Caput XIX. Quibus gradibus excrescat humanae mentis excessus.
Dictum est quibus de causis mentis alienatio accidere soleat, nunc illud adjiciendum videtur quibus etiam gradibus ascendat. Ascendit autem aliquando supra sensum corporalem, aliquando etiam supra imaginationem, aliquando vero supra rationem. Quis autem illam quae supra sensum corporeum, seu illam quae supra imaginationem est negare audeat, cum illam etiam quae supra rationem est, apostolica illa auctoritas convincat? Scio, inquit, hominem sive in corpore, sive extra corpus, Deus scit, raptum ejusmodi usque ad tertium coelum (II Cor. XII). Ecce quia humanam rationem mentis alienatione transierat, qui quid circa se plenius ageretur penitus discernere nequibat. Sed hunc locum plenius explanandum melius est eruditioribus ingeniis relinquere, quam de tanta materia supra vires nostras temere aliquid praesumere. Melius in hoc nos illorum peritia instruit, quos ad scientiae hujus plenitudinem non tam aliena doctrina quam propria experientia provexit. Ad illam itaque materiae nostrae summam quam in primo libro succincta brevitate perstrinximus, ista in subsequenti opere largiori exsecutione adjecimus, ubi, ut superius praemisimus, otiosi otiosis locuti sumus.
Chapter 105 of 106