Caput XII. Solvuntur objectiones ec aliis testimoniis Scriptura \
Secundo loco objiciuntur ea testimonia, quibus significatur, Deum creare impios, ut postea in eorum poenis justitia divina reluceat. Sic enim legimus Proverb. xvi: Omnia propter semel ipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum. Et Rom. ix:.4« non habet polestanem figulus facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Exod. ix: Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. Vel ut Apostolus citat Rom. ix: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in (e virtutem meam, etc..
Respondeo, Deum non creare impios nisi materialiter, ut in scholis Theologi loquuntur, id est, creare eos, quos videt futuros impios, ut eorum impietate, quam ipse non fecit, sed tantum praescivit, utatur ad justitiam, et pbtentiam suam manifestandam. Sic S. Augustinus loquitur in epist. 106. ad Paulinum: « Quamvis peccata non fecerit, naturas tamen ipsas, quae per se ipsas sine dubio bona; sunt, quibus tamen ex arbitrio voluntatis futura essent vitia peccatorum, et in multis talia, quibus esset aeterna p<ena reddenda, quis'1 nisi Deus creavit? Quare, nisi quia voluit? quare autem voluerit, 0 homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei, qui se finxit, quare sic me fecisti? an non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere, aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? » Haec ille.
Item in Enchirid. cap. 27. posteaquam dixerat, totam naturam infectam esse peccato originali, sic ait: « Non sane creatoris desistente bonitate, et hominum, quamvis» de propagine vitiata damnataque nascentium, formare fcemina, et animare, et ordinare membra per temporum aetates, per locorum spatia, vegetare sensus, alimenta donare. Melius enim judicavit de malis bona facere, quam mala nulla esse permittere. » In Proverbiis igitur cum legimus, Deum omnia propter semetipsum operari, impium quoquo ad diem malum; nihil aliud intelligendum est, nisi Deum, qui omnia produxit in gloriam suam, eos etiam, quos vidit impios fore, §i crearentur, nihilominus procreasse, ut reddita eis poena, quam merentur, justitia? sua} gloriam patefaciat.
Itaque negamus aliquos a Deo creari ad interitum sempiternum, sed eos, qui ad malum, sive interitum pra}videntur ituri, dicimus creari propter gloriam Dei. Hoc enim dicit Salomon, Deum omnia propter semetipsum operari, impium quoque ad diem malum (videlicet iturum) propter semetipsum, id est, ad gloriam suam operari.
Tota autem qua}stioin eo sitaesse videtur, an impii creentur ad gloriam divinae justitia}, in eorum suppliciis demonstrandam, ob decretum Dei, quod omnem culpae praevisionem antecesserit, ut Calvinus et Beza docent; an potius, quod nos credimus, quia Deus ob eorum praevisa peccata, eos decreto suo ab aeternitate damnaverit. Tantum autem abest, ut Salomon dixerit, Deum ante peccati praivisionem decrevisse aliquos damnare, ut potius contrarium significasse videatur, cum ait, Deum omnia operari propter semetipsum, id est, ut gloriam misericordiae, justitiaeve suae demonstret. Nam damnationem decernere ob praevisa peccata, justitiae est. Sine praevisione autem peccatorum damnationem decernere, injustitiae esse videtur; sic enim loquitur S. Augustinus lib. iii. in Julianum, cap. 18: « Bonus est Deus, justus est Deus, potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia justus est. » Et in epist. 106. ad I)aulinum: « Quemquara immeritum, et nulli peccato obnoxium, si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur. » Non potuit igitur Deus ante praevisionem peccati decernere damnationem alicujus, ut justitiam suam ea damnatione mostraret.
Quod etiam manifestius fiet ex testimonii secundi explicatione. Nam quod dicitur Deus fecisse vasa quantam in contumeliam, non sic accipiendum est, quasi ipse ex materia nobili, aut indifferenti fecerit vasa in contumeliam, sed quod ex materia damnata, et contumeliosa fecerit vasa, qualia materia ipsa postulabat, cum tamen ex eadem materia fecerit alia quaedam in honorem, pro voluntate sua, non pro conditione materiae quomodo si figulus ex luto vasa quaedam lutea faceret: eaque ut pia ter ia ipsa requirit.
vilissimis ministeriis deputaret; quaedam autem ex eodem luto facta, supra materiae conditionem auro, et gemmis ornaret, et ad nobilissimos usus adhiberet. Ex quo sequitur, ut vasa facta in contumeliam, a Deo habeant, ut sint vasa; a materia vero, ut sint in contumeliam; vasa vero facta in honorem, a Deo utrumque habeant, et quod vasa sint, et quod in honorem sint.
Ita exponit S. Augustinus in epist. 105. ad Sixtum: « An non habet, inquit, potestatem figulus luti ex eadem massa, utique merito, recteque damnata, facere aliud vas in honorem indebitum, propter misericordia} gratiam, aliud in contumeliam debitam propter irae justitiam. >; Et rursus ibidem: « Quamvis itaque Deus faciat vasa irae in perditionem, ut ostendat iram, et demonstret potentiam suam, qua bene etiam utitur malis, et ut notas faciat divitias gloriae suae, in vasa misericordiae, quae fecit in honorem, non damnabili massae debitum, sed suae gratiae largitate donatum, tamen in eisdem irae vasis propter meritum massae in contumeliam debitam factis, id est, hominibus, propter naturae bonum creatis, sed proptar vitia supplicio destinatis, iniquitatem, quam rectissima veritas improbat, damnare novit ipse, non facere. » Et in epist. 106. ad Paulinum: « Ilaec massa, inquit, si esset ita media, ut quemadmodum nihil boni, ita nec mali aliquid mereretur, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fic rent vasa in contumeliam. Cum vero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem universa destruxerit, procul dubio quod ex ea fiunt vasa in honorem, non ipsius justitiae, quae gratiam nulla praecessit, sed Dei misericordiae: quod vero in contumeliam, non iniquitati Dei, quae absit ut sit apud Deum, sed judicio deputandum est. »
Sed Theodorus Beza animadvertens hunc locum ita explicatum errori suo, ad quem stabiliendum eum adduxerat, nihil favere, confidenter S. Augustini sententiam rejicit, et per massam, ex qua fiunt vasa in honorem, et in contumeliam, intelligendum esse contendit genus humanum non creatum, et vitio primi peccati corruptum, sed creandum, sive lutum illud, ex quo Deus Adamum, et in illo omnes homines finxit. Sic enim loquitur in responsione ad acta Colloquii Montisbelgardensis, parte priore, pag. 155: « Sed requirit, inquit, D. Andreas aliquid expressius. Cum igitur idem Apostolus Deum testatur instar figuli ex eadem massa quaedam vasa
honori, quaedam dedecori fecisse, quomodo dictum istud explicari vere, et commode poterit, quin ad ipsum usque Adami opificium ascendamus? nec enimmassa? nomen humano generi condito, sed condendo convenit, ne dum ut massa; appellatione corruptum humanum genus intelligatuc. Nam si ita esset, minime dixisset Apostolus, Deum ex illa massa facere vasa irae, sed quae jam essent ira; vasa, in illa misera massa relinquere, nec Apostolo laborandum fuisset in afferenda Dei justitia in reproborum exitio. Deus igitur illic confertur cum figulo, cui si conceditur vasa tum ad honestos, tum ad turpes usus arbitrio suo condere, neque luto propterea fieri putatur injuria: an non multo magis Deo sic lutum illud, ex quo humanum genus in uno homine conderet, disponere licuit, ut inde alios educeret, in quibus justam iram suam exerceret, alios quos per insignem suam bonitatem bearet. Quomodo vero illa condidit? certe in Adamo, ad cujus etiam creationem procul dubio respexit Apostolus, cum figuli, et luti meminit. » Et pag. 164. « Nec etiam ignoro, inquit, ipsum Augustinum saepe per luti massam intelligere humanum genus, non solum ut jam conditum, sed etiam originis peccato vitiatum, unde nascantur, quorum misereatur, et quos juste induret. Sed si valet istud, tam nota esset causa destinationis ad viam, quam destinationis ad misericordiam. Cur autem Apostolus, si ita esset, exclamaret, 0 altitudo divitiarum.,>
Sed facile est, istam Bezae sententiam refutare, et ejus objectionibus respondere. Nam ut omittam quod per massam, genus humanum peccato corruptum, intelligunt praeter Augustinum, Ambrosius, Ilaymo, Primasius, Beda, Anselmus, Thomas, et alii in hunc locum, id ipsum indicat Apostolus cum ait: (i Si Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia, vasa irae, apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae, in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. » Quibus verbis significatur, Deum quidem valde odisse vasa illa contumeliae, et voluisse primo quoque tempore in eorum confractione ostendere iram, et potentiam suam: tamen sustinuisse vasa illa in multa partientia, quia id utile esset vasis misericordiae, quae praeparata erant in gloriam.
At certe si Deus fecisset vasa contumeliae propria sua voluntate, non id exigente conditione materiae, non ea odisset, neque jure
confringere vellet. Nihil enim Deus odit eorum, quae fecit. Et cur, quaeso, sustinere deberet Deus in multa patientia vasa illa, si ea sponte ipse fecisset, et talia esse voluisset? certe figulus si ex luto faciat vasa lutea, eaque vilissimis ministeriis deputet, non propterea illa odit, neque illis irascitur, neque confracta videre cupit.
Deinde quamvis S. Augustini auctoritatem Beza repudiet, ejus tamen rationem, velit nolit, admittere debet. Est enim illud insolubile argumentum, si massa aliqua ita esset media, ut nec boni, nec mali aliquid mereretur (ut Beza existimat) non frustra videretur iniquitas apud Deum, si is ex ea faceret vasa in contumeliam: at non est, nec esse potest iniquitas apud Deum: igitur massa, ex qua fiunt vasa in contumeliam, est ante corrupta per peccatum, et iram Dei contumeliamque meretur.
Quod vero Beza dicit, non fieri vasa in contumeliam, nisi interveniente lapsu Adami, parum valetad Dei justitiam demonstrandam. Nam ut ipse ibidem (in responsione ad acta Colloquii Montisbelgardensis, pag. 155 et 104.) dicit: « Decretum Dei de faciendis ex eadem massa vasis aliis in honorem, aliis in contumeliam, antecedit omnem praevisionem culpa;, et omnem omnino causam; sed quia non poterat Deus exeeutioni hujus decreti viam aperire, nisi homo peccaret, ideo ordinavit lapsum Adami, ut haberet quorum misereretur, et quos juste puniret. » Itaque interventus ille lapsus primi hominis non ad decretum divinum de perdendis in aeternum reprobis, sed ad exeeutionem decreti pertinet. Quod certe injustitiam Dei non tollit, sed auget. Sicut enim injustum est in exeeutione damnare hominem nihil merentem; ita injustum est, decernere hominem damnare, cujus nullum extet malum meritum, ne in praevisione quidem, cum lit decretum. Cum enim justitia exigat, ut poena i'espondeat culpa;, sicut exeeutio damnationis injusta est, culpa non praecedente, ita etiam decretum damnationis injustum est, nisi ob culpam, saltem praevisam fiat.
Dixi autem injustitiam non solum non tolli, sed etiam augeri, quia additur novum genus injustitiae, cum dicitur Deum decrevisse, et ordinasse primi hominis lapsum, ut haberet, quos juste puniret, quin etiam magis injustum est, ut Deus velit et ordinet, ut homo peccet, ut habeat quos puniat, quam ut simpliciter absque culpa puniat. Majus enim malum est culpa, quam poena, et ideo major
injustitia est alicui nihil mali merito auctorem esse culpae, quam poena;.
Sed respondeamus ad argumenta, quibus Reza probat, massam apud Apostolum non esse genus humanum, originis vitio jam depravatum. Primum argumentum: « Si ita est, inquit, non diceret Apostolus, Deum ex illa massa facere vasa irae, sed quae jam essent ira* vasa in illa misera massa relinquere.» Respondeo, recte Apostolum dixisse, a Deo vasa fieri ex massa, non autem relinqui in massa; quia homines nondum nati non sunt in massa, nec sunt vasa, nisi in potentia. Cum autem actu nascuntur, tunc incipiunt esse actu vasa, et quidem ex massa corrupta formata, id est, ex genere humano originali vitio infecto, propagata.
Secundum argumentum, Si de massa jam corrupta loqueretur Apostolus, non laboraret in asserenda Dei justitia in reproborum exitio. Tam enim nota esset causa destinationis ad iram, quam destinationis ad misericordiam. Cur autem sitita esset, exclamaret, o altitudo divitiarum? Respondeo, non laborare Apostolum in asserenda Dei justitia in reproborum exitio, sed in eo, quod in pari causa Deus unius misereatur, alterius non misereatur. Quod Jacob diligat, Esau odio habeat, antequam quidquam boni, vel mali egerint, cum uterque natura sit filius ira*. Quod denique ex eadem massa, corrupta videlicet, et vitiata, alia vasa efficiat, ut massa ipsa meretur, in contumeliam, alia praeter omne meritum efficiat in honorem. Hujus enim discretionis nulla causa assignari potest, nisi Dei voluntas, quemadmodum etiam illius, qua figulus ex eadem massa aliud vas deputat cibis, aliud sordibus excipiendis, et illud ornat auro, et pictura, hoc luteum, ut est, relinquit. Atque ad hanc discretionem perpetuo refert S. Augustinus illam Apostoli exclamationem: O altitudo divitiarum., ac praesertim in epist. 105. ad Sixtum, ubi tranctans illud, O altitudo: « Nec, inquit, de inscrutabilibus judiciis ejus audeant judicare, cur in una eademque causa super alium veniat misericordia ejus, super alium maneat ira ejus. Qui enim sunt isti, qui respondeant Deo? » Et ibidem: « Cur autem istum potius, quam illum liberet, aut non liberet, scrutetur qui potest judiciorum ejus tara magnum profundum, veruntamen caveat praecipitium. »
Tertium argumentum. Ad primi hominis creationem proculdubio respexit Apostolus cum figuli, et luti meminit. Respondeo, id non esse necessarium, nec verisimile, cum exstet locus apertissimus in Isaia, cap. 45. ad quem Apostolus, Calvino etiam, et Petro Martyre testibus, quos Beza pneceptores agnoscit, allusit: «Numquid dicit lutum figulo suo, quid facis etc. » ubi Propheta non tractat de prima hominis formatione, sed dicit, non minus posse Deum de hominibus pro arbitrio disponere, quam figulum de vasibus. Praeterea si proprie loqui velimus, ex luto, unde formavit Deus primum hominem, non sunt facta multa vasa, sed unum tantum, idque in honorem. Caeteros enim homines non ex luto Deus fingit, sed ex aliis hominibus, per carnalem generationem quotidie ' propagat. Proinde massa, ex qua fiunt vasa alia in honorem, alia in contumeliam, non est lutum illud, ex quo primus homo solus, et extraordinario quodam modo formatus est, sed homines ipsi sunt, ex quibus per naturalem generationis viam alii homines procreantur.
Restat ultimus locus ex cap. ix. Exodi, et cap. ix. ad Rom. In hoc ipsum posui, sive excitavi, te, ut ostendam in te potentiam meam etc.. Videtur enim his verbis colligi Pharaonem, ideo fuisse a Deo creatum, ut peccaret, et ob peccata punitus, Dei potentiam demonstraret. Sed facile est iis, quae antea dicta sunt, hunc locum explicare, sive enim illud, posui, aut excitavi te, significet, creavi te, sive ad regnum promovi, sive conservavi, cum jamdudum mori debuisses (omnia enim haec patitur vox Hebraea 7TH13!Pn qua; ad verbum sonat, stare feci te) semper intelligendum est, praevisum peccatum, quod Deus non facit, sed ordinat in bonum.
Itaque sensus est, cum praeviderim lore te mihi contrarium; et obstinata mente praeceptis meis repugnaturum; et cum potuerim impedire, ne nascereris, aut ne ad regnum conscenderes, vel etiam statiin te de medio tollere, cum primum peccare coepisti, ideo tamen vitam, et regnum tribui tibi, idque ad non breve tempus, ut malitia tua uterer ad exercitium populi mei, et justitiam, ac potentiam meam in tuo supplicio demonstrarem.
S. Augustinus quaest. 32. in Exodum, ita hunc locum exponit; «Et propter hoc ipsum conservatus es, ut ostendam in te potentiam
meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Haec Scripturae verba et Apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili versaretur. Ibi autem et hoc ait, si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, parcendo utique iis, quos malos futuros esse praescierat, quae vasa dicit perfecta in perditionem. » Et infra: « Novit ergo Deus uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed eos perfert patienter, quo usque scit oportere, non inaniter, sed utendo eis ad admonitionem, vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntiaretur nomen Dei in universa terra, vasis misericordiae utique prodest. Ad eorum itaque utilitatem Pharao servatus est, sicut et Scriptura testatur, et exitus docet. »
Porro Rupertus Tuitiensis hunc eumdom locum explanans, ita ait: « Nam idcirco potius Deus Pharaonem excitavit, subauditur in regnum, et idcirco summam illi potestatem contulit, quia vas irae fuit, et quia jamdudum aptus erat in interitum, idcirco corripiendis superpositus est misericordiae filiis, ut esset virga furoris, et baculus in manu Domini super cos, quos per tribulationem ingloriam transferre praeparavit. Igitur cura dicit, idcirco excitavi te, subaudiendum est, in regnum, permittendo videlicet, non agendo ut in summum ascenderes imperium, ut haberes potestatem secundum nequitiam, vel duritiem cordis tui saeviendi in populum meum. » Haec ille.
Calvinus et Petrus Martyr in comment. cap. ix. ad Romanos referunt illud: Excitavi te, ad inobedientiam Pharaonis, ut sensus sit. In hoc ipsum incitavi te, ut populum meum affligeres, et mihi resisteres, quo in te demonstretur potentia mea. Et si quidem vellent, Pharaonem excitatum, ut ejus inobedientia praevisa Deus uteretur ad populi justam castigationem, et potentiae suae ostensionem, idem dicerent, quod nos cumS. Augustino paulo ante diximus. Sed si velint, quod sane velle videntur, Deum ante omnem peccati Pharaonis praevisionem absolute Pharaonem excitasse, ut sibi resisteret, apertissime Deum auctorem peccati faciunt, et S. Augustino repugnant, quia in loco, paulo ante citato, dixit, Deum non creare homines ad malitiam, sed iis, quos malos scit futuros,
bene uti. Neque ex verbis Mosis, aut Pauli» aliud colligi potest, quam Pharaonem, a Deo fuisse creatum, vel conservatum, vel ad regnum promotum, quamvis eum inobedientem, et obstinatum futurum sciret, ut justitiam, et potentiam suam manifestaret.
Chapter 27 of 93