Caput V. Quod triplici ex causa fieri soleat humanae mentis excessus.
Tribus autem de causis, ut mihi videtur, in mentis alienationem abducimur. Nam modo, prae magnitudine devotionis, modo prae magnitudine admirationis, modo vero prae magnitudine exsultationis fit, ut semetipsam mens omnino non capiat, et supra semetipsam elevata in abalienationem transeat. Magnitudine devotionis, mens humana supra semetipsam elevatur, quando tanto coelestis desiderii igne succenditur, ut amoris intimi flamma ultra humanum modum excrescat, quae animam humanam, ad cerae similitudinem liquefactam, a pristino statu penitus resolvat, et ad instar fumi attenuatam, in superna elevet, et ad summa emittat. Magnitudine admirationis anima humana supra semetipsam ducitur, quando divino lumine irradiata, et in summae pulchritudinis admiratione suspensa, tam vehementi stupore concutitur, ut a suo statu funditus excutiatur, et in modum fulguris coruscantis, quanto profundius per despectum sui invisae pulchritudinis respectu, in ima dejicitur, tanto sublimius, tanto celerius per summorum desiderium reverberata, et super semetipsam rapta, in sublimia elevatur. Magnitudine jucunditatis, et exsultationis mens hominis a seipsa alienatur, quando intima illa internae suavitatis abundantia potata, imo plene inebriata, quid sit, quid fuerit, penitus obliviscitur, et in abalienationis excessum, tripudii sui nimietate traducitur, et in supermundanum quemdam affectum, sub quodam mirae felicitatis statu raptim transformatur. Quandiu igitur hujusmodi excessus in nobismetipsis minime sentimus, quid aliud quam quod superius praelocuti sumus, de nobis sentire debemus, nisi quia minus diligimur, nisi quod minus diligimus? Si enim quisquis es, plene perfecteque diligeris, forte dilectionis tuae nimietas, aestuantisque desiderii anxietas, in ejusmodi te raperet excessus, quales tibi superius ex parte descripsimus. Item sane si divina dilectione plene dignus exstitisses, si tanta dignatione te idoneum exhiberes, forte tanta luminis sui claritate intelligentiae tuae oculos irradiaret, tanta intimae dulcedinis suae suavitate, cordis tui desiderium inebriaret, qua teipsum supra temetipsum raperet, et per mentis excessum in superna elevaret. Hoc autem tres anagogicos excessionis modos eodem quo hic illos ordine posuimus, mystice quidem descriptos, in Canticis canticorum, ut arbitror, inveniemus. De primo quidem, recte illud intelligitur, quo dicitur: Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Cant. III.) De secundo autem, recte illud intelligimus, quod longe post in eisdem Canticis legimus: Quae est illa quae progreditur quasi aurora consurgens? (Cant. VI.) Ad tertium autem, recte illud accommodatur, quod in novissimis legitur: Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens innixa super dilectum suum? (Cant. VIII.)
Chapter 91 of 106