Caput XVIII. Quid maxime soleat valere ad innovationem ejusmodi gratiae.
Sed et tu quaecunque es, anima, quae soles hujusmodi spiritalibus deliciis affluere, et dilecto tuo innixa saep de deserto ascendere, et ad theoricos quosdam excessus subitaneo quodam et inopinato, imo inopinabili gaudiorum tripudio sublevari, et quasi quibusdam propheticis intellectibus vel revelationibus divinitus sublimari, prophetico disce exemplo quid tu facere debeas, ut sub necessitatis articulo quasi ad manum habeas quomodo animum tuum ad assuetas delicias reparare valeas. Forte non erit inutile et te sub simili necessitate psaltem adducere, et psallentem audire. Sed ut de hac re quod sentimus breviter absolvamus, quid aliud dicimus psaltem istum, quam exsultationem cordis in Deum? Ejusmodi psaltem praesentem habere nos voluit qui dixit: Laetamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde (Psal. XXXI). Quid est autem ejusmodi psaltem adducere, nisi provida meditatione cordis exsultationem reparare, et ex divinorum beneficiorum vel promissionum recordatione, cordis devotionem excitare? Hunc tunc procul dubio psaltem psallere facimus, quando ex magno cordis tripudio in divina praeconia jubilamus, et in gratiarum actionem assurgentes, ex intimis visceribus in divinas laudes cum magno cordis clamore reboamus. Haec itaque agentes quid aliud quam viam sternimus per quam venientem, visitantemque nos Dominum excipiamus? Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Psallendo itaque atque laudando iter Domino paratur, per quod ad nos venire, et miris quibusdam mysteriorum suorum revelationibus revelare dignetur. Hinc idem alio loco dicitur: Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII). Quaeris forsitan scire quid sit super occasum ascendere. Eam sane mundi regionem qua sol occidit luxque diurna deficit, usus occasum dicere consuevit. Quid ergo rectius intelligimus per occasum, quam humanae intelligentiae defectum? Ibi enim intelligentiae sol quasi occasum incurrit, et cognitionis suae radios abscondit, et diei lumen quodammodo in terrae noctis caliginem vertit, et humanis aspectibus omnia subducit, quando spiritus humanus in mentis alienationem cadit et a communi sensu deficiens, et extra semetipsum raptus quid in se vel circa se agatur, penitus nescit. Quid est autem Dominum in considerationis nostrae oculis ascendere, nisi magnitudinis suae revelatione cognitionis nostrae augmenta multiplicare? Quanto enim sublimiora nobis de magnitudinis suae altitudine revelat, tanto ad celsiora in intelligentiae nostrae obtutu se levat. Supra occasum vero tunc veraciter ascendit, quando hominem supra semetipsum rapit, quando ei eorum omnium quae juxta communem sensum novit, memoriam subducit, et ei hoc de majestatis suae celsitudine per mentis excessum ostendit, quae juxta communem hujus vitae statum, et humanae capacitatis modum nullo unquam modo comprehendere possit. Studeamus ergo cum magna mentis alacritate in Domino gaudere, satagamus coram ipso cum intima devotione psallere, ut sit quibus dignetur super occasum ascendere. Hoc agentes qualem oportet psaltem adducimus, et qualiter expedit psallentem audimus. Ad ejusmodi psaltis vocem, spiritalis animus medullitus tangitur, et irruente in eo spiritu spiritualiter afficitur, et dum ad divinam inspirationem intellectualis sensus aperitur, prophetalis quodammodo in eo gratia reparatur. Ad ejusmodi itaque psalmodiam, spiritalemque harmoniam anima contemplativa spiritalibus theoriis assueta incipit tripudiare, et prae gaudii nimietate suo quodam modo gestire, et ad spiritales quosdam et sui generis saltus dare, et se a terra, terrenisque omnibus suspendere, et ad coelestium contemplationem tota mentis alienatione transire. Hoc igitur est, ut diximus, quod ad mentis innovationem valet, hoc est quod ad amissae gratiae reparationem maxime valere solet.
Chapter 104 of 106