Skip to the text

Caput IX. Quod secundus excedendi modus fieri soleat ex magnitudine admirationis.

Haec interim de illo mentis excessu dicta sunt, qui surgit ex magnitudine devotionis, nunc de illo dicendum videtur, qui surgere solet ex magnitudine admirationis. Quis autem nesciat inde fieri admirationem, cum aliquid cernimus praeter spem, et supra aestimationem? Novitas itaque visionis et rei vix credibilis adducere solet admirationem mentis, quando aliquid incipit videri quod vix possit credi. Ille igitur mentis excessus, qui ex admiratione oritur, attende quam convenienter describatur in eo, quod dicitur: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens? (Cant. VI.) Quid est aurora, nisi lux nova tenebrisque permista? Et unde, quaeso, admiratio nisi ex inopinato incredibilique spectaculo? Habet itaque ipsa admiratio lucem subitam tenebrisque permistam, lucem visionis, cum quibusdam reliquiis incredulitatis, ambiguitatisque tenebris, ita ut modo mirabili mens absque dubio videat, quod credere vix valeat. Sed rei novitatem quanto magis miramur, tanto diligentius attendimus; et quanto attentius perspicimus, tanto plenius cognoscimus. Crescit itaque ex admiratione attentio, et ex attentione cognitio. Mens itaque velut aurora consurgit, quae ex visionis admiratione paulatim ad incrementa cognitionis proficit. Aurora siquidem paulatim elevatur, elevando dilatatur, dilatando clarificatur, sed miro modo dum tandem in diem desinit, per promotionis suae incrementa, ad defectum venit et unde accipit ut major sit, inde ei accedit, tandemque accidit ut omnino non sit. Sic utique sic humana intelligentia divino lumine irradiata, dum in intellectibilium contemplatione suspenditur, dum in eorum admiratione distenditur, quanto semper ad altiora vel mirabiliora ducitur, tanto amplius, tanto copiosius dilatatur, et unde ab infimis remotior, inde in semetipsa purior et ad sublimia sublimior invenitur. Sed in ejusmodi sublevatione, dum mens humana semper ad altiora crescit, dum diu crescendo tandem aliquando humanae capacitatis metas transcendit, fit demum ut a semetipsa penitus deficiat, et in supermundanum quemdam transformata affectum, tota supra semetipsam eat. Et sicut matutina lux crescendo desinit, non quidem esse lux, sed esse lux matutina, ut ipsa aurora jam non sit aurora, ita humana intelligentia ex dilatationis suae magnitudine quandoque accipit, ut ipsa jam non sit ipsa, non quidem ut non sit intelligentia, sed ut jam non sit humana, dum modo mirabili mutationeque incomprehensibili efficitur plus quam humana, dum gloriam Domini speculando, in eamdem imaginem transformatur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III). Ex his igitur perpendis, ut arbitror, quam proprie, ille mentis excessus qui ex admirationis magnitudine oritur ex mystica descriptione designatur, in eo quod dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? (Cant. VI.)

Chapter 95 of 106