Caput VIII. Probatur ex divinis litteris, Deum nec peccare, nec esse peccati auctorem
Sequitur tertia pars disputationis de causa peccati ex parte Dei; in qua demonstrandum erit ex Scripturis, et Patribus, et naturali etiam ratione, Deum nec peccare, nec esse ullo modo peccati auctorem: jam enim ostendimus, absurdissimum istum errorem Libertinis cum Calvino, et Beza esse communem.
Primum igitur Scripturae disertis verbis affirmant, a Deo peccata non fieri. Genes, i: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Deuteron. xxxii: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate. Habac. i: Mundi sunt oculi tui, ne videant malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Rom. m: Numquid iniquus est Deus? absit, alioqui quomodo judicabit Deus hunc mundum? Rom. ix: Numquid iniquitas apud Deum? absit. I. Joan. m: Peccatum in eo non est. Sapient, xi: Nihil odisti eorum, quae fecisti. Et Sapient, xiv: Odio est Deo impius, et impietas ejus. Denique Scriptura plena est ejusmodi testimoniis. Neque adversarii tam sunt impudentes, ut aperte dicere audeant a Deo peccata fieri, ita ut ipse peccet: quamvis id ex eorum doctrina, ut supra ostendimus, colligatur.
Ad haec, et similia, quae adduci possent, respondent Calvinus, etBeza locis citatis, Et Petrus Martyr in comment. 1. cap. epist. ad Rom. Deum non velle peccata fieri ea voluntate, quae nobis in Scripturis declarata est, quam theologi voluntatem signi nominare solent; et de hac voluntate esse accipienda testimonia supra citata. Nihilominus tamen alia quadam voluntate omnino velle Deum, ut homines peccent, quoniam alioqui non assequeretur finem sibi propositum declarandae gloriae suae in condemnatione, vel punitione peccati.
Sed isti dum dicunt, voluntatem Dei in Scripturis patefactam, eam esse, quae prohibet peccata; satis ostendunt; illam aliam voluntatem, qua Deus vult peccata, non esse in Scripturis patefactam; seque eam non ex Scripturis, sed, ex proprio capite deduxisse. Praeterea cum in Deo non possint esse contrariae voluntates, et velle peccatum, ac non velle peccatum sint contraria; si Deus vult peccata, sequitur ut in eo non sit voluntas, quae nollit peccata, ac per hoc sequitur ut voluntas declarata in Scripturis, sive voluntas signi, nihil aliud sit, nisi voluntas mentiendi. Quid enim est, velle peccata, et tamen velle indicare, ac declarare se nolle peccata, nisi velle mentiri? nisi forte mendacium non sit significare te nolle, quod maxime velis. Adhaec voluntas signi dicitur a theologis ipsum praeceptum, vel prohibitio; proinde illa sola Scripturae loca continent voluntatem signi, quae praecepta, vel prohibitiones continent. Illa igitur testimonia, quae nos paulo ante adduximus: Non Deus volens iniquitatem tu es, et similia quae per modum judicandi, non per modum imperandi proponuntur, non sunt ad voluntatem signi proprie referenda.
Tertio, Scriptura manifeste docet, Dum non imperare peccata, ac per hoc non esse auctorem peccatorum ut causam moralem, Eccles. xv: Nemini mandavit impie agere. Hieremiae xix: /Edificaverunt excelsa Baalim, quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum (i). Denique, Deus severissime prohibet, et punit omnia peccata. Non igitur imperat, ut fiant, nisi forte secum ipse pugnare credatur. Quid ad haec loca respondere soleant adversarii, jam supra diximus, et eorum tergiversationem refutavimus, ubi ostendimus ex sententia adversariorum,
recte colligi, Deum esse peccatorum auctorem, quia ex eorum sententia, Deus imperat, ut ea fiant, quse non possunt, nisi male fieri.
Quarto, Scriptura docet Deum non incitare, ac multo minus compellere homines ad peccandum. Jacob. I: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est. Ipse autem neminem tentat. Eccles. xv: Non dicas, per Deum abest: quae enim odit, ne feceris. Non dicas, ille me implanavit. Non enim necessarii sunt ei homines impii. Quo testimonio Spiritus sancti studiose refutare voluisse videtur sententiam adversariorum. Nam Petrus ille falso Martyr nominatus, in comment. 1. cap. ad Roman. duobus modis dicit, Deum impellere homines ad opera mala, uno modo ita deserendo, ut nulla ratione possit homo tentationi resistere: altero modo pnebendo peccandi incitamenta intus in animo, et etiam extra. Contra priorem modum clamat Spiritus sanctus: Non dicas per Deum abest. Contra posteriorem, addit, Non dicas, ille me implanavit. Et quoniam Beza docet Deum voluisse, ac decrevisse, ut primus homo peccaret, et peccando nos omnes pecatores efficeret, quoniam nisi homines peccatores essent, non posset Deus gloriam justifice, et misericordiae suae partim puniendo, partim miserendo patefacere; ex quo sequitur, ut necessarii Deo sint homines impii. Ideo Spiritus sanctus addi voluit illam rationem: Non enim necessarii sunt ei homines impii.
Adhaec S. Paulus in epist. priore ad Cor. cap. 10. Fidelis Deus, inquit, qui non sinet vos tentari supra id quod potestis. Profecto qui non permittit nos tentari supra vires, multo mius ipse nos tentat, aut impellit ad peccandum. Petrus Martyr loco citato respondet ad testimonium S. Jacobi a nobis primo loco adductum: ac primum rejicit distinctionem S. Augustini, qui lib. n, de consensu Evangelistarum cap. 30. scribit, duplex esse genus tentationis, unum ad probandum, alterum ad seducendum; et de priore scriptum esse: tentavitDeus Abraham, Gen. xxii, de posteriore scriptum esse: Deus intentator malorum est, ipse autem neminem tentat, Jacobi i.
Ilanc distinctionem tanti auctoris, |ct per se etiam certissimam, atque verissimam superbe contemnit Petrus Martyr, in qua re magnum causse sum prmjudicium fecit. Quis
enim non malit sancto Augustino, quam isti Petro solo nomine Martyri fidem habere? Affert autem ipse aliam distinctionem, ac dicit, tentationum alias esse externas, alias internas, externas interdum esse a Deo, et ideo non loqui Jacobum de tentationibus, qua? extrinsecus adhibentur, sed de iis, qua; intus in animo suggeruntur. Sed quoniam istas etiam internas tentationes a Deo esse paulo ante docuerat idem auctor, idcirco adjungit, sententiam Jacobi esse, Deum non tentare internis suggestionibus, ita, ut homo sit excusabilis. Nam in homine Deus invenit materiam, quasi et seminarium tentationum, innatam videlicet concupiscentiam.
At luec Petri doctrina repugnat omnino sententiai B. Jacobi, qui absolute pronuntiat, a Deo neminem tentari, et Deum intentatorem malorum esse; non enim recte dicitur non tentare is, qui revera tentat, licet non reddat inexcusabilem eum, qui tentatur; alioquin ipse etiam Satan dici posset neminem tentare, et intentator malorum esse, cum ipse quoque non reddat homines, quos tentat, inexcusabiles, et non sit ipse origo mali, sed inveniat in hominibus materiam, et seminarium tentationum, insitam videlicet concupiscentiam.
Quinto Scriptura docet, peccatum esse proprium creatura!; ex quo sequitur, ut nullo modo in creatorem referri possit. Osca! Xlif: Perditio tua ex te Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Hoc est, nihil ex me habes, nisi adjutorium, ruinam ex te solo habes. Joan. vili: Cum loquitur mendacium, ex pi opus loquitur, quia mendax est, et 'pater ejus. I. Joan. m: Qui facit peccatum, ex diabolo est, Denique I Joan. i. legimus: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
Respondent Calvinus et Martyr, originem mali esse in homine propter natura! corruptionem, et hoc significari testimonio illo Oi-sm propheta!, et aliis similibus. At peccatum primum Adami non habuit originem ex natura! corruptione, sed ipsum est, quod naturam corrumpit; quare si illud etiam commissum est inpellcnte Deo, ut supra Calvinum velle demonstravimus, sequitur, ut vel de Adamo dici non potuerit: Perditio tua ex te: vel Calvini sententia falsa sit.
Deinde|ipsam concupiscentiam, et peccatum originis insertum esse inhumana natura ab
ipso Deo, docet Petrus Martyr loco citato in cap. i. ad Rom. Igitur non solum de Adamo sed neque de emteris hominibus vere dici potest: Perditio tua ex te. « At, inquit Martyr, concupiscentia, ipsumque originale peccatum insertum quidem est in homine a Deo, sed in poenam peccati Adami. Ita prima origo perditionis humana! non est Deus, sed Adam.
Omitto, quod non dixit Propheta: Perditio tua ex Adamo, sed ex te: et quod si peccatum ipsum Adami refertur in Deum, in Deum quoque referri debeat peccatum nostrum originale, quod ex illo fluxit. Hoc tantum accipio, absurdum, et iniquum esse, ut unus puniatur pro alio, ea praisertim poena, quie sit etiam proprie peccatum, dicente Domino perEzech. cap. xviii: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; et filius non portabit iniquitatem patris. Qua igitur ratione fieri potest, ut Deus justissimus in poenam peccati Adami, inseruerit verum peccatum in omnibus ejus filiis, et nepotibus?
His accedit, quod non solum ait Propheta: Perditio tua ex te; sed etiam addit: In me tantummodo auxilium (puni. Quibus verbis duo significantur, non esse alium, qui possit auxiliari generi humano, jam perdito, praeter Deum; et in Deo nihil esse aliud, nisi auxilium, proinde non tentationem, nec impulsionem ad peccatum, neque ullam ruina!, et perditionis causam. Neque aliud denique quod auxilio sit contrarium. Ut sensus sit, ex te perditio, ex me non perditio, sed auxilium tantum.
Sexto, Scriptura docet, Deum hortari homines, ut non obdurent corda sua, Psalm. xciv: No lite obdurare contra vestra { 4j. Item pulsare ad ostium cordis, ac paratum esse ingredi, si aperiatur; Apoc. m: Ego sto ad ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum. Item invitare omnes ad se, Matth. xi: Venite ad me omnes. Non igitur Deus potest esse causa peccati indurando proprie corda hominum, et intus efficaciter operando, ut adversarii dicunt. Alioqui videretur Deus sibi ipse contrarius. Quorsum enim dicit: Nolite obdurare corda vestra, si ea vult obdurari, et ipse est, qui ea quasi manibus suis obdurat; et quorsum stat ad ostium, et pulsat, si ipse claudit corda, et efficaciter operatur, ne aperiantur? quorsum
etiam omnes vocat, atque invitat, si ipse aggravat aures, nc forte audiant, et convertantur, et vivant?
Chapter 23 of 93