Caput XV. Quod quilibet mentis excessus humanae industriae vel meriti modum excedit.
Nemo autem tantam cordis exsultationem vel sublevationem de suis viribus praesumat, vel suis meritis ascribat. Constat hoc sane non meriti humani, sed muneris esse divini. Unde et illa quaecunque est animi quae de deserto ascendisse describitur, dilecto suo innixa perhibetur. Quid est ei dilecto suo inniti, nisi virtute illius, et non propriis viribus promoveri? Quid, inquam, est illi dilecto suo incumbere, quam de propria virtute pro hac parte nihil omnino praesumere? Quantum mihi videtur, nihil de propria industria, nihil de propria prudentia recte praesumitur, praesertim in eo loco ubi de deserto ascenditur, sed nec in deserto quidem quando per desertum itur. Scit hoc sane ipse dilectus hujus, et idcirco deducit eam in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Quo enim modo sustineret pondus diei et aestus, nisi in umbra illius quem diligit anima sua? vel quis ei locus tutus a timore nocturno, praesertim in loco horroris et vastae solitudinis, nisi ipse emittat lucem suam, et veritatem suam? Denique non haberet quomodo aestus concupiscentiae temperaret sibi, nisi virtus Altissimi obumbraret illi. Nihilominus deesset unde ignorantiae suae tenebras illuminaret, nisi in lumine illius videret lumen. Unde est quod illi dicit: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII). Accipit itaque dilecta ex munere dilecti sui et beneficio sponsi sui duo remedia contra duo principalia mala, refrigerii nubem contra concupiscentiam carnis, et revelationis lucem contra ignorantiam mentis. Quam saepe homo viam veritatis agnoscit, nec tamen carpit, utpote a concupiscentia sua abstractus et illectus, et hic quidem interim diem cognitionis habet, sed refrigerantis gratiae nubem non habet. Et quam multi saepe zelum quidem habent, qui tamen secundum scientiam non habent, et hi forte nullos interim concupiscentiae aestus sentiunt, sed quasi sub noctis refrigerio quiescendo respirant. Et videntur quidem qui ejusmodi sunt noctem habere, sed ignem illuminantis gratiae non habere. Bonum est ergo sperare in Domino, et non praesumere de seipso. Quam beati illi quibus fuit in velamento diei, et in lucem stellarum in nocte, expandens nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei. Scit hoc dilecta, et idcirco dilecto suo innititur, unde et tecte de ea scribitur: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, et innixa super dilectum suum? (Cant. VIII.)
Chapter 101 of 106