Skip to the text

Caput IV. demum peccata sunt, quae Dominus juste suo tempore ulciscitur. Nunquam enim Dominus peccata quatenus peccata sunt, permittit, imo semper prohibet, ac vetat. »

Sequuntur autem ex hoc eleganti aphorismo tria qusedam notatu dignissima. Primo sequitur, ea quse fiunt ab instrumentis malis sub eadem ratione permitti, et non permitti. Nam qua; fiunt ab instrumentis malis, quatenus ea instrumenta activa sunt, non fiunt a Deo, sed permittuntur, ut habet initium apborismi hujus 31. et illa eadem, sub eadem ratione, id est, ut fiunt ab instrumentis malis, quatenus ea instrumenta activa sunt, non permittuntur a Deo. Deus enim peccata non permittit, sed prohibet, ut habet finis ejusdem aphorisrni, peccata autem sunt ea qua; fiunt ab instrumentis malis, quatenus activa sunt, ut habet aphorismus 21. Igitur eadem opera sub eadem ratione permittuntur, et non permittuntur.

Secundo sequitur, et eadem illa opera sub eadem ratione esse peccata, et non esse peccata. Namque fiunt ab instrumentis malis, quatenus ea activa sunt, mala sunt, id est, peccata, ut docet aphorismus 21. Sed rursus illa eadem, sub eadem ratione, peccata non sunt, Deus enim peccata non permittit sed prohibet, ut docet aphorismus 31. Permittit autem opera qua; fiunt ab instrumentis malis, quatenus activa sunt, ut docet idem aphorismus; igitur eadem opera sub eadem ratione peccata sunt, et peccata non sunt.

Tertio sequitur, instrumenta mala, quatenus activa sunt invito Deo, vel ignorante operari, Nam vel novit Deus quid illa agant, vel ignorat. Si ignorat, igitur ignorante Deo instrumenta Dei opera sua perficiunt. Si novit aut consentit, aut repugnat, aut permittit; neque fingi potest quartum membrum, nam qui permittit, medius est inter consentientem, et repugnantem. Quocirca S. Augustinus in Enchiridio cap. 93. scribit, nihil omnino fieri posse, nisi Deo, vel faciente, vel permittente. Nam eo repugnante nihil fieri posse, extra controversiam esse credidit. At per aphorismum Bezse, quae fiunt ab instrumentis malis, quatenus activa sunt, Deo nec agente, nec permittente fiunt, quia peccata sunt, et Deus peccata nec facit, nec permittit. Igitur ea Deo, vel ignorante, vel repugnante fiunt.

Ex sententia Zivinglii, Calvini,' et Bezse recte

colligi, Deum esse auctorem peccatorum,

Exposita sententia Zwinglii, Calvini et Bezae de causa peccati ex parte Dei, sequitur ut probemus ex ea sententia recte colligi, Deum esse auctorem peccati, quamvis id ipsi, ne invidiam tam horribilis blasphemiae subeant, nec palam affirmare audeant, et non raro disertis verbis inficientur. Ac ut sit clarior disputatio, et impietas adversariorum magis elucescat, quatuor absurda, et blasphema ex sententia adversariorum sequi demonstrabo. Primum enim erit, Deum vere et proprie esse auctorem peccatorum quse fiunt ab hominibus. Secundum, proprie, et vere Deum peccare. Tertium, Deum solum vere peccare. Quartum, si hsec negentur, veram fore Libertinorum sententiam, quse habet, nihil esse peccatum nisi falsam opinionem. Ex quibus intelligetur absurdissimum dogma Libertinorum, quod ab ipso Calvino refutatum est, ab ejusdem Calvini doctrina, tamquam a radice surculum germinasse.

Veniamus ad primum. Deus (ex sententia adversariorum) impellit homines ad peccandum, atque adeo cogit eos peccare. Sic enim Zwinglius scribit in serm. de providentia, cap. 6: « Nec dicet quisquam, Innocens igi-!ur est latro; Deo enim impulsore egit. Nam contra legem peccavit. At, inquies, coactus est ad peccandum. Permitto, inquam, coactum esse, sed in hoc ut et alter transferetur, et alter cruci adfigeretur. » Ubi fatetur Zwinglius, cogi latronem a Deo ad homicidium, sed ad eum finem, ut occisus a latrone transferatur ad coelum, et ipse latro ex sententia judicis affigatur in cruce. Sic enim se ipse exponit.

Calvinus sic loquitur lib. I. Instit. cap. 18. § 4: « Homo justo Dei impulsu agit quod sibi non licet. » Et supra cap. 17. §. 11. dixerat, impios a Deo cogi quasi fraeno ut maleficia concipiant, et moliantur. At qui impellit, et cogit alium ad opus quodeumque faciendum, ejusdem operis auctor primarius est, et dicitur apud omnes gentes; neque sinit ullo modo naturale lumen intelligentiae nostrae insitum hoc negari: igitur Deus ex sententia adversariorum, auctor primarius est, eorum peccatorum, qua; ab hominibus perpetrantur.

ltursus Deus ex sententia adversariorum jubet Satana;, et impiis, ut maleficia concipiant, et moliantur, ut in loco proxime citato, idem Calvinus scribit. At opus quodcumque, ex communi consensu omnium gentium, magis pertinet ad imperantem, quam ad exequentem: igitur Satana;, et impiorum maleficia magis pertinent ad Deum, ut auctorem, quam ad ipsos impios, et Satanam.

Ad ha;c, impii dum peccant, instrumenta Dei sunt, ut passim in locis citatis Calvinus, et Beza testantur: at qui utitur instrumento, auctor est primarius ejus operis, quod ipse per instrumentum facit; igitur Deus ex sententia Calvini, et Beza; auctor est primarius omnium peccatorum.

Denique Deus ab Eeternitale.voluit, et decrevit, ut primus homo caderet in peccatum non ante praevisa determinatione voluntatis humanae, sed ex mero, et absoluto beneplacito suo, ut Calvinus docet lib. m. Institut. cap. 23. et in lib. de pra;destinatione, qua; loca supra fuse citavimus. At si Deus permisisset primo homini, ut staret, vel caderet pro arbitrio suo, et non potius efficaciter procurasset ut caderet, facile decretum, illud frustrari potuisset; igitur necesse fuit, ut Deus primi hominis casum efficaciter procuraret; atque adeo primo homini peccandi necessitatem injiceret. Quod ipsum libenter Calvinus admittit in locis citatis. At qui procurat, et quidem efficaciter, ut aliquis peccet, is ejus peccati verissimus auctor dici debet, nisi cum ipso naturae lumine pugnare velimus: igitur Deus ex Calvini sententia, verissimus auctor peccati, quod primus homo commisit, haberi potest, ac debet.

Haec argumenta, quae partim ex adversariorum pronuntiatis, partim ex certissimo lumina; natura;, et consensu, confessioneque omnium gentium contexta sunt, non difficulter Zwinglius, et Calvinus unica distinctione sibi videntur eludere. Dicunt enim Deum impellere, et cogere impios ad scelera concipienda, et molienda, sed ea non esse scelera quatenus fiunt Deo impellente, et cogente, sed quatenus procedunt a mala impiorum voluntate, et ideo non Deum, sed ipsos impios esse auctores scelerum suorum. Pari ratione dicunt Deum jubere impiis, ut scelera concipiant; item esse impios instrumenta Dei; et denique Deum efficaciter procurare,

ut homines cadant: sed opera impiorum non posse dici, neque esse peccata, qua parte a Dei mandato, providentia vel motione procedunt: sed ea solum ex parte qua sunt ipsorum instrumentorum, id est, hominum impiorum opera.

Cur autem mala sit voluntas hominis, quce flagitium eligit, non autem sit mala voluntas Dei, quce idem flagitium elegi voluit: sive cur in eodem opere, bona sit voluntas Dei, mala voluntas hominis, tres causas reddunt. Una est, quia natura humana vitio primi hominis tota corrupta est, sed ista ratio (quam alio loco copiosus refutabimus) non solvit qumstionem. Nam peccatum primum primi hominis, ut etiam peccatum primum Satanae, non ortum duxit ex aliqua praeexistente natura; corruptione, ut adversarii confitentur. Ex quo etiam refellitur alia ratio, quae afferri posset, cur Deus non sit auctor peccati, quia videlicet non velit peccatum ut culpam, sed ut poenam alterius peccati. Nam ista ratio non potest habere locum in primo peccato primi hominis, et angeli, quod cum fuerit reimum, nullius praecedentis peccati poena esse potuit.

Quaerimus igitur cur in eodem opere mala fuerit voluntas primi hominis ante natura; humanae depravationem, et ante alium lapsum, Dei autem voluntas non fuerit mala. Ergo prima illa ratione omissa secundam adhibent, quam etiam multis in locis usque ad nauseam repetunt. Scribunt enim Dei voluntatem esse bonam, dum ad flagitia impellit, vel ea jubet, aj*t procurat, aut per impios, tamquam per sua qusedam instrumenta perficit, quia bonum finem Deus propositum habet. Vult enim homines peccare, ut habeat quos juste damnet ct quorum liberaliter misereatur, ut ea ratione justitiae, misericordiasque suse gloriam manifestet.

Porro impiorum voluntatem esse malam, quia in illo ipso opere, quod imperante, impellente, et movente Deo faciunt, malum finem spectant, videlicet ut libidinem suam expleant, non ut gloria; Dei serviant. Hanc rationem reddit Zwinglius in serm. de providentia cap. G: « Quod, inquit, Deus facit, libere facit, alienus ab omni affectu noxio, igitur et absque peccato, ut adulterium David, quod ad auctorem Deum pertinet, non magis Deo sit peccatum, quam cum taurus totum armentum inscendit, et implet, etc. » Eamdem rationem reddit Calvinus lib. i. Institut. cap. 17. §. 3. et in lib. de eeterna

Dei praedestinatione pag. 946. et in instruet, adversus Libertinos cap. 14. et Beza in responsione ad Sebastianum Castalionem,in refutatione secundae calumniae, et in aphorismis, ut supra citavimus. Sed hanc eorum doctrinam, quae totius erroris fundamentum est, nullo negotio solidissime possumus refutare.

Primum enim doctrina Apostolica est, non esse facienda mala, ut veniant bona, Rom..3. non igitur bona intentio, et finis bonus animo conceptus id efficere potest, ut liceat ea facere, quae per se intrinsece, et ex objecto mala sunt. Alioqui reprehendi non deberet, qui causa eleemosynae furtum faceret: neque is, qui privata auctoritate hominem interficeret, ne is exemplo, aut facto suo aliis noceret: neque ille, qui suscipiendae prolis gratia committeret adulterium. Siquidem isti omnes bonum finem spectarent. Quod si hominum furta, homicidia, adulteria vere peccata sunt, et homines eorum scelerum auctores justissime puniuntur, tametsi bona intentione facta esse, re vera dicantur, et sint: cur Deuseorumdem operum auctor ob solam intentionem bonam excusandus erit? fallitur igitur adversarius, et quia mala intentio vitiat opus alioqui bonum; perperam ipse colligit opera mala ex intentione bona justificari. Nam opus bonum nascitur ex integra causa, malum autem ex quovis defectu oriri potest. Id quod nemo ignorat qui vel prima moralis philosophiae rudimenta didicerit.

Deinde quaeram ab ad versa ric^ utrum mala, hominis intentio sit a Deo, nec ne. Nam si malae intentionis est auctor Deus, sequitur omnino peccati auctorem esse Deum. Quomodo enim non est auctor peccati, qui non solum actionis malae auctor est, sed etiam ipsius intentionis malae, unde habet actio, Calvino, et Beza doctoribus, ut sit mala, et peccatum proprie nominetur? Porro Deum intentionis malae auctorem esse, negare non possunt adversarii, nisi secum ipsi manifeste pugnare velint. Nam si Deus, ut ipsi volunt, impellit homines ad peccatum, et peccatum non est sine mala intentione, certe impellit etiam ad malam intentionem. Et si ab aeternitate decrevit ad misericordiam, et justitiam suam ostendendam, ut homo peccaret, et peccatum non est peccatum, nisi mala intentione fiat, neque potest ex misericordia vere remitti, aut ex justitia vere puniri, nisi vere peccatum sit, hoc est, nisi mala inten¬

tione fiat, manifeste sequitur, Deum ab aeternitate voluisse, et statuisse, ut homo mala intentione operaretur, et eo modo caderet. Et quia decretum Dei non debet esse incertum, neque ab arbitrio creaturae pendere, oportuit ipsum Deum efficaciter procurare, ut homo mala intentione operaretur, et non minus intentionis malae, quam ipsius operis auctorem esse.

Tertia ratio propria est Zvinglio, qui ideo tradit malam esse hominis voluntatem in opere malo, Dei non malam, quia Deo non est posita lex, homini autem posita est, proinde in eodem opere voluntas hominis transgreditur legem, et mala est, Dei voluntas non transgreditur, et mala non est. Sic enim loquitur in eodem sermone de providentia, cap. 6: « Quod, inquit, Deus facit non est peccatum, quia non est contra legem, illi enim non est lex posita, utpote justo, nain justis non ponitur lex, juxta Pauli sententiam. Unum igitur, atque idem facinus, puta adulterium, aut homicidium, quantum Dei est auctoris, motoris, ac impulsoris, opus est, crimen non est, quantum autem hominis est, crimen ac scelus est. Ille enim lege non tenetur, hic autem lege etiam damnatur. » Et supra cap. v: « Cum, inquit, Deus Angelum, vel hominem transgressorem facit, ipse tamen non transgreditur, ut qui contra legem non veniat. Non est igitur peccatum quod Deus fecit, sed homini, atque Angelo est, illos enim lex premit, atque accusat. Deo cum creaturis suis libere licet agere, non minus quam patrifamiliae cum rebus suis, quam figulo cum luto. Utcumque igitur creaturam huc impellat, aut illuc agat, tantum abest ut peccet, ut haec citra insigne bonum non faciat, cum interim homo, cui lex est prsefixa, etiam cum impellitur, peccet, adversus enim legem operatur. » Haec ille.

Sed hsec Zwinglii doctrina sibi ipsa repugnat, et evidentissime refutatur. Primum, si Deus impellit hominem ad adulterium (ut ipse dicit) quemadmodum artifex instrumentum ad opus; vult igitur ut homo sibi pareat in adulterio perpetrando, quemadmodum vult artifex ut sibi pareat instrumentum in opere faciendo; proinde ille impulsus Dei est prseceptum, et lex, quam homo implere tenetur, ut instrumentum tenetur obsequi artifici, a quo movetur. Ergo homo impulsus a Deo, adulterium committens praevaricatur, et non praevaricatur Dei legem; peccat, et non peccat. Et Deus illum impellens vult eum servare, et non servare legem, peccare, et non peccare.

Deinde, licet Deo non sit lex posita ab aliquo superiore legislatore, tamen sua sapientia ipsi est lex, et (ut ipse Zwinglius ibidem docet) quod nobis est lex, Deo est ingenium, et natura. Non minus ergo tenetur Deus, non repugnare ingenio, sapientiae, et naturae suae, quam teneantur homines non repugnare legi Dei. Quare si Deus impelleret homines ad ea, quae sunt contraria legi aeternae, ac proinde ingenio, et sapientiae Dei, quale est adulterium, mala esset ejus voluntas, quippe quae repugnaret regulae rectae divinae sapientiae, et Deus seipsum negaret, quod nullo modo fieri potest, ut Apostolus ait.

Tertio, Deo non est lex posita ex sententia Zwinglii, quomodo justo non est lex posita. At justo non est lex posita, quae cum terreat, quia sponte sua legem servat; non autem quia non peccet, si forte contra legem aliquid faciat. Nam Ezech. xvm. Dominus testatur, justum plane peccaturum, et damnandum, si fecerit ea, quae sunt lege prohibita. Igitur eodem modo Deo non est lex posita, quia sponte sua, imo ex natura sua semper conformis est voluntas ejus sapientiae ipsius; non quod liceat Deo seipsum negare, ad ea homines impellendo, quae repugnant aeternae legi, quae est ipsa Dei infinita ratio, et sapientia.

Quarto, non potest ullo modo fieri, ut homo Deo impellente faciat quod lege Dei prohibitum est, et tamen Deus impellens non sit auctor criminis, sed operis. Nam quid aliud Ost crimen, nisi patratio operis, lege Dei prohibiti? Quomodo igitur Deus non est auctor criminis si est auctor operis lege divina prohibiti? et quomodo Zwinglius dicit a Deo factum esse hominem, et Angelum transgressorem legis, si Deus non est auctor transgressionis, sed operis tantum? Omitto hic quanta sit impietas docere, a Deo puniri homines, quia faciant ea, quae Deus ipse cogit ut faciant. Habemus igitur ex Zwinglii, Calvini, et Bezae sententia rectissime colligi, Deum vere ac proprie auctorem esse peccati, tametsi ipsi verbo id negent.

Chapter 19 of 93