Caput III. De mentis dilatatione, quibus modis soleat accrescere.
Ille autem contemplationis modus qui fit mentis dilatatione tribus solet gradibus excrescere, arte, exercitatione, attentione. Artem nobis ad aliquid veraciter comparamus, quando quomodo aliquid agendum sit veraci traditione seu etiam sagaci investigatione addiscimus. Exercitatio est, quando id quidem quod arte percipimus in usum adducimus, et in ejusmodi officii exsecutionem nosipsos promptos et expeditos efficimus. Attentio est, quando studio quod exsequimur summa diligentia insistimus. Primum itaque est cujuscunque disciplinae artem comparare, secundum in usum adducere, tertium in id ad quod eruditi et exercitati sumus cum summa vivacitate insistere. His itaque tribus, ut dictum est, gradibus, sinus mentis dilatatur, et ad omnem eruditionem vel disciplinam capacior efficitur. Certe quanto amplius, quanto firmius aliqua didiceris, tanto ad ampliora et profundiora capienda copiosius dilataris. Sed et illud quidem nihilominus constare videtur, quia quaelibet disciplina eruditione percepta, usu et exercitatione roboratur, dilatatur atque perficitur. Item quid est quod in uno eodemque studio in quo eruditi et exercitati sumus, modo tenuius, modo perspicacius videmus, nisi quod secundum modum attentionis crescit dilatatio et perspicacia mentis? Primus ergo gradus est artis ipsius perceptio, secundus ejusdem frequens exercitatio, tertius ipsius exercitii diligens et studiosa intentio. Ad primum itaque dilatationis suae gradum mens humana admonetur, cum ei per prophetam dicitur: Statue tibi in speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti (Jer. XXXI). De secundo audis, cum legis: Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor quid dicatur mihi (Habac. II). De tertio est illud: Transite ad insulas Cethim et videte, et in Cedar mittite et considerate vehementer (Jer. II). Quid est autem speculam statuere nisi contemplandi scientiam comparare? Ad hoc enim speculam erigimus, ut in hoc longinquum videre, et visum nostrum in omnem partem dilatare possimus. Recte itaque illa mentis dilatatio in his verbis designatur in qua contemplationis specula erigitur, et ejusmodi studii scientia comparatur. Quid est autem super custodiam stare et gradum figere, nisi speculandi scientiam usu firmare? Quod enim unus vocat speculam, hoc alius dicit custodiam. Ob publicam enim seu privatam custodiam, speculas solemus erigere, ut inde prospicientes possimus imminentia pericula longe ante praevidere. Sic et nos contemplationis gratiam quasi spiritualem speculam erigimus, ut tentatoris insidias praevenire possimus. Aliud est autem speculam statuere vel ascendere, atque aliud est in ipsa stare seu etiam gradum figere. Illud est disciplinae comparandae, istud disciplinae exercendae. Quod autem vehementer considerare jubemur, quis, quaeso, non videat quomodo ad tertium illum dilatationis nostrae modum pertineat: In Cedar, inquit, millite, et considerate vehementer. Et recte quidem hoc dicitur atque praecipitur, quia ex vehementia considerationis et attentionis crescit et dilatatur capacitas mentis. Si his itaque tribus proficiendi gradibus diligenter insistis, ad magnam perspicaciae perfectionem, magis magisque dilataberis. Magna in his mentis dilatatio, sed non minor delectatio.
Chapter 89 of 106