Caput VI. Quod primus excedendi modus surgat ex magnitudine devotionis.
Vultis autem melius nosse quam convenienter primum illud, ad primum excedendi modum possimus accommodare? Primus itaque mentis excessus fit, ut superius audistis, ex desiderii anxietate et magnitudine devotionis. Fumus autem semper surgit ab igne. Quis autem neget amorem spiritalem ignem esse? recte itaque illa mentis in superna elevatio, quae ex fervore dilectionis oritur, fumo, ni fallor, comparatur. Quid autem intelligimus per ejusmodi fumum, nisi devotae mentis desiderium? Quasi ergo fumus anima in superna ascendit, quando, dilectione fervente et in hoc ipsum urgente, suum eam desiderium super semetipsam rapit. Est autem virgula, ut omnes novimus, et gracilis, et recta. Ut ergo virgulae similitudinem in se trahat, ascensio tua, sit anxium, sit unicum desiderium tuum, et surgens ex intentione recta. Si autem per myrrham, carnis contritionem; per thus vero, cordis devotionem, per universam autem pigmentarii pulverem, virtutum omnium intelligimus consummationem: attende quomodo haec omnia in eamdem sententiam concurrunt, quae omnia per se facile intelligi possunt. Nam hoc satis constat, quia quisquis charitate plenus est, caetera virtutum insignia non habere non potest. Si enim Apostolo creditur, consummatio virtutum est charitas.
Illud sane notandum, quod anima sancta tunc veraciter, quasi fumus et per desertum ascendit, quando ex his quae in semetipsam invenit, seu bonis, seu malis affectum suum, in coelestis sponsi desiderium accendit. Major autem (sed quantum ad meritum) mihi esse videtur mentis elevatio illa, quae, favente quidem gratia, surgit ex intentione, et intentione propria, quam illa quae surgit ex sola revelatione, vel aliqua inspiratione divina. Ut ergo caeteris digna inveniatur, oportet animam ab ejusmodi ascensione incipere et primo quasi per desertum ascendere. Verumtamen ut eadem ipsa, velut virgula fumi fiat (quamvis per desertum fieri incipiat), oportet ut supra ipsum desertum assurgat. Alioquin mens ipsa in mentis excessum non rapitur, nisi supra semetipsam elevetur, nisi semetipsam in imo deserat, et seipsam deserendo desertum faciat, quo deserto in morem fumi, magis magisque in sublimia transcendat.
Chapter 92 of 106