Caput XII. Quod in secundo excedendi modo, quandoque divina revelatio nostrae meditationi occurrit.
Notandum sane quod ille divinae revelationis splendor, quandoque praevenienti meditationi occurrit, quandoque ipsam humanam meditationem praevenit, et modo quaerentem adjuvat, modo excitat torpentem, vel dormientem evigilat. Hinc est quod regina austri regem Salomonem quaestionibus pulsat, et propositis aenigmatibus universa ab eo didicit quae illi proponebat (III Reg. X). Hinc est quod vinctum Petrum angelus cum luce visitans a torporis sui somno excutit (Act. XII). Quid enim loquitur Scriptura de regina austri, quae venit audire sapientiam Salomonis, nisi quod docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat? Quae est ista regina austri, et illius calidae regionis inhabitatrix et domina, et videndi Salomonis desiderio succensa? Quae, inquam, est ista regina, nisi quaelibet anima sancta, sensibus et appetitibus carnis, cogitationibus et affectibus mentis fortiter praesidens, et summi regis verique prorsus Salomonis dilectione fervens, videndique desiderio ardens? Ejusmodi regina, summae sapientiae regem propositis aenigmatibus et frequentibus interrogationibus impetit, quando quaelibet anima devota de divino adjutorio praesumens, investigandae veritatis studio vehementer insistit. Audit quod quaerit, quando illa ad quae ex propria industria non sufficit, saepe inter orationum suspiria ex divina revelatione cognoscit. Videamus adhuc quid de eadem regina divinus adhuc sermo proponat, cum item subjungens, dicat: Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat, et cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordinem ministrantium, vestes quoque eorum, et holocausta quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum (III Reg. X). Videns, inquit, regina Saba. Ecce modo videns describitur, quae prius proponens et quaerens proponebatur. Vide tamen quid viderit, et intellige quanta intellexerit. Videns, ait, regina Saba omnem sapientiam Salomonis, etc. Ecce quanta, ecce qualia animae devotae, animae studiosae datur ex divina revelatione cognoscere. Perpende quam magna, attende quam miranda videndo divinitus cognoverit, quae diu videndo, multumque mirando, tandem prae admirationis magnitudine, ad spiritus sui defectum venit. Ecce quo ordine processit, vel ad quem tandem exitum venit. Prius quaerit et audit; postea videt et intelligit; tandem autem obstupescit et deficit. Interrogat quod discat, contemplatur quod miretur, stupet ut mente excidat mentemque excedat. Primum est meditationis, secundum contemplationis, tertium extasis. Ecce quibus promotionis gradibus sublevatur animus humanus. Meditatione profecto assurgitur in contemplationem, contemplatione in admirationem, admiratione in mentis alienationem. Manifesto, ut arbitror, exemplo jam tenetis quod ex magnitudine admirationis incidat homo in excessum mentis. Quid enim aliud illi fuit spiritum non habere, nisi mente excedere, vel unde ei hoc accidit, nisi ex multa admiratione? Quoniam modo, quaeso, regina ista sine spiritu fuit, nisi spiritus ipsius a semetipso alienatus fuit? Sed illud hoc loco in memoriam redit quod de semetipso alius quidam dicat: Ego, inquit, Joannes fui in spiritu (Apoc. I). Ecce Joannes esse se in spiritu attestatur, ecce regina austri spiritum non habere asseritur. Quid ergo? Ille in spiritu fuit, ista sine spiritu fuit? Et quis ad haec idoneus? Si Joannes in spiritu fuit, quis mihi exponat utrum secundum carnem, utrum secundum spiritum ibi fuerit? Sed quomodo secundum carnem in spiritu esse potuit, cum corpus omnino nisi in corporali loco esse non possit? Si ergo secundum spiritum ibi esse creditur, quis edisserat quomodo spiritus in spiritu esse dicatur? Quid autem de regina austri dicturi sumus? Nunquidnam corpus examine remansit, quando spiritum non habere jam coepit? Quis hoc dicat? Quis nisi amens hoc astruere audeat? Caro ergo reginae, nec tunc temporis sine spiritu fuit, quia sine spiritu omnino vivere non potuit. Quid ergo? Nunquidnam spiritus sine spiritu fuit? Edisserat ergo qui potest, et quomodo potest, quonam modo spiritus sit in spiritu, vel spiritus sine spiritu, si jure unum de Joanne creditur, alterum de regina putatur. An forte hoc est spiritum in spiritu esse, semetipsum intra semetipsum totum colligere, et ea quae circa carnem, seu etiam in carne geruntur, interim penitus ignorare? An et spiritum sine spiritu esse, est semetipsum extra semetipsum, et supra semetipsum totum effundere, et quae sub ipso vel in ipso fiunt, omnino interim ignorare, et in illud Divinitatis arcanum totum intrare? Nonne in spiritu spiritus esse tunc recte asseritur, quando exteriorum omnium obliviscetur, pariter et ignarus eorum omnium quae in corpore corporaliter aguntur, et illis solis interest per memoriam vel intellectum, quae in spiritu vel circa spiritum actitantur? Cur non et recte dicatur spiritus semetipsum non habere, quando incipit a semetipso deficere, et a suo esse in supermundanum quemdam, et vere plus quam humanum statum transire, et mirabili transfiguratione spiritus ille ab humano videatur in divinum deficere, ita ut ipse jam non sit ipse, eo duntaxat tempore quo Domino incipit altius inhaerere. Qui enim adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI). Et psallere potest, qui ejusmodi est: Defecit in salutare tuum anima mea (Psal. CXVIII). In spiritu itaque est, qui summum mentis ascendit, et quasi a spiritu deficit, qui summum mentis transcendit. Sed haec melius eruditioribus animis plenius discutienda relinquamus.
Chapter 98 of 106