Skip to the text

Caput I. J)c erroribus circa primariam causam peccati

Multi fuerunt tum antiquis, t um ex recentioribus hscreticis, qui primariam peccati causam, ingenti blasphemia, in Deum ipsum retulerunt. Princeps hujus erroris ille ipse

fuit, qui simpliciter primus fuisse dicitur omnium hmreticorum. Sic enim de Simone Mago scribit VincentiusLirinensis in commonitorio adversus profanas vocum novitates: « Quis ante magum Simonem Apostolica districtione percussum, a quo vetus ille turpitudinum gurges usque in novissimum Priscillianum continua, et occulta successione manavit, auctorem malorum, idest, scelerum, impietatum, flagitiorumque nostrorum ausus est dicere creatorem Deum? »

Deinde Cerdonista?, Marcionistse, Manichaei, Priscillianistae, Albigenses, qui variis saeculis, et in diversis regionibus scholas impietatis aperientes, duoque prima principia, ac veluti duos Deos unum bonum, alterum malum introducentes, primariam peccati causam Deum malum esse voluerunt. De Cerdonistis vide Tertullianum in libro de praescriptione adversus haereticos; de Marcionistis Irenaeum lib. i. cap. 29. adversus haereses; de Manichaeis S. Augustinum in lib. de hmresibus cap. 49; de Priscillianistis S. Leonem in epist. ad Turbium 93. cap G; de Albigensibus S. Antoninum in Summa Theologica par. 4. tit. 11. cap. 7. §. 3. Sed quamquam isti omnes Deum peccati causam esso dicerent, tamen sententiam suam aliquo modo temperabant. Nam Simon Magus non docebat aperte Deum velle, aut imperare, aut etiam efficere mala, sed ea ratione peccatorum nostrorum causam esse, quod eam naturam nobis dederit, quai non possit non peccare. Cerdon, Marciori, Manichceus, et cseteri, qui duo rerum principia statuebant, referebant quidem peccati causam in principium quoddam primum, et sempiternum, sed illud non Deum, sed diabolum, aut certe Deum non bonum, sed malum nominabant.

Primus igitur, qui apei-te Deum, et bonum Deum auctorem peccati fecit, Florinus quidam fuit, qui ex Montani discipulo, per novum hoc dogma hajresiai’cha fieri meruit. De quo Florino recte scripsit Ire meus (ut refert Caesariensis lib. v. hist. cap. 20). eum fuisse plusquam haereticum, cum id ausus fuerit palam asserere, quod nullus han’eticorum usque ad id tempus assenierat. Sanctus Augustinus in lib. de haeres, cap. 59. scribit, Seleucianorum hamesim fuisse, malum aliquando esse a Deo, aliquando a mater ia. Sed non explicuit, an de malo naturali, an de morali, quod proprie dicitur peccatum, Seleuciani loquerentur.

Florinum, Irenaio (ut diximus) plusquam haereticum, nostro hoc saeculo non pauci secuti sunt. Pi-aecipui sunt, qui dicuntur Libertini, quorum sectam (quoniam alios auctores non habemus) ex Calvino didicimus, et ex eodem historiam, quam hoc loco i’ecensemus, petere coacti sumus. Scripsit enim Joannes Calvinus duos libros adversus Libertinos, quorum alter inscribitur: Instructio contra Libertinos, alter est epistola adRotomagenses adversus Franciseammi quemdam Libertini erroris sectarium. Igitur auctores dogmatis Tom. V.

fuerunt Coppinuset Quintinus, sutores Flandri. Quonim alter (id est, Quintinus) Tornaci a Catholico magistratu tum ob multa flagitia, tum etiam ob novam, eamque valde perniciosamhairesim interfectus est, sed prius erroribus abjuxatis.

Primarius eorum fuit ei'ror, unum esse tantum spiritum immortalem, videlicet Deum: angelos, daemones, animas, nihil esse praeter opinionem. Ilinc vero multa, eaque absurdissima dogmata colligebant. Primum erat, quaecumque fieri videntur ab hominibus sive bona sive mala illa sint, omnia fieri, non ab hominibus, sed ab illo uno spiritu Dei, qui omnia in omnibus opei’atur.

Alterum, peccatum nihil esse praeter inanem, et falsam opinionem, cum Deus omnia faciat, qui nihil mali facei’e potest.

Tertium, non debere reprehendi eos, qui occidunt, moechantur, fuxantur; id enim esset Deum reprehendere.

Quartum, regeuerationem esse depositionem conscientiae, abjectionemscrupulorum ignox-ationem discriminis inter bonum etmaluiu. Nam in statu innocentiae ignorabet Adam discrimen boni et mali, atque ad cum statum redire dicunt Libertini eos, qui sine scrupulo quidlibet agunt, et hanc esse Christianam libertatem, et mortificationem veteris Adami. Quocirca si quem vident reformidare actiones malas, dicet-e solent, o Adam adhuc aliquid vides, adhuc pomi illius gustum retines.

Quintum, poenitentiam nihil esse aliud, nisi agnoscere, et profiteri se nihil egisse mali, atque ea de causa dicunt, Petro peccatum fuisse dimissum, quia crediderit, se non peccasse, cum Chidstum negavit: Juda) non fuisse dimissum quia crediderit se peccasse, neque potuerit conscientiam illam exuere, ut ex illis ejus verbis cognoscitur: Peccavi tradens sanguinem justum.

Sextum, posse hominem in hac vita ad summam pei-fectionem, et innocentiam pervenire, quia videlicet, si abjiciat omnes scrupulos, omni peccato carebit.

Septimum, Christum nihil esse, nisi quiddam compositum ex spii-ituDei, et opinione. Tunc autem mortuum esse Christum, quando abolevit illam opinionem, quod peccatum sit aliquid: tunc vero ab inferis rediissc, et nos omnes in vitam revocasse, cum docuit, non esse ipsum Dei spii-itum, qui semper vivit, et regnat; neque aliam expectandam esse re-i surrectionem.

Octavum, licitum esse simulare, ac dissimulare omnia, et cum Catholicis catholice, cum Lutheranis lutherane vivere.

Nonum, Scripturas sacras non esse magni faciendas, cum spiritus sufficiat. Porro ipsi Libertini non solum Scripturas, sed etiam scriptores sacros ita contemnebant, ut per contumeliam S. Joannem juvenem stolidum, S. Matthaeum foeneratorem, S. Paulum vas confractum, S. Petrum Christi abnegutionem nominarent.

Quamvis autem horrendas istas blasphemias, Calvinus detestari se dicat, et eas etiam (ut diximus) editis libellis refutare conatur, omnino tamen probabile est, ut Anabaptistas ex Lutheranis, sic Libertinos ex Calvinianis promanasse. Nam in libris Calvini, et Magistri ejus Zwinglii, ac discipuli ejus Bezae, necnon Martini Buceri, et Petri Martyris, qui in multis cum Calvino conveniunt, inveniuntur apertissimae sententiae, ex quibus colligitur, Deum esse auctorem omnium scelerum, quae ab hominibus perpetrantur.

Docuerunt idem olim Lutherus et Melanchthon, ut perspicuum est ex assertione art. 36. ubi Lutherus scribit, neminem habere in potestate, ut cogitet bonum vel malum; et clarius ex commentario Melanchthonis in cap. vili, ad Rom. ubi legimus, sic esse opus Dei, Davidis adulterium et Judae proditionem, ut Pauli vocationem. Gseterum uterque sententiam retractavit. Nam Lutherus in libro de visitatione Saxonica agnoscit, et docet liberum arbitrium in rebus civilibus tam ad bonum, quam ad malum; et Melanchthon in locis communibus anno 1336. editis, titulo de causa peccati, studiose refellit sententiam illam, qua; refert in Deum actiones malas. Multi etiam Lutheranorum, ut Heshusius Castalio, et alii, Calvini sententiam de causa peccati libris edidis refutarunt. Qubb sit autem Calvini sententia, in 3. cap. demonstrabimus.

Chapter 16 of 93