Caput VIII. Quod primus excedendi modus, quandoque fiat, tam exaestuanti devotione, quam ex adjuncta sibi divina revelatione.
Fit etiam aliquando ejusmodi mentis alienatio, occurrentibus sibi invicem hinc aestuantis animae desiderio, illinc mirando aliquo divinae revelationis speculo, quod ex illo Abrahae primo egressu colligere possumus, de quo superius aliqua locuti sumus. Quid enim de eo ait Scriptura? Apparuit autem ei Dominus sedenti in convalle Mambrae, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, occurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui (Gen. XVIII). Si per tabernaculum humanae mentis habitaculum intelligimus, quid erit ejusmodi egressus, nisi mentis humanae excessus? Duobus namque modis extra nosmetipsos ducimur. Nam modo extra nosmetipsos, sed infra nosmetipsos descendimus; modo extra nosmetipsos, sed supra nosmetipsos levamur. In illo ad mundana captivamur, in isto ad supermundana reducimur. Sed, sicut est gemina digressio, sic utique est gemina reversio. Ab utroque egressu quasi ad conversationis nostrae habitaculum revertimur, quando post mundana negotia, vel potius coelestium contemplationum spectacula, ad circumspectionem morum nostrorum mentis nostrae oculos reducimus, et intima nostra discutientes, quales ipsi sumus studiosa retractatione perscrutamur. De prima reversione illud recte intelligitur, quod de prodigo filio in Evangelio legitur, quia, in se reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo? (Luc. XV.) De secunda vero reversione nihilominus recte intelligimus, quod de apostolo Petro alio loco legimus: Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, etc. (Act. XII). Ecce uterque ad se reversus legitur. Sed cur hoc, nisi quia a seipsis prius exisse videbantur? Nam unus longe a se in longinquam regionem ducitur, alter angelico ducatu supra communem humanae possibilitatis statum, mentis alienatione levatur. In primo itaque egressu descenditur ad ima, in secundo levatur ad summa. In primo a Domino elongamur, in secundo ad Dominum appropinquamus. Quid igitur est ille egressus per quem Domino occurritur, nisi humanae mentis excessus, per quem supra semetipsam rapta in divinae contemplationis arcana sustollitur? Si ergo egressionis ejus causam quaerimus, citius invenimus. Nam visio quae exterius apparuit, procul dubio eum ad exteriora traxit. Apparitionis autem divinae causa latenter innuitur in eo quod ei Dominus apparuisse dicitur, in ipso fervore diei sedenti quidem in ostio tabernaculi sui. Vides certe, quia calor dici fervebat, quando ei Dominus apparebat. Quis, quaeso, est iste fervor diei, nisi aestuatio ardentis desiderii? Amor itaque ille qui tenebras diligit, amor, inquam, qui lucem odit, diei fervor dici non debet. Scimus autem quia qui male agit, odit lucem, qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo facta sunt (Joan. III). Quid itaque aliud est fervor diei, nisi fervidus amor veri, desiderium veri et summi boni, sub quasi fervore patriarcha tunc temporis aestuabat, qualis denique eum a domesticis suis repellebat, et eum in ostio, et in otio sedere, tantummodo vacare et videre cogebat ambientem et optantem absque dubio divinae aspirationis auram percipere, desideriique sui aestus illius afflatu temperare. Perpendis, ut arbitror, quomodo ille sub quo tunc aestuabat fervor, illuc eum trahebat, unde illos tres prospicere potuisset, quos jure adorandos non dubitaret. Forte si tunc domesticis suis intenderet, et tabernaculi sui intima teneret, adorandas illas personas minime vidisset, et si non vidisset, tunc temporis fortassis non exisset. Duo igitur in unum occurrunt, quae egressionis illius occasionem praebuerunt, nimietas fervoris et novitas visionis. Juxta hujus rei similitudinem saepe in mente humana agitur, ut dum nimio coelestis desiderii incendio uritur, aliquid ex divina revelatione videre mereatur, unde ad illos theoricos excessus adjuvetur.
Chapter 94 of 106