Caput VI. Ex doctrina Calvini, Zivinglii, Bezse, et similium colligi, Deum solum vere peccare, non autem homines
Ostendimus hactenus, sequi ex doctrina Zwinglii, Calvini, etBezai, Deum esse auctorem omnium peccatorum, quse ab hominibus perpetrantur, et ipsum etiam Deum vere peccare. Nunc demonstrandum est, solum Deum (ex sententia eorumdem) ita peccare, ut homines a peccato immunes judicari debeant. Utar autem hae ratiocinatione: Nemo peccat in eo quod vitare non potest: primi parentes nostri in statu innocentiae, actiones malas vitare non potuerunt: igitur primi parentes nostri in actionibus malis non peccarunt. Quod si primi parentes quo tempore gratia Dei, et libero arbitrio praediti erant, peccatum vitare non poterant, ac per hoc non peccabant etiamsi male agerent; certe multo minus possunt homines post Adee peccatum malas actiones vitare; cum gratia Dei,
et libero arbitrio, ex adversariorum sententia careant, ac proinde non peccant, etiamsi in omnia scelerum, et flagitiorum genera dilabantur.
Propositio illa: Nemo peccat in eo, quod vitare non potest, certissima est. Nam ut S. Augustinus ait lib. de vera religione cap. 14: « Ita manifestum est, peccatum non esse, quod non est voluntarium, ut nulla hinc Doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. » Neque vero debet eo loco voluntarium distingui contra coactionem, sed contra necessitatem. Nam paulo infra explicans idem Augustinus, quid sit voluntate bene facere, aut male: « Tales, inquit, servos suos meliores esse Deus judicavit, si ei servirent liberaliter, quod nullo modo fieri posset, si non voluntate, sed necessitate servirent. » Et in fine capitis: « Quod autem, inquit, homini a perverso angelo persuasum dicitur, etiam ad hoc utique voluntate consensit. Nam si necessitate id fecisset nullo peccati crimine teneretur. » Hsec ille.
Ubi vides, primum hominem non potuisse teneri crimine, si necessitate peccasset, id est, peccatum vitare non potuisset. Quod etiam affirmat idem S. Augustinus in libro de correptione et gratia, quem librum senex conscripsit exorta jam antea haeresi Pelagiana (ne forte Calvinus librum de vera religione contemnendum censeat, quod ab Augustino juvene scriptus fuerit) in libro igitur de correptione et gratia, cap. 11, sic loquitur S. Augustinus de Adamo: « Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem: in illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum, dederat adjutorium, sine quo in ea non posset permanere, si vellet; ut autem vellet, in ejus reliquerat libero arbitrio. Posset ergo permanere si vellet, quia dederat adjutorium, per quod posset, et sine quo non posset perseveranter bonum tenere, quod vellet. Sed quia noluit permanere, profecto ejus culpa est, cujus meritum fuisset, si permanere voluisset. » Et mox: « Si autem hoc adjutorium, vel Angelo, vel homini, quam primum facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent. Adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. » Ila3c ille. Itaque ex sententia S. Augustini, Angelus, et primus homo non sua culpa ceciderunt, si casum vitare non potuerunt.
Neque id responderi potest (quod Calvinus et Bczn solent) videlicet, eos qui non possunt vitare peccatum, vere tamen peccare, quia volunt peccare. Nam qui non possunt vitare peccatum, non possunt non velle peccare, quia si possent non velle; possent etiam non peccare, cum in voluntate peccatum sit: qui autem non possunt non velle peccare, non habent adjutorium, quo in bona voluntate manere possint. De his autem pronuntiat S. Augustinus, eos non sua culpa cadere, quibus tale adjutorium fuerit denegatum.
Jam vero Assumptio primi argumenti, videlicet, primos parentes nostros in statu innocentiae non potuisse vitare peccatum, disertis verbis ab adversariis affirmatur. Nam ut supra capite quarto citavimus, haec sunt verba Zwinglii cap. 6. de providentia: « At, inquies, coactus est homo ad peccandum, permitto, inquam, coactum esse. » Haec ille. Et ut in 3. cap. recitavimus, haec sunt verba Calvini lib. m. Instit. cap. 23. §. 7: « Decretum quidem horribile, fateor, inficiari tamen nemo potest, quin praesciverit Deus, quem exitum esset habiturus homo, antequam ipsum conderet, et ideo praesciverit, quia decreto suo sic ordinaverat. » Ubi docet Calvinus Deum ex sua sola voluntate, antequam determinationem liberi arbitrii primi hominis praevideret, decrevisse hominis lapsum, et quia Dei voluntati nemo resistere potest, sequitur, non potuisse primum hominem effugere lapsum illum. Quod idem Calvinus agnoscit cum subjungit §. 9: « Excusabiles peccando haberi volunt reprobi, quia evadere nequeunt peccandi necessitatem: praesertim cum ex Dei ordinatione sibi injiciatur ejusmodi necessitas: Nos vero inde negamus rite excusari, quandoquidem Dei ordinationi, qua se exitio destinatos conqueruntur, sua constet aequitas, nobis quidem incognita, sed illi certissima. » Ubi non negat Calvinus, hominem necessario peccare, sed dicit esse inexcusabilem, quia Deo sua constat ratio, cur homini peccandi necessitatem injecerit.
Nos vero hoc loco nihil aliud probare contendimus, nisi primum hominem, ut etiam caeteros omnes ex Calvini sententia peccatum vitare non potuisse. Quod cum ille concedat, nihil desideramus amplius. Porro idem Calvinus in lib. de aeterna Dei praedestinat. pag. 906. de re eadem sic loquitur: « Ad justam hominis damnationem satis erat in via salutis cum esset collocatus, inde
sponte excidisse. At fieri aditer non potuit. Quid tum? an ideo culpa liberatur, quae tota in ejus voluntate residet? Quo loco rursum fatetur, primum hominem non potuisse vitare peccatum, sed ideo vult, eum esse inexcusabilem, quia culpa in ejus voluntate resideat, id est, quia peccare voluerit, et sponte peccaverit, tametsi non potuerit non velle peccare.
Quod etiam docet Beza in responsione ad Castilionem de aeterna Dei praedestinatione, cum ait: Quaerenda est vitii origo in instrumentorum spontaneo motu. Quo fit ut Deus juste decreverit, quod illi injuste fecerunt. At enim dices, non potuerunt resistere Dei voluntati: fateor; sed sicut non potuerunt, ita etiam noluerunt. Verum non poterant aliter velle, fateor quoad eventum, et ivi pysiav, sed voluntas tamen Adami coacta non fuit. » Quibus verbis tum Calvinus, tum Beza apertissime confitentur non potuisse Adamum non velle peccare, et ideo necessario peccasse; tametsi non coacte, sed sponte voluerit, et peccaverit. Qua3 ipsorum confessio, quamvis abstineat a vocabulo coactionis a quo Zwinglius non abstinuit, tamen satis nobis est ad probandam assumptionem argumenti, quod initio proposuimus. Id enim solum assumpsimus, primos parentes nostros non potuisse vitare peccatum.
Quod autem Calvinus, et Beza dicunt, primum hominem necessario quidem, sed tamen sponte peccasse, nihil eos juvat. Jam enim ex Augustino docuimus, primos parentes, si necessitate peccarunt, nullo culpae crimine detineri, et si non habuerunt adjutorium, quo possent permanere in bona voluntate, id est, quo possent non velle peccare, non sua culpa cecidisse. Alioqui si sufficeret ad peccandum, sponte aliquid velle, et non requireretur, non necessario velle, nulla esset ratio cur pueri, atque amentes, et ipsa; etiam bestiae non peccarent, cum hominem laedunt, aut aliquid magni pretii destruunt. Agunt enim ista omnia sponte, et sponte appetunt, non coacte, ea qua? non possunt non agere, vel r.on appetere.
Habemus igitur quod initio proposuimus, ex doctrina Zwinglii, Calvini et Bezae, recte colligi Deum esse peccati auctorem, ipsum etiam peccare, et solum ipsum proprie, ac vere peccare. Quamquam de eo, quod homo non sit reus culpae, si necessario peccat, in tractatu de libero arbitrio copiosius disseremus.
Chapter 21 of 93