Skip to the text

Caput X. Quod secundus excedendi modus quandoque a sola admiratione incipit, et in ferventissimum devotionis desiderium desinit.

Notandum sane quod sicut ille superior excessionis modus, de quo superius locuti sumus, ex devotione surgit, sic econtrario iste secundus, de quo nunc loquimur, non tam a devotione incipit quam in ipsam desinit. Ibi ex nimio veritatis desiderio ad veritatis contemplationem assurgitur, hic ex veritatis revelatione ejusque contemplatione ad devotionem animus inflammatur. Videte ne forte hoc nobis Scriptura mystice innuat, cum eis quae superius posuimus verbis subsequenter adjungat. Dicto enim quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, statim adjungit: Pulchra ut luna, electa ut sol (Cant. VI). Nemo hoc loco a me horum, vel aliorum quae posuimus, vel posituri sumus, verborum plenam expositionem exspectet vel expetat, nisi quantum praesentis materiae ratio pro veritatis testimonio expostulat. Aurora itaque et luna lucem habent, sed calorem non habent; sol autem utroque praepollet. Quid enim sole lucidius, quid sole ferventius? Videtis ergo quia illa mentis ascensio, quae hoc loco designatur, cujus extrema soli comparantur; videtis, inquam, quia non in qualemcunque, sed in summam quandocunque devotionem desinat, quamvis a sola claritate veritatisque illustratione incipiat. Sicut enim in illa superiore ex nimio devotionis suae fervore, meretur saepe sublevari ad summae veritatis contemplationem, sic in ista ex miranda quadam atque stupenda veritatis contemplatione paulatim promovetur, tandemque inflammatur ad summam devotionem. Consideremus ergo in orbe solis magnitudinem claritatis atque caloris, indeque colligamus in hujusmodi mentis sublevatione ascensionis promotionem, promotionisque consummationem, quae quidem quasi ab aurora incipit, et tandem aliquando in se solis similitudinem trahit.

Chapter 96 of 106