Skip to the text

Caput XVI. Quod in tertio maxime excedendi modo totum pendet ex divino beneficio.

Sane cum haec sponsi sui dilecta semper et ubique dilecti sui adjutorio egeat, ita ut sine ipso nihil facere valeat, nusquam tamen cooperatrici animae vehementius incumbit, vel incumbere oportet, quam eo locorum, ubi de deserto ascendit, nunc temporis maxime, cum deliciis affluit. Si enim per desertum recte intelligitur cor humanum, quid erit de deserto ascendere, nisi supra semetipsum ire? Quid igitur homo ibi possit ubi homo supra hominem ascendit? Ubi humana natura humanae possibilitatis metas transcendit? Nullo tamen tempore dilecto suo vehementius innititur, quam cum spiritalibus deliciis anima sancta effluere videtur. Cogitemus modo puellam quamdam teneram et delicatam, utpote in multa deliciarum affluentia educatam, sed et multo vino jam madidam utpote in cellam vinariam introductam, et torrente voluptatis potatam, et quasi prae nimia teneritudine vix posse incedere, et prae nimia ebrietate viam quam tenere debeat nullo modo posse discernere. Nonne sub tali tibi schemate consideranda proponitur haec quae deliciis affluere, et dilecto suo innixa describitur? Quid vero mirum, si deliciarum affluentia delicatam reddit? Vultis autem audire quam delicatam efficere consuevit? Pene supra id quod credi possit, intantum denique ut nulla exterior delectatio possit ei aliquatenus sapere, nec aliqua hujus mundi gloria aliquid consolationis afferre, ita ut veraciter audeat profiteri et dicere: Renuit consolari anima mea (Psal. LXVII), eo quod veraciter sentiat, et pro certo diffiniat: Quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isai. XL). Denique taedet animam suam vitae suae, quoties non datur consuetas delicias pro voto habere. Vita itaque ipsa ei in taedium, imo in odium vertitur, quoties ei illa suae internae solemnitatis gaudia aliquandiu subtrahuntur. Cogita ergo quale sit ejusmodi deliciis assuetam eorum quae delectant nihil in propria potestate habere, et sine quibus nullam possit omnino consolationem recipere, et quae nulla sua industria, nulla sua prudentia possit acquirere. Quidquid ad ejus consolationem, quidquid ad ejus jucunditatem valet, ex alieno arbitrio, ex alieno beneficio pendet. Recte ergo illius viribus innititur, de cujus munificentia totum recte praesumitur quod speratur, desideratur, amatur. O quoties sub hoc statu dicitur illi, et juxta prophetae comminationem vertitur ei in verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi (Isai. XXVIII). Exspectare itaque et reexspectare cogitur, dum ejus desiderium saepe, diu multumque differtur, dum delicias suas nec pro voto habere, nec ab ejusmodi concupiscentiis animum suum possit temperare. Ex his, ut arbitror, apparet, quam longe supra hominem sit modumque humanum excedit quidquid in hoc mentis excessu agitur vel sentitur.

Chapter 102 of 106