Caput XV
siderium humanae gloriae impedimentum illis esse, quominus credere possent; et ideo gloriam humanam contemnerent, et gloriam, quae a solo Deo est, quaererent, si credere, et salvi esse cuperent.
Explicantur alia Scriptura: testimonia.
Quintum et postremum caput ea loca complectitur, in quibus dicitur, Deus reipsa operari, et efficere ea, quae mala sunt, II. lteg. xii: Haec dicit Dominus, ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. Tu enim fecisti abscondite, ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu Solis hujus. Urget hunc locum Calvinus lib. n. Institut. cap. 18. §. 1: « Absalon, inquit, incesto coitu patris thorum polluens detestabile scelus perpetrat: Deus tamen hoc opus suum esse pronuntiat. Verba enim sunt: Tu fecisti occulte, ego vero palam faciam, et coram sole hoc. »
Similia sunt illa: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, Luc ii. Et apertius: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali, Rom. ix. Ubi Deus ipse (ut expendit Beza) dicit se ponere in Sion lapidem offensionis, et petram scandali. Addit Beza in responsione ad Castallionem de aeterna Dei praedestinatione in refutatione secundae calumniae, locum illum Ephes. i: Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Quem locum sine ulla exceptione de omnibus omnino rebus, quae in mundo fiunt, intelligendum esse contendit, ut sensus sit: Omnia, quae fiunt, sive bona, sive mala, Deo non solum praesciente, et permittente, sed etiam volente, decernente et operante fieri. Sed ex iis, quae supra dicta sunt, facile erit haec testimonia explicare.
Quod enim primo loco dicitur, de incestu Absalon, dicitur Deus malum illud fecisse, non qua culpa Absalonis, sed qua poena Davidis erat. Quamvis enim malum esset Absalonein peccare, quod non volebat, sed prohibebat Deus, bonum tamen, ac justum erat
puniri Davidem, quod voluit, et fecit Deus. Fecit autem non incitando Absalonem ad malum, neque illud ei suadendo, vel imperando, sed permittendo, cum facile impedire posset, vel etiam voluntatem ejus ad multa scelera inclinatam avertendo, et cohibendo ab aliis, atque ad hoc unum illi viam aperiendo, id est, sinendo ruere in hoc, non sinendo ruere in alia.
Porro ejusmodi permissionem secundum morem Scripturae, dici posse opus Dei, sive facientis, sive imperantis, perspicuum est ex historia S. Job, ubi dicitur Deus afflixisse S. Job, cum tamen ex historia illa constet, diabolum non a Deo fuisse incitatum, ut affligeret Jobum, sed solam Dei permissionem optasse et impetrasse.
Illa vero loca ex Luc. n. et Rom. ix. de Christo posito in ruinam, et in petram scandali, non significant a Deo Christum ideo fuisse missum in mundum, ut esset causa, vel occasio ruinae, vel scandali, sed missum quidem ut esset causa salutis, tamen futurum etiam fuisse, ut esset occasio ruinae et scandali, non ipso praebente occasionem, sed hominum malitia eam accipiente. Ita S. Fulgentius lib. i. ad Trasimundum regem, cap. 4. tractans haec loca: « Lapis ille, inquit, qui ab aedificantibus reprobatus, in caput tactus est anguli, quibusdam pravae credulitatis caecitate possessis lapis offensionis, et petra scandali efficitur. » Et paulo infra: <( Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum: ibi ergo male credentibus ruinam perfidia generat, ubi recta credulitas fideles exaltat. » Non itaque lapis ipse a Deo positus, sed caecitas in eum offendentis, id est, perfidia, ruinam generat. Sic etiam Theodoretus quaest. 12. in Exod. adducens haec loca, et praeterea illud Joan. ix: Ego in judicium veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant; monet non fuisse scopum Dei Christum mittentis; ut videntes caeci fierent, et stantes ruerent, vel ambulantes in petram offenderent, sed Scripturam indicasse, id quod futurum erat. Quemadmodum etiam quod legimus Joan. ii: Solvite templum hoc, et ego in triduo excitabo illud, non significat, imperatum fuisse a Christo Judaeis, ut illud facerent, sed eos id facturos, fuisse praedictum. Et cum ait Judae Joan xiii: Quod facis, fac citius, non ei
mandavit proditionem, sed indicavit, brevi eum facturum, et impleturum, se permittente, quod jam diu desideraverat.
Sententia igitur Simeonis hac est: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum, hoc est, Ecce a Deo missus est Christus, qui multis eum propter passionem et ignominiam crucis despicientibus erit occasio ruina;, multis autem in eum fideliter ' # /,,
credentibus erit causa resurrectionis et salutis. Eadem est sententia B. Pauli ad Rom. ix. Quod enim ipse ait: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali, hunc habet sensum: Ecce pono in Sion lapidem, qui erit lapis offensionis et petra scandali. Nam et Simeon, et Paulus ad prophetiam Isaise respexit, qua; habetur cap. vm. ubi non dicitur Deus facturus, ut Chrisus sit in ruinam, et in petram scandali, sed simpliciter praedicitur Christus futurus in ruinam, et in petram scandali, occasionem videlicet ruina;, et scandali accipiente hominum ca;citate ex Christi passione et morte:
« Dominum, inquit, exercituum ipsum sanctificate, ipse pavor vester, et ipse terror vester, et erit vobis, in sanctificationem: in lapidem autem offensionis, et in petrum scandali duabus domibus Israel, in laqueum, et in ruinam habitantibus in Hierusalem; et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. »
Quod autem B. Paulus ait: Ecce pono in Sion lapidem, sumptum est ex cap. xxvm. ejusdem Prophetae, ubi Deus per Isaiam dicit: Ecce mittam in Sion lapidem angularem, probatum, electum, in fundamento fundatum. Sed quia conjunxit Apostolus ha;c verba diversorum capitum in unam sententiam, ideo paulo durius loqui visus est. Sed si exponatur ut diximus, omnia cohaerebunt, neque diversa videbitur sententia Isaiae a sententia Pauli, nimirum posuit Deus in Sion lapidem, qui ex intentione ipsius Dei esset angularis, pretiosus, electus, ut dicitur cap. xxvm. quamvis ex incredulitate hominum futurus esset etiam multis in lapidem offensionis et petram scandali.
Illud denique Ephes. i: Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, in quo aphorismos suos tamquam in optimo fundamento Beza construxit, nihil omnino facit ad rem. Non enim Apostolus dicit, Deum operari omnia absolute, qua; fiunt in mundo,
tam bona, quam mala, cum e contrario Deus oderit peccata, et nihil faciat eorum qua; odit, ut legimus Sapient, xi. Sententia igitur Apostoli est, Deum operari omnia, qua; operatur, non temere, neque invitum, fed libere, et prudenter, id enim est secundum consilium voluntatis suae. Quemadmodum viri prudentes dicuntur omnia mature agere, non quod omnia ipsi agant, sed quod quidquid agant, cum consilio agant.
Itaque S. Hieronymus quasi Bezae commentarium praevidisset, ita scripsit in hunc locum: « Operatur, inquit, omnia Deus secundum consilium voluntatis suae: non quo omnia, quae in mundo fiant, Dei voluntate, et consilio peragantur (alio quin et mala Deo poterunt imputari) sed quo universa, quae facit, consilio faciat et voluntate, quod scilicet, et ratione plena sint, et potestate facientis. » Adhaec si daremus Bezae in his Apostoli verbis significari omnia omnino fieri a Deo, quae in mundo fiunt, non tamen inde sequeretur, peccata, quae ab hominibus fiunt, etiam a Deo fieri, cum peccatum facere, non sit facere, sed deficere, neque peccatum sit res aliqua, sed corruptio rei alicujus. Quemadmodum autem Deus faciat quidquid in actione mala ihest rei, et boni; et tamen non sit auctor corruptionis, et defectus, qui in actione illa cernitur, explicuimus cap. 5. et rursus explicabimus cap. 17.
Chapter 30 of 93