Skip to the text

Nonnullae allegoriae tabernaculi foederis Cum recapitulatione brevissima contentorum in praefato opere de gratia contemplationis.

Per tabernaculum foederis intellige statum perfectionis. Ubi perfectio animi, ibi et inhabitatio Dei. Quanto ad perfectionem appropinquatur, tanto mens arctius Deo foederatur. Ipsum autem tabernaculum debet habere circumadjacens atrium. Per atrium intellige disciplinam corporis, per tabernaculum disciplinam mentis. Ubi exterior disciplina deest, interior pro certo observari non potest. Disciplina vero corporis inutilis certe sine disciplina mentis. Atrium sub divo et aperto jacet et disciplina corporis omnibus patet. Quae in tabernaculo erant forinsecus non patebant. Et nemo novit quod interioris hominis est, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Habitus interioris hominis dividitur in rationalem et intellectualem. Rationalis habitus intelligitur per tabernaculum exterius, intellectualis vero habitus per tabernaculum interius. Sensum rationalem dicimus, quo nostra discernimus; intellectualem hoc loco dicimus, quo ad divinorum speculationem sublevamur. Exit homo de tabernaculo in atrium per operis exercitium. Intrat homo tabernaculum primum, cum redit ad seipsum. Intrat in secundum, cum transcendit seipsum. Transcendendo sane seipsum elevatur in Deum. In primo moratur homo per considerationem sui, in secundo vero per contemplationem Dei. Ecce de atrio, ecce de tabernaculo primo, vel secundo. Dicta autem atria habebant quinque sanctificia. Atrium habebat solum unum, sicut et secundum tabernaculum. Reliqua horum duorum habebat tabernaculum primum. In atrio tabernaculi erat altare holocausti. In tabernaculo priori candelabrum, mensa, altare incensi. In tabernaculo interiori arca testamenti. Altare exterius, afflictio corporis; altare interius, contritio mentis. Candelabrum, gratia discretionis, mensa, doctrina sacrae lectionis. Per arcam foederis intellige gratiam contemplationis. In altari exteriori animalium carnes concremabantur, et per afflictionem corporis carnalia desideria annullantur. In altari inferiori fumus aromatum Domino adolebatur, et per cordis contritionem coelestium desideriorum flagrantia inflammatur. Candelabrum est gestatorium luminis, et discretio est lucerna interioris hominis. In mensa cibi apponuntur unde esurientes reficiantur. Sacra autem lectio est pro certo animarum refectio. Arca est auri argentique reconditorium, et contemplationis gratia apprehendit coelestis sapientiae thesaurum. Pertinet itaque ad altare exterius bona operatio. Ad candelabrum studiosa meditatio. Ad mensam vero sacra lectio. Ad altare interius devota oratio. Ad arcam divinorum operum contemplatio. Haec sunt quinque exercitia in quibus agitur atque completur justificatio nostra. Merito arca sanctificationis dicitur, in qua justificationis nostrae consummatio figuratur. Habes quae sit quintipartita occupatio in quibus exercetur religio omnis. Exercitium boni operis pertinet ad disciplinam hominis exterioris. Constat de reliquis pertinere ad disciplinam hominis interioris. Altare holocausti formam gerit corporalis exercitii. Merito ergo stat in atrio et videtur in aperto. Caetera sunt in tabernaculo, et latitant in secreto. Per arcam foederis gratia contemplationis intelligitur, quae quasi quoddam dilectionis pignus suis amatoribus a Domino confertur. Contemplatio autem est libera mentis perspicacia in sapientiae spectacula cum admiratione suspensa. Sex vero sunt contemplationum genera singula singulari proprietate distincta. Duo versantur circa creaturas visibiles, duo circa creaturas invisibiles, duo vero ultima versantur circa divina. Quibus datur ad sola duo proficere, videntur accepisse pennas ut aquilae. Quibus contingit quatuor dari, de ejusmoni putes dici quatuor pennae uni, et quatuor pennae alteri. Qui ad omnia contemplationum genera profecerunt quasi sex alas acceperunt. Putes ergo de his dici, sex alae uni, et sex alae alteri. Quatuor autem prima versantur circa creata visibilia, vel invisibilia, duo reliqua circa divina. Prima quatuor figurantur in arca, caetera duo in forma angelica. Attende quam recte prima figurantur in humana fabrica, ultima duo in angelica figura. Ad primum contemplationis genus videtur pertinere, res visibiles in considerationem et admirationem adducere. Secundi generis est latentes rerum causas in lucem producere, et in earum admirationem animum suspendere. In illo rerum visibilium multitudinem, magnitudinem, utilitatem cum exsultatione miramur, in isto rerum visibilium rationem cum admiratione rimamur. Primum designatur in lignorum compositione. Secundum in lignorum deauratione. Quid est enim in rebus visibilibus rationis assignatio, nisi quaedam quasi lignorum deauratio? Attende quantum sit inter lignum et aurum, hoc est inter ea quae subjacent rationi. Rerum visibilium speciem speculamur imaginando, rerum visibilium causas rimamur ratiocinando. De lignis setim autem facienda est arca, quae sunt valde imputribilia, pertinent ad ligna imputribilia de rebus corporeis quaedam sententia vera.

Primum vero contemplationis genus tribus distinguitur gradibus: primus est in rebus, secundus in operibus, tertius in moribus. Consideratio illa quae est in rebus, pertinet ad arcae longitudinem. Consideratio quae est de operibus, ad arcae latitudinem. Consideratio quae est de moribus, ad arcae altitudinem. Naturaliter autem est longitudo latitudine prior. Altitudo vero naturaliter est utraque posterior. Sic sane res ipsae naturaliter sunt priores quam quaelibet earum operationes. Si vero res et earum operationes deessent, mores locum non haberent. Constat ergo primam considerationem pertinere ad arcae longitudinem, secundam ad ejus latitudinem, tertiam vero ad ipsius altitudinem. Tripartitur autem consideratio illa quae est de rerum speculatione, et pertinere dicta est ad longitudinem arcae. Constat namque in consideranda rerum materia, rerum forma, rerum natura. In consideratione materiae et formae scientia nostra plenum cubitum valet, et solet habere. In consideratione autem naturae nullatenus valet se ad plenum cubitum extendere. Ibi scientia nostra habet quasi integrum cubitum, ubi certificatur ad plenum. Rerum materiam et formam facile deprehendimus, et utrobique certitudinis cubitum tenemus. Cognitio autem naturae nemini patet nisi ex parte. Non ergo potest pro hac parte nisi semis cubitum habere. Patet de arcae nostrae longitudine quam merito dicatur duos cubitos et semissem tenere. Bipartitur autem consideratio illa quae est in operationibus, quam et ad arcae latitudinem pertinere jam diximus. Alia siquidem est operatio industriae, et alia operatio naturae. Industriae est opus quod in picturis, caelaturis, scripturis, et similibus videmus; operationes vero naturae sunt quod herbae et arbores crescunt, quod flores, folia, fructus producunt. In operatione industriae valet et solet scientia humana plenum comprehensionis cubitum habere, alioqui quomodo inveniret quod comprehendere non valeret? Latentium itaque causarum manifestus patet effectus, sed latentes effectuum causas ad plenum comprehendere nullo modo sufficimus. Patet ergo cur latitudo arcae dicatur cubitum, et semissem habere. Bipartitur vero et illa consideratio quae est in moribus quam ad arcae altitudinem spectare jam diximus. Una versatur circa institutiones humanas, altera autem circa institutiones divinas. Pro certo ubi humana institutio divinae subservit, ex utraque et animus et arcae nostrae fabrica in altum assurgit. Humanas institutiones quas homo potuit invenire, pro certo potest et comprehendere. In divinis autem sacramentis aliud est forma exterior quae foris patet, et aliud vis illa intrinseca quae interius latet. In divinis itaque institutionibus ad plenum scientiae cubitum omnium non assurgimus. Altitudo itaque arcae nostrae constat in cubito et semisse. Debemus autem arcam nostram deaurare, et in quantum datur rerum imaginabilium rationi insistere. Deaurare vero eam debemus non tantum extrinsecus, sed etiam intrinsecus.

Aliud est physicas rerum causas perspicere, et aliud justitiae rationem in rerum dispositione perpendere. Illud pertinet ad deaurationem extrinsecam, istud ad deaurationem intrinsecam. Fieri autem debet nostra deauratio ex auro purissimo. In sententiae tuae assertione nihil sit falsum vel frivolum, et habes aurum purissimum. Facta deauratione, facienda est corona arcae. Per coronam, ut diximus, tertium contemplationis genus intelligimus, sicut et per propitiatorium intelligi datur et quartum. In illo agitur de invisibilibus bonis, in isto de invisibilibus substantiis: pertinet itaque ad coronam arcae quaerere quae sit corona justitiae, quaerere quae sint illa bona quae sunt sanctis reposita.

Notandum quod arcae corona ipsius erat lignis affixa. Sic sane ex similitudine rerum visibilium assurgitur ad speculationem rerum invisibilium. In quarto genere contemplationis quaeritur de summis creaturis. In omni autem creatura nihil dignius invisibili et rationali substantia. Recte hoc genus contemplationis per propitiatorium intelligitur quod arcae superponebatur. Sed antequam plenius exsequamur quae de propitiatorio dicuntur, quae de circulis dicenda sunt hoc loco interserenda videntur. Arcam siquidem speculationis nostrae oportet quatuor aureos circulos habere, duos in utroque latere. Per arcam, ut diximus, gratiam contemplationis intelligimus. Omnino quae quoquo modo fieri novimus in contemplationem adducere possumus, dum volumus. Eorum quae solent accidere alia fiunt bene, alia male. Illa Dei operatione, ista Dei permissione: pertinent ad unum latus arcae quae fiunt Dei operatione, ad alterum vero aeque quae fiunt Dei permissione. Ecce de arcae lateribus, nunc de circulis aureis videamus. Inter omnia metalla nihil auro lucidius, nihil auro pretiosius, et Dei sapientia clarescit prae omnibus. Dei autem sapientia pro certo est simplex et una. Diversis tamen vocabulis distinguitur, ut a nobis facilius capiatur. Nunc praescientia, nunc scientia dicitur; nunc praedestinatio, nunc dispositio nominatur. Hi, ni fallor, sunt circuli quos oportet in arcae lateribus poni. Circulus in seipsum reflectitur, unde et in ipso nec initium, nec finis invenitur. In omni autem aeternae sapientiae ordinatione concordat initium cum fine. In hac ergo quadripartita sapientiae distinctione convenienter satis dictos aureos circulos possumus intelligere. In his circulis scientiae nostrae arca ad veritatem dirigitur, et ad ulteriora, et altiora promovetur. Ex his circulis duo ordinentur in latere uno, reliqui in reliquo. Ibi sane quique quasi sedem habent, et velut vicinius haerent ubi mirabiliores, vel jucundiores apparent. Dictum est ad unum latus pertinere quae fiunt Dei permissione. Circuli scientiae et praescientiae huic lateri vicinius inhaerent, ubi pro certo mirabiliores apparent. Non adeo mirum quod ab aeterno praevidit quae aliquando facturus fuit. Sed illud quale est quod ab aeterno praevidit quod alienae voluntati exposuit? Quod omni hora intuetur quid in latebrosis cordibus agitur? Ad alterum vero latus pertinere jam dicta sunt quae Dei operatione fiunt. Hoc latus circuli praedestinationis et dispositionis tenent, ubi pro certo jucundiores apparent. Quid cordi bono jucundius sapiat, quam quod omnis divina dispositio praedestinatorum saluti militat? Illud adhuc ad inquirendum restat, quis circulus quo angulo poni debeat. Dictum est ad unum arcae latus pertinere quae fiunt Dei permissione, pertinent ad aliud aeque quae fiunt Dei operatione. Ad istud quae sunt aequitatis, ad illud quae sunt iniquitatis. Tam ista autem, quam illa variantur per prospera et adversa. Ubi iniquitas et adversitas occurrunt, quasi angulum faciunt. In hoc angulo a Deo reprobi flagellantur, nec tamen corriguntur. Sed quid, quaeso, eis paternitatis verbera adhibet, si eos incorrigibiles praevidet? Praescientiae itaque circulus huic angulo praesidet ubi mirabilior apparet. Ubi iniquitas et prosperitas concurrunt, alterum angulum efficiunt. In hoc angulo reprobi dona Dei percipiunt, et semper ingrati fiunt. Sed hoc sane Dei scientiam non potest latere, nec tamen eos desinit ad gratitudinis bonum prosperis provocare. Huic angulo scientiae circulus arctius inhaeret, ubi se tam mirabilem exhibet. In aequitatis et prosperitatis occasione tertium angulum intellige. Hic sane salvandi transitoriis prosperantur, ut ad aeternorum desiderium inflammentur. Quid, quaeso, hac speculatione benignius, quidve jucundius? Quale, quaeso, est quod temporalibus etiam bonis fovet, et provehit quos ad aeterna praedestinavit? Hic itaque praedestinationis circulus sedem tenet ubi prae caeteris jucundior apparet. Quartum angulum tenet circulus divinae dispositionis, ubi est quaedam occursio aequitatis et adversitatis. Hic boni bona operantur et adversis urgentur. Hinc tamen, disponente Deo, hoc in eis agitur, ut ad amorem Dei acrius inflammentur. Et quale, quaeso, est quod inde in ejus amorem acrius inflammatur unde exstingui debere videbatur. Recte ergo divinae dispositionis circulus eo loci sedem tenet quo magnificentior apparet.

Est autem contemplationis tertiae per visibilia ad invisibilium speculationem ascendere. Hic est opus sane divinae sapientiae circulis incumbere si nolumus errare. Si intelligentiae arca his circulis suspenditur quaquaversum sine erroris devio circumfertur. Dicti circuli debent insertos vectes habere quos nec licet inde extrahere, in scientiae et praescientiae circulis sit multitudo admirationis, in duobus reliquis sit magnitudo exsultationis. In scientia et praescientia divina semper invenies multa admiratione digna, in praedestinatione et Dei dispensatione semper invenit cor justum quod sit magna exsultatione dignum. In illis semper sit admiratio tua, in istis exsultatio tua. Nusquam alibi reperies quod dignius mireris, nusquam alibi quo rectius delecteris. In neutra sit aliquid frivolum, in neutra aliquid falsum. Deauretur vectis uterque, ut veritatis nitore clarescant circumquaque. In his vectibus intelligentiae arca modo in anteriora profertur, modo in altiora levatur. Quo enim cor hominis familiarius Dei sapentiam mirando delectatur, eo ad plura et majora capienda dilatatur. Per propitiatorium, ut diximus, quartum genus contemplationis intelligimus, hac primo genus pura intelligentia utitur, et circa summas et intellectibiles creaturas versatur, propitiatorium fit de auro purissimo et locatur in summo. In his notamus intelligentiae puritatem et supereminentiae dignitatem. Hic enim utendum est instrumento rationis sine officio imaginationis. Propitiatorium in summo locatur, et dignitas rationalis creaturae caeteris antefertur.

Notandum quod hoc opus propitiatorium dicitur, quoniam per multam cognitionem et considerationem sui, rationali creaturae Dominus propitius redditur. Videamus nunc quid dicitur de ejus longitudine vel latitudine. Nec minus dignum consideratione cur tacetur de ejus altitudine. Scimus quod longitudo naturaliter prior est altitudine, similiter et utraque prior est altitudine. Intelligimus ergo per longitudinem quae sunt ad rationalis creaturae inchoationem. Intelligimus per latitudinem quae sunt ad ejus promotionem. Ea vero quae sunt ad ejus consummationem intelligimus per altitudinem.

Creationis suae bona sunt ei ad inchoationem, justificationis bona ad promotionem, glorificationis bona ad consummationem. In his se mens contemplativa diligenter exerceat ut propitiatorium suum congruam mensuram accipiat. Tria multum miranda accepit ex creatione rationalis creatura: essentiae subtilitatem, boni ac mali discretionem, arbitrii libertatem. Notissimum est homini quid sit libertas arbitrii. Quotidie ista in cordibus nostris legimus, et in utroque certitudinis cubitum tenemus. Sed substantiam ipsius animae quis, quaeso, quo sensu potest videre? Nec video tuam, nec tu meam. Sed neuter prout est potest hic videre vel suam. Pro hac parte, quandiu vivimus, scientiam nostram ad plenum cubitum non extendimus. Recte ergo longitudo propitiatorii dicitur esse duorum cubitorum et dimidii. Rationalis creaturae justificationem pertinere jam diximus ad propitiatorii latitudinem. Perficitur autem justificatio nostra ex inspiratione divina, et deliberatione propria. Quid vero deliberatio sit unusquisque per experientiam novit. Divina vero inspiratio qualiter in nobis fiat quis, quaeso, comprehendat. Spiritus enim ubi vult spirat, et nescis unde veniat, vel quo vadat. In uno ergo comprehensionis cubitum habemus, in altero habere non possumus. Vide itaque quam recte propitiatorii latitudo dicitur cubitum, et dimidium tenere. Ecce de propitiatorii longitudine, ecce de ejus latitudine. Pertinent autem ad ejus altitudinem ea quae sunt ad nostram glorificationem. Sed quis quo sensu comprehendat in quibus nostra constat: Quod oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). Hinc facile perpenditur cur propitiatorii altitudo, mensura non praescribitur; duo ultima contemplationum genera versantur, ut dictum est, circa divina. Ad unum spectant quae sunt supra rationem, nec tamen praeter rationem. Supra rationem sunt, quae capacitatis ejus modum excedunt; consentanea tamen sunt rationi, quamvis ab ipsa non possint comprehendi. In quibus ultimum genus versatur, rationi omnino contraria videntur, et talia, quibus nunquam ratio acquiesceret, nisi fides eam in hoc ipsum dirigeret. Haec novissima contemplationum genera exprimuntur angelica forma. Pro certo oportet nos angelicam formam induere, si volumus ad aeternorum et divinorum contemplationem volare. Haec autem angelica forma jubetur esse ductilis et aurea: ut igitur sit aurea, contemplatoris mens mundetur ab omni phantasia. Ductile ferendo producitur, et cherubin nostri ductiles esse jubentur. Hinc ergo manifeste colligimus quod ad ejusmodi gratiam melius compunctione, quam investigatione proficimus. Excellentia harum speculationum commendatur in eo quod cherubin nominatur. In hac enim gemina speculatione promovemur ad plenitudinem scientiae. Ultra has autem aliquid ad augmentum scientiae non est quaerere vel invenire. Dictum est superius quod per visibilia ad invisibilium contemplationem ascendimus. Sic sane per cognitionem invisibilis creaturae sublevamur ad speculationem creatricis naturae. Hinc est quod cherubin jubentur vultum in propitiatorium vertere; hinc est quod jubetur unus ex una, alter ex altera parte stare. In illa speculatione quae per propitiatorium intelligitur multa divinorum similitudo, multa dissimilitudo invenitur. Est enim spiritualis creatura ad imaginem et similitudinem Dei facta. Unus ergo ex cherubin ante jam dictis teneat latus similitudinis, alter vero ex eis teneat latus dissimilitudinis. Et speculatio rationi magis consentanea stet ex parte una, et quae rationi minus est consentanea stet ex parte altera. Debent autem cherubin alas expandere et propitiatorium tegere. Quid extensio alarum nisi quaedam praeparatio ad volandum? Ipsa mentis praeparatio in aeternorum volatum vertitur et in umbraculum; in umbraculum, inquam, diei ab aestu, et in absconsione et protectione a turbine et a pluvia. Debent vero cherubin vultum in propitiatorium vertere, et ex inspecta Dei imagine certius edoceri ad sublimiora scientiae. Debent etiam dicti cherubin se mutuo respicere, et alterutrae assertionis consonantiam per omnia conservare. Uterque caveat ut in eo quod affirmat alteri non contradicat, Sic ab uno fiat assertio unitatis, ne in eo evacuetur confessio trinitatis. Sic in altero fiat trinitatis confessio, ne evacuetur in eo unitatis assertio. Audiat praelatus quisque quam sit utile tres ultimas speculationes comparasse. Inde, inquit, loquar ad te.

His comparandis intendat qui ad divinas revelationes anhelat. Merito propitiatorium oraculum dicitur, nam inde divina responsa dabantur. Supra propitiatorium Dominus loquitur, quando spiritui inspirat quod notionis ejus modum supergreditur. Quasi de medio cherubin auditur, quod cuique pari modo concordare videtur. Alis cherubin propitiatorium, propitiatorio arca operitur, quoniam ex superioris scientiae praerogativa, inferiorum scientia obnubilatur. Juxta Dominicum praeceptum testimonium in arca est reponendum. Quod enim faciendum edocemur in summis, firmiter retinendum in intimis, conversamur in viis. Principalia Dei praecepta testimonium dicta sunt, quoniam conscientiae cujusque testimonium reddunt. Secundum observantiae modum reddunt cuique testimonium quantum diligat Deum suum. Haec de gratia contemplandi summa brevitate perstrinxi: nam alias de eadem materia latius disserui.

Per mensam propositionis intelligimus doctrinam sacrae eruditionis: in mensa cibus ponitur ut ad refectionem sumatur. Refectio alia corporalis, alia spiritualis. Illa est corporum, ista spirituum; illam procurat saecularis scientia, istam Scriptura divina: in Scriptura sane divina refectio animarum proponitur, unde et merito mensa propositionis nominatur. Alius autem fuit status humanae vitae sub spe redemptionis futurae, et alium oportuit esse sub fide Redemptionis jam factae. De uno agitur in Veteri Testamento, de altero in Testamento Novo. Scriptura igitur sacra sufficienter agit de utroque, unde et dicitur duos cubitos longitudinis tenere. Pro certo utrumque Testamentum soli intendit procurationi animarum. Procurationem corporum tacuit, et saeculari scientiae reliquit. In ea ergo agitur de una, non de gemina procuratione, unde et dicitur cubitum unum latitudinis habere. Quantum autem ad modum nostrae reparationis sufficienter agit de statu vitae praesentis. Pauca autem de futuris docet: nam ejus altitudo cubitum et semis tenet. Plenum cubitum quantum ad praesentem statum; semis, quantum ad futurum. Mensa propositionis fabricatur ex ligno, superducitur auro, labio circumdatur, gemina corona decoratur. Per opus ligneum intelligimus sensum historicum; per labium tropologicum, per geminam coronam allegoricum et anagogicum. De lignis setim fabricata est mensa, quae dicuntur valde imputribilia. Pertinet autem ad ligna imputribilia sacra historia ab omni falsitate et fatuitate aliena. Mensae deauratio ipsius litterae subtilis et sapiens expositio. Pulchra deauratio sagarum divinorum judiciorum commendatio.

Notandum sane quod primum opus est ligneum, sed deauratum. Caetera vero tria non deaurata, sed aurea. Quod est inter lignum et aurum, hoc est inter historicum et mysticum sensum. In Scriptura sacra primum locum tenet historia. Mystica vero intelligentia pro certo est tripertita. Tropologica tenet locum unum, allegorica medium, anagogica summum. Cur summum non teneat quae de summis et coelestibus actitat? Allegoria maxime circa fidei nostrae sacramenta versatur, et qualia creduntur magis quam intelliguntur. Tropologia de his agit quae quisque facile capit et unde et in imo resedit. Per labium ergo aureum intelligo mysticum et moralem intellectum. Magnum aliquid innuitur quod haec operis figura labium dicitur. Scimus quod omnis noster sermo formatur ex labio. Forte ergo datur intelligi quod communis etiam locutio debet tropologia informari. Labio corona in terrasilis superponitur, quia allegoria circa subtiliora et sublimia versatur. Opus interrasile solet artificiosas quasdam quasi celaturas habere, et quis digne miretur quod miro modo allegoria historiae intexitur? Ea enim ibi allegorice inserta sunt quae vix possunt credi, comprehendi non possunt. Corona interrasilis habet superficiem suam hic planam, hic concavam, illic perforatam. Planam, in his quae sunt secundum rationem; concavam, in his quae sunt praeter rationem; perforatam, in his quae videntur contra rationem. Alia est enim conditio tropologiae, et longe alia conditio allegoriae. Quid est enim tropologia nisi moralis scientia, et quid allegoria nisi mystica mysteriorum doctrina? Morum honesta cordi humano naturaliter sunt inscripta. Mysteriorum vero profunda pro certo nemo nisi temere praesumit de sensu proprio. Unde et altitudo coronae quatuor tantummodo digitos dicitur tenere. Quid, quaeso, sunt evangelistae sancti nisi digiti dexterae Excelsi? Ad horum mensuram allegorica doctrina se format, cum eorum dictis per omnia concordat.

Notandum quod ipsi labio corona fieri praecipitur, quoniam ex sacramentorum virtute morum disciplina utilis et observabilis redditur. Per coronam, ut dictum est, aureolam intelligimus doctrinam anagogicam. Haec doctrina de summis agit, unde et ejus figura immensa locum summum obtinuit. Quid enim dicimus anagogen nisi mysticam et sursum ductivam supercoelestium intelligentiam? In praedictis duobus quaeritur doctrina morum et mysteriorum. Ad anagogen spectat sperandorum praevidentia praemiorum. Quod corona dicitur aureola idem valet ac si diceretur modica et aurea. Est autem modicum quid, quidquid vis humana capit de eo quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.

Notandum quod sola Scriptura sacra allegorico et anagogico sensu mystice utitur sola inter omnes hac gemina supereminentia coronatur. Sanctis doctoribus summopere studendum est ut semper sint parati omni poscenti reddere rationem de ea fide et spe quae in nobis est. In promptu habeant probare vera, improbare falsa, suadere justa, dissuadere injusta. Qui haec novit, quales oportuit circulos doctrinali mensae inseruit. O quales circuli probatio veri, improbatio falsi, persuasio justi, dissuasio injusti. Nonne ratiocinatio in idem redit et circulum facit, cum quod in initio proposuit in fine concludit? Quod dictum est de uno ex his circulis facile intelligitur quid sentiendum sit de aliis. Videamus modo qui sunt illi anguli in quibus debent ejusmodi circuli poni. Ubi quis ambigit de eo quod sacra Scriptura proponit, quodammodo quasi angulum incurrit. Ambiguitas et haesitatio angulum facit, ubi quid eligendum sit non facile occurrit. Saepe dubitatur de vero utrum sit verum, similiter et de falso utrum sit falsum. Saepe haesitatur de faciendo justo, saepe de faciendo vel non faciendo injusto. Quem autem circulum quo angulo debeamus ponere perfacile est videre, nec eget nostra assignatione. Consequens est modo quaerere quid sentiendum de pedibus mensae. Pedibus totum corpus nititur et ad statum erigitur. Quanto autem divinis mandatis firmius innitimur, tanto perfectius ad statum rectitudinis erigimus. Secundum numerum pedum attende quadripartitum mandatum. Pes primus praeceptio, secundus prohibitio, tertius commonitio, quartus concessio. Praeceptio in his quorum perpetratio est ad meritum, declinatio ad reatum. Prohibitio in his quorum perpetratio est ad reatum, declinatio ad meritum. Commonitio in his quorum perpetratio sic est ad meritum ut declinatio non sit ad reatum. Concessio in his quorum declinatio sic est ad meritum, ut perpetratio non sit ad reatum. In praeceptis maxime opus est approbatione, in prohibitis improbatione, in commonitione opus est persuasione, in concessis dissuasione. Cur autem sit diligenter inquirenti facile elucescet. In duobus constat officium veri praedicatoris, in eruditione veritatis et adhortatione virtutis. In hac gemina efficientia doctrinalis mensa circumfertur, et suis quibusdam quasi vectibus de uno corde in aliud traducitur. Unus itaque vectis dicatur sagacitas eruditionis, alter sagacitas exhortationis. Ejusmodi vectes debent ex apertis litterae testimoniis, et velut de lignis setim fieri, et mysticorum intellectum sententiis deaurari. Omnis sacra eruditio debet niti ad probationem veri et improbationem falsi. Omnis exhortatio sacra ad perfusionem boni et dissuasionem mali. Hinc est facillimum perpendere qui circuli qualem vectem debent habere

Notandum quod ad vectes pertinet Scripturarum attestatio, ad circulos humana ratiocinatio. Et quoniam mysteriorum profunda humanam rationem excedunt, recte circuli sub corona sedem accipiunt.

Chapter 106 of 106