Caput XIII. Quod in secundo excedendi modo, divina revelatio quandoque etiam nostram meditationem praevenit.
Illud modo consideremus, quomodo divina revelatio soleat quandoque etiam meditationis nostrae studia praevenire, et humanum animum infra communem etiam humanae libertatis statum subita tentationum violentia dejectum, non solum ad solitum soliditatis statum erigere, verum etiam ultra humanae possibilitatis metas levare. Saepe namque humana mens, post multa exercitiorum suorum insignia, importuna tentationum instantia pulsatur, vehementerque concussa de illa sublimi securitatis et tranquillitatis suae arce dejicitur, ne quasi de propria fortitudine inter continuos virtutum successus tam miserabiliter quam inaniter glorietur. Hinc est quod beatus Petrus apostolorum praecipuus post innumera meritorum, miraculorumque sublimia, tenetur, ligatur, includitur. Sed, angelo visitante, non minus mirabiliter eripitur quam crudeliter prius a crudelitatis ministris cruciabatur (Act. XII). Vultis autem hujusmodi vincula scire, quae solent mentes meritis etiam sublimes quandoque graviter irretire? Quis nesciat irritamenta voluptatum, modo a foris, modo ab intus surgere, a foris ex delectatione, ab intus ex suggestione, per delectationem in carne, per suggestionem in mente? Modo namque sordida titillatione caro inflammatur, modo vero foeda cogitatione animus sordidatur. Quasi ergo carcerales tenebras incurrimus, quando his concupiscentiae nexibus irretiti, confusionis nostrae caliginem declinare volumus, nec valemus. Sed illa sane mens divinae consolationis revelationem meretur, quae non tam propria torporis sui ignavia, quam alienae malignitatis protervia has confusionis suae tenebras patitur. Ejusmodi autem sancta anima ad divinae legationis adventum eripitur, quando ex divinae inspirationis gratia, et revelationis luce ab oppressionis suae pondere relevatur. Angelus sane nuntius dicitur. Et procul dubio angelus est nuntius, nec quilibet, sed divinus nuntius per quem divinae voluntatis beneplacitum cognoscimus, nuntius per quem ad aeternorum cognitionem illuminamur, per quem ad eorum desiderium inflammamur. Sed nunquid novit nuntius iste coelestia sola? Annon et terrena? Sed qui majora novit, quomodo minora ignorare possit? Bona sane legatio ista quae sufficit ad omnia non solum docenda, verum etiam persuadenda, inquantum tamen voluerit ille qui mittit. Vultis audire qualem legationem apostolus nobis Joannes promittat cum dicat: Unctio, inquit, ejus docebit vos de omnibus (Joan. II), sed quae est unctio ista nisi inspiratio divina? Hic est ille nuntius quem diu quaerebamus, haec est legatio vere potens, vere sufficiens animum humanum ad omnem veritatem inducere, ad omne divinae voluntatis beneplacitum inclinare. Quid ergo mirum si talis nuntius oppressam animam a concupiscentiae suae nexibus absolvit, ab ignorantiae suae tenebris evolvit, qui coelestium et aeternorum cognitionem pariter et amorem quando voluerit et quantum placuerit statim infundit? Tales nuntios in sua ereptione expertus fuerat qui dicebat: Misit de coelo, et liberavit me (Psal. XLVI). Sed forte adhuc quaeris scire qualis illa legatio fuit per quem de animae suae captivitate evasit: Misit Deus, inquit, misericordiam suam, et veritatem suam, et eripuit animam meam (ibid.). Angelus cum luce veniens divinae miserationis, operatio veritatem infundens. Misericordia veritatem adducens, unctio docens. Quid est autem Deo misericordiam et veritatem mittere, et hominem a sua captivitate eripere, nisi misericordiae suae operatione veritatem inspirare, veritatisque inspiratione ad robur virtutis solidare? Et quis unquam animae suae pericula plene evasit, si hujus legationis beneficia experiri non meruit? Felix Petrus qui non solum meruit ab angelo eripi, verum ereptus etiam angelum sequi. Puto quia non omnes qui ab angelo eripiuntur angelica etiam vestigia comitantur. Lego in carcere positos apostolos ab angelo eductos, non tamen secutos. Petro ab ipso suo ereptore angelo praecipitur ut ipsum sequatur. Quid hoc esse dicimus? Quantum hoc esse putamus angelica vestigia legere, post coelestia pennataque animalia ire? Cogita, si potes, quae illa praecedentis angeli, vel subsequentis profectio seu promotio fuerit, quorum transitum nec carceralis custodia, nec ferrea porta cohibere vel retardare potuit. Quid horum non novum, quid horum non mirum? Vere angelicum, et vere plus quam humanum humanae passibilitatis tenebrosum et horridum exire, et per communis impossibilitatis arduum et arctum transire. Cogita illum exitum quem primus homo habuit antequam peccavit, vel quem homo adhuc haberet si omnino non peccasset, per quem sane exitum quoties oporteret facilem transitum habere potuisset de mundanis ad supermundana, de visibilibus ad invisibilia, de transitoriis ad aeterna, cum haberet promptum quotidie coeli civibus per contemplationem interesse, divinis illis secretis licenter ingerere, et istud internum Domini sui gaudium dignanter intrare. Cogita consequenter quomodo et istum pervium prius commeandi transitum divina post peccatum severitas dirae necessitatis valvis impossibilitatisque repagulis obstruxit et observavit; cogita hoc, inquam, et forte hoc cogitando invenies quid de illa ferrea porta sentire debeas, vel affirmare audeas. Quaere tamen si minus sufficis ad ista, non quidem a nobis quin potius ab illis quibus forte haec porta ferrea per frequentem transitum familiariter est nota, et quibus forte juxta similitudinem Petri angelo praeeunte ducatumque praebente saepe ultro est aperta. Illud sane, ut arbitror, non impudenter dixerim, quia longe supra hominem fuit; quia longe a semetipso et supra semetipsum recessit, quia haec omnia per experientiam didicit. Alioquin non erat unde postea in se reverteretur, vel unde de eo recte scriberetur: Et Petrus in se reversus dixit: Nunc scio vere, etc. (Act. XII.) Multa sunt quae super praesenti capitulo dici potuissent si hoc loco dici debuissent. Sed sufficit nobis quod proposuimus ex ejus testimonio sufficienter probasse quomodo divina quandoque revelatio soleat meditationis nostrae studia praevenire torpentemque animum excitare, et sub semetipso dejectum, etiam supra semetipsum quandoque levare.
Chapter 99 of 106