Skip to the text

Caput XI. Quod secundus excedendi modus, quandoque a sola admiratione inchoat, et in eodem tenore perseverat.

Neque tamen dicimus in hac secunda mentis excessione, humanae promotionis modum semper, et ubique eumdem consummationis exitum habere. Videmus in rebus exterioribus quid de rebus interioribus aestimare debeamus. Si enim vas aquae solis radio supponas, ipsam mox aquam videbis luminis splendorem ex se in superiora refundere, et claritatem quidem absque calore tamen in summa levare. Sic multi sane divinae revelationis radios suscipiunt, sed non inde aeque omnes ad eamdem vim dilectionis proficiunt. Ut enim bonorum omnium auctor gratiae suae in nobis dona commendet, ex eadem re diversos in diversis modo temporibus, modo personis effectus exhibet, Perpende, obsecro, ex proposito exemplo, quisquis haec legis vel audis, quid ille in nobis divinae revelationis aeternique luminis radius efficiat? Quomodo humanam intelligentiam ex infusionis suae illustratione, supra semetipsam levat, attende qualiter haec propositi tibi exempli formula hunc de quo modo loquimur humanae mentis excessum, ex qualitatis suae similitudine proponat. Quid est aqua, nisi cogitatio humana, quae semper ad inferiora labitur, nisi sub districtionis magnae moderamine cohibeatur? Aqua in vase collecta, cogitatio meditationi intenta, et per intentionem defixa. Aquae collectio, cordis meditatio. Ejusmodi aquae solis radius se infundit, quando divina revelatio meditationi occurrit. Sed cum aqua radium in se superni luminis accipit, fulgorem quoque luminis et ipsa, ut dictum est, ad superiora emittit, et mirum in modum illuc utique radium luminis ex se levat, quo ipsa per se nullo modo ascendere valet. Et cum tanta sit differentia aquae, et luminis, ei tamen quem de se luminis radio emittit, nonnihil suae similitudinis imprimit, ita ut tremula tremulum, quieta quietum, purior puriorem, diffusior diffusiorem efficiat. Juxta hanc sane similitudinem cum inaccessibilis illius, et aeterni luminis revelatio cor humanum irradiat, humanam intelligentiam supra semetipsam, imo supra omnem humanum modum levat, et illuc intelligentiae radius divini luminis infusione admirationisque reverberatione de imis ad summa resilit, ubi nulla ingenii perspicacia, ubi nulla artis industria, humana ratiocinatio ascendere sufficit, et quo mentem hominis divinae claritatis splendor profundius penetrat, eo altius stuporis sui magnitudine excussa, et per extasim sublevata, in divinorum arcanorum sublimius resultat. Illud autem omnino constare debet, quia quanto plenius atque perfectius ad intimam animus pacem et tranquillitatem componere se praevaluerit, tanto firmius, tanto tenacius in hac sublevatione summae luci per contemplationem inhaerebit, et procul dubio quanto purior ad integritatem, quanto diffusior ad charitatem, quanto perspicacior, tanto capacior invenitur ad supermundanorum et supercoelestium contemplationem.

Chapter 97 of 106