Skip to the text

Caput XIII. Solvuntur objectiones ex aliis Scriptura; locis

Tertium caput continet ea loca, in quibus significatur, Deum impellere homines ad mala, et iis quasi instrumentis uti ad ea opera, qua) sine peccato perfici nequeunt, lib. II Regum cap. xxiv. Addidit irasci furor Domini contra Israel, commovit que David in eis dicentem, Vade, numera Israel. Eodem lib. cap. xvi: Dominus praecepit Semei, ut malediceret Davidi. III Reg. xxii. dicit Deus spiritui malo, qui promiserat se decepturum Achab, Decipies et praevalebis, vade, et fac ita. Item lib. III. Regum cap. xi. et xii. et lib. IV. cap. ix. et x. dicitur a Deo fuisse rebellio Jeroboam, contra Roboam; et Jehu contra Achab; et tamen constat utrumque peccasse una cum populo, qui a legitimis regibus defecit.

Job. i. Dominus dedit, Dominus abstulit, ubi dicitur Deus abstulisse, quae Caldsei abstulerant, quia illi instrumenta Dei fuerant in eo opere. Isaiae x, Scnnacherib dicitur Serra in manu Domini. Et ibidem, virga furoris, et baculus irae ejus. Et cap. xiii: Ecce ego suscitabo contra vos Medos, qui de argento non cogitabunt, nec aurum desiderabunt: arcubus suis pueros configent, et fructus ventris non miserebuntur, nec parcet filiis oculus eorum. Et ab initio capitis: Praecepi, inquit, sanctificatis meis. Ubi Medos et Persas sanctificatos suos vocat, quia instrumenta erant irae suae. Hieremiae li: Excitavit Dominus Spiritum Regum Medorum: (quoniam cogitatio ejus est contra Babel. Et c. l, vocatur rex Babylonis malleus universae terrae. Et Ezech. xii, vocatur idem rex rete Dei, ad capiendos Israelitas expansum. Huc etiam pertinent loca illa psalmorum. Psal. xliii: Declinasti semitas nostras a via tua. Psal. civ: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus. Psal.cxvm: Incluta cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Psalm. cxl: Non declines cor meum in verba malitiae. Denique illud: Et ne nos inducas in tentationem, Matth. vi.

Respondeo, quatuor modis posse intelligi, ut Deus impellat, sive inclinet aliquem ad malum. Primus modus esset, Si Deus per se, et proprie impelleret, vel physice, id est, movendo immediate voluntatem, vel moraliter, id est, vere et proprie imperando. Sed hic modus est manifeste falsus, et in Deum impius, ac blasphemus. S. Augustinus tractat. 53. in Joannem: « Fecerunt, inquit, peccatum Judxei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet, sed facturos esse praevidit, quem nihil latet. » Et paulo post: « IIoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet, inviolatumque tenere, sicut Apostolus dicit, cum eamdem tractaret difficili imum quaestionem, numquid iniquitas apud Deum? absit. » Et lib. de gratia et libero arbitrio cap. 20: « Quomodo, inquit, dixerit Dominus Semel maledicere David, quis sapiens, et intelligct? non enim jubendo dixit, ubi obedientia laudaretur. Nam si jubenti obtemperasset, laudandus potius, quam puniendus esset, sicut ex hoc postea novimus esse punitum. » Itaque S. Augustinus negat peccatores compelli a Deo ad peccatum, quia esset iniquitas apud Deum; et simul etiam negat a Deo proprie imperari peccatoribus, ut peccent, quia illi obtemperantes Deo, laudandi potius, quam puniendi essent.

Hoc igitur modo, ut impio, praxtermisso, secundus modus est, ut intelligamus, Deum in Scripturis dici excitare, et provocare aliquos ad malum, vel etiam imperare, ut male operentur, eisque tamquam instrumentis uti, quia permittit cos male agere. Quamvis enim non omnis, qui aliquid permittit, recte dicatur imperare, ut illud fiat, neque excitare, et provocare ad illud, tamen Deus, sine cujus permissione nihil fieri potest, cum ad certum aliquem finem consequendum, fieri sinit aliquid, recte dicitur per quemdam tropum, illud imperare, atque ad illud excitare. Quemadmodum etiam usitate dicimus, a venatore immissum fuisse canem in leporem, quamvis venator funem solum laxaverit, quo

canis retinebatur ne leporem persequi posset.

Id aperte discimus ex hist. Job: neque enim Deus diabolum excitavit in Job, sed petenti facultatem eum vexandi concessit illis verbis: Ecce universa, (pix habet, in manu tua sunt, tantum in eum non extendas manum tuam. Neque necesse erat ut Deus incitaret diabolum in Job, neque ut illi imperaret, ut sanctum illum virum tam atrociter divexaret. Ipse enim diabolus satis per se oderat Jobum, et omnem suam potentiam in eum experiri cupiebat, quia tamen ei nocere non poterat, nisi Deus permitteret, et quandiu, quousque, quomodo permitteret, ideo Scriptura totam illam afflictionem Deo potius, quam diabolo tribuit. Nam et Job dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Et diabolus dixit: Extende manum tuam, et tange cuncta, (pix possidet; nisi in faciem benedixerit tibi. Et Deus ipse dicit: Tu autem commovisti me, ut affligerem eum frustra. Videmus igitur Deo tribui actiones illas, cnm solum eas fieri ipse permiserit.

Idem patet ex Augustino, qui lib. ii. ad Simplicianum, qunest. 2. explicans testimonium Job, dicit, Satanam per se habuisse malam voluntatem nocendi S. Job, a Deo autem nihil petivisse, nisi permissionem exequendi quod jam conceperat. Et lib. de gratia et libero arbitrio cap. 13. sic ait: « Cum auditis, inquit, ego Dominus seduxi Prophetam illum, vel quem vult indurat, ejus merita cogitare, quem sic obdurari, vel seduci permisit. »

Tertius modus est, ut dicatur Deus excitare ad malum, vel imperare malum, vel uti malis impiorum voluntatibus tamquam instrumentis, quia non solum permittat impios male agere, sed etiam deserat eos, qui affliguntur, et sic donet impiis in eos victoriam. Sic dicitur Deus imperasse spiritui, ut deciperet Achab, quia non solum pemiisit spiritui, ut loqueretur mendacia per ora omnium Prophetarum Achab. Sed etiam non dedit illi lumen, quo discerneret mendacium a veritate. Sic etiam dicitur Deus usus Assyrio Rege, tamquam virga, et baculo, vel etiam malleo, et secux-i, ad percutiendos filios Israel, quia non solum permisit Regem illum armari in Israelitas, sed etiam deseruit populum suum, avertit adjutorium gladii sui, et non est auxiliatus ei in bello, ut dicitur in Psal. lxxxyiii. Sic etiam exponit S. Augustinus in epist. 80. quoest. 2. illud: Et ne nos inferas in tentationem: « Intelligitur, inquit, ne nos inferri deserendo permittas. »

Sed si forte isti modi non per omnia satis-, faciant, accedat alius, qui omnino satisfaciet. Deus igitur non solum permittit impios agere multa mala, noc solum deserit pios, ut cogantur pati quae ab impiis inferuntur; sed etiam praesidet ipsis voluntatibus malis, easque regit et gubernat, torquet ac flectit in eis invisibiliter operando, ut licet vitio proprio malae sint, tamen a divina providentia ad unum potius malum, quam ad aliud non positive, sed permissive ordinentur.

Explicat hoc Hugo de S. "Victore lib. i. de Sacramentis par. 5. cap. 29. his verbis: De illo autem modo divinae moderationis, quo malas etiam voluntates praesidens occulta, et invisibili operatione ad suum arbitrium temperat et inclinat, hoc sentiendum, ut credatur, Deus malis voluntatibus non dare corruptionem, sed ordinem. »Et infra: Yoluntati ergo malae, vitium est ex ipsa, quo mala est; ordo autem ex Deo est, quo per velle sive ad hoc, sive ad illud est. In voluntate ergo vitium est, et ipsum malum est, et ex ipso voluntas mala est. In velle autem et vitium est, in quantum velle ex voluntate mala est, et ordo est, in quantum ad hoc, vel ad hoc ex disponente est. Et cum ipsum velle ad hoc aliquid est, malum est, quod ad hoc est, quia mala voluntate est: quod autem potius ad hoc, quam ad illud est, bonum est, quia ordo est, et ex bene disponente est. Potest ergo voluntas mala in se corrumpi, et resolvi per proprium vitium, quod ei aliunde non datur: sed non potest per velle extra se praecipitari, nisi qua ei via aperitur. Et qui praecipiti qua vult ad ruinam viam aperit, quodammodo ipsam inclinat, non impellendo, sed permittendo, et non tenendo; nec auctor illi est ruendi, sed incedendi ordinator. Haec ille., Ilis autem addi potest ex S. Thoma in comment. cap. 9. ad Roman. Deum non solum inclinare voluntates malas ad unum potius, quand ad aliud permittendo, ut ferantur in unum, et non permittendo, ut ferantur in aliud, ut Hugo recte docuit; sed etiam positive, inclinando in unum, et avertendo ab alio, non quidem per se, et physice movendo voluntatem ad unum, et removendo

ab alio, quod libertati arbitrii pramuliearc videretur, sed occasionaliter, ut S. Thomas loquitur, et moraliter, immittendo videlicet cogitationem aliquam bonam, ex qua malus ob suum vitium occasionem sumat judicandi, melius esse huic nocere, quam illi, sive huic potius iniquitati servire, quam illi. Et juxta hunc modum S. Augustinus et Theodoretus exponunt illud Psal. civ: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus. Dicunt enim Deum id fecisse non perventendo corda Aegyptiorum, sed benefaciendo populo suo, unde A5gyptii majoris odii occasionem acceperunt. Ita igitur Deus, licet malas non faciat voluntates, eis tamen praesidet, et regit, atque ordinat in bonum electorum suorum, quemadmodum (ut docet S. Basilius in oratione, quod Deus non sit auctor malorum) medici utuntur viperee veneno, quod ipsi non fecerunt ad corpora curanda.

Atque ex iis explicari possunt omnia loca supra citata. Quod enim lib. II. Reg. cap. xxiv. dicitur a Deo commotum Davidem, ut muneraret populum, in qua numeratione graviter peccavit, ex! lib. I Paralip. cap. xxi. explanatur, ubi sic legimus: Consurrexit autem Satan contra Israel, et incitavit David ut numeraret Israel. Itaque is, qui proprie Davidem incitavit ad peccatum, non Deus, sed diabolus fuit: tribuitur tamen hmc incitatio etiam Deo, quia nisi Deus permisisset, diabolus id non fecisset. Permisit autem Deus, quia id peccata populi merebantur.

Ad illud de maledictione Semei; jam dictura est, quemadmodum intelligi debeat, Deum praecepisse Semei, ut malediceret Davidi. Dicitur enim Deus praecepisse, quia corruptam Semei voluntatem inclinavit ad maledicendum Davidi. Inclinavit autem (ut diximus ex Hugone) non compellendo, sed aperiendo illi viam ad hoc malum, et claudendo ad alia, id est, permittendo, ut hoc solum malum vellet et perageret, ex multis, ad quai parata erat.

Eadem est responsio ad aliud de spiritu decipiente Achabum. Ipse enim spiritus obtulit se Deo, ad decipiendum Regem, nec tam imperio, quam permissione divina egebat, cum ex se promptissimus ad omne malum, imo et cupidissimus nocendi esset. Sed urget Calvinus lib. I. Institut. cap. 18. §. H:

« Si Dei judicium estexc&catio, etamentia A- chab, nudee permissionis figmentum evanescit: quia ridiculum esset, judicem tantum permittere, non etiam decernere quid fieri velit, et mandare exeeutionem ministris. » At S. Augustino ridiculum non est visum judicem tantum permittere, cum ait lib. de gratia et libero arbitrio cap. 23: « Cum auditis, Ego Dominus decepi Prophetam illum, et quem vult indurat, ejus merita cogitare, quem sic obdurari, et seduci permisit. » Ubi cum S. Augustinus dicit, ob merita hominum Deum permittere deceptionem et indurationem, satis ostendit, Deum ut judicem illa permittere. Quamvis enim simpliciter permittere soleat etiam is, qui non est judex; tamen si quis in manu sua habeat impedire, vel permittere, ut unus alteri noceat, et decernat non impedire, sed permittere, ut hac ratione puniat eum, qui tali poena dignus est, is profecto judicem in ea permissione aget.

Ad alia duo de Jcroboam, et Jehu eadem responsio adhiberi posset, sed probabilius dici posse arbitror, utrumque fuisse legitimum Regem, et a Deo proprie electum. Quamvis enim Calvinus lib. i. Institutionum cap. ult. velit Jeroboam et Jehu deficiendo a propriis dominis, et regnum invadendo graviter peccasse, et idem de Jcroboam sentiat Petrus Martyr in commentario cap. xi. lib. iii. Regum, tamen S. Augustinus lib. xyii. de Civit. Dei cap. 21. et 22. aperte docet, neque Jeroboam, neque populum in ea defectione peccasse: « Apparuit, inquit, nullum, in ea re nec regis Israel, nec populi fuisse peccatum, sed voluntatem Dei vindicantis impletam. » Et profecto Scriptura sancto Augustino manifeste favet. Nam lib. iii. Regum cap. xi. posteaquam Ahias propheta nomine Dei regnum promiserat Jeroboamo, subjungit hsec verba: Si audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea, et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum. At certe Deus non conferret Jeroboamum cum Davide, neque illi promitteret protectionem in regno, et fidelem successionem; si eum non verum Regem, sed Tyrannum, et invasorem fuisse scivisset.

Praiterea cap. 12. cum Roboam aciem armatam educere vellet in Jeroboam, ut uni¬

versum regnum recuperaret, misit Deus Semeiam prophetam, qui diceret regi Roboam, et universo populo: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel. A me enim factum est verbum hoc. Quo audito, cessaverunt ab intentione bellandi, et agnoverunt Jeroboam ut legitimum regem, atque a Deo creatum super decem tribus, quemadmodum rex erat Roboam super tribum Juda et Benjamin. Itaque licet postea Jeroboam scelestissimus fuerit, et schisma fecerit in religione, tamen cum regnum accepit, bonus erat, et electione divina, ac totius populi consensu et vocatione legitime regnare coepit.

Quod idem constat de Jehu: non enim regnum ambivit, sed ad eum, nihil tale cogitantem, misit Elisaeus unum de filiis Prophetarum, qui eum nomine Dei ungeret regem super Israel, et imperaret, ut occideret Achabum regem, Jezabelem reginam, et omnem ejus domum exterminaret. Ac deinde cum id ipse perfecisset, dixit ad eum Dominus: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia, quae erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel, lib. IV Regum c. x. Quis autem credat, Deum laudaturum fuisse factum Jehu, ac dicturum, eum studiose fecisse, quod rectum erat, si Jehu ex ambitione rebellasset, et injuste Dominum suum occidisset, ut Calvinus docet? Non igitur recte probavit Calvinus, ex Deo esse, quae perverse fiunt ab hominibus, quia fuerit auctor regni Jeroboam et Jehu.

Sed objicit Calvinus, quodinOsesecap. vm. Deus videatur improbare regnumllieroboam, cum ait: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exsiterunt, et non cognovi. Quem locum S. Hieronymus etiam de Jeroboam interpretatur. Respondeo, duobus modis dici posse Jeroboam regnasse non ex Deo, id est, Deo non approbante. Primum enim exponi potest hic locus (ut S. Thomas admonet in comment. cap. 13. epistola; ad Romanos) de usu regni, non de institutione, et hoc modo certum est, non fuisse ex Deo regnum Jeroboam, neque aliorum, qui cum secuti sunt. Omnes enim impii reges fuerunt.

Deinde potest hic idem locus exponi de causa, sive occasione institutionis regni Jeroboam, ea siquidem non fuit ex Deo, ac per hoc nec ipsa institutio, nimirum si occasionem rcspiciatur, fuit ex Deo. Deus enim non volebat Salomonem ita graviter peccare, ut mereretur divisionem regni, neque absolute volebat regnum dividi: tamen posito peccato Salomonis, placuit Deo, ut regnum divideretur, et ideo ipse partem ejus regni tradidit Jeroboam. Qua ratione conciliare solemus duo illa loca: Deus mortem non fecit, Sapient. I. Et: Dominus mortificat et vivificat. I Reg. ii. Deus enim vere neci dat quos vult, sed tamen id non faceret, nisi in primo parente totum genus humanum mortis reatum contraxisset.

Neque aliud voluisse S. Hieronymum, perspici potest ex eo, quod ipse testimonium Oseai non exponit de solo Jeroboam, sed etiam de Saule. Constat autem Saulem verum et legitimum regem fuisse, et a Deo electum, juxta illud I Regum, x: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non est illi similis in omni populo. Et tamen quia peccavit populus in petendo rege, ut habemus 1 Reg. xii, occasio eligendi Saulem, sive instituendi regni in populo Dei, non fuit ex Deo, et vere dicere potuit Deus per Prophetam: Ipsi regnaverunt, et non ex me. Sed de hoc loco satis multa dicta sunt.

Ad illud Psal. xliii: Declinasti semitas nostras a via tua, respondeo, declinationem illam semitarum a viis Domini, non esse declinationem ad peccata, sed declinationem ab auxilio, et favore divino. Praecedit enim in eo loco: Hiec omnia venerunt super nos. Nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. Et paulo post sequitur: Et declinasti semitas nostras a via tua. Et mox adjungitur explicatio: Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

Adde, quod licet videatur per affirmationem dici, Declinasti semitas nostras a via tua, tamen possumus subintelligere negationem, quae habetur ad initium versiculi, juxta regulas Hebraeorum, ut sensus sit: Non recessit retro cor nostrum, et non declinasti semitas nostras a via tua, id est, te adjutore non declinavimus avia tua, tantum abest ut retrocesserit a te cor nostrum. Itaque S. Hieronymus vertit: « Non x-ecessit retro cor nostrum, necdeclinaveruntsemitae nostra; a viis

tuis. » Ad alia loca non est opus alia responsione. Jaun enim exposuimus quemadmodum intelligenda sint.

Chapter 28 of 93