Skip to the text

Caput XVII. Solvuntur objectiones ductae ex ratione

Superest ut ad rationes, quas proferunt, breviter respondeamus.

Prima ratio Calvini lib. iii Institut. cap. 23. §. 7. Si Deus non decrevit ab aeterno, ut primus homo cum tota posteritate laberetur, sequitur Deum ambiguo fine condidisse no-.

bilissimam creaturam. Non enim condidit, ut staret, ut perspicuum est ex eo quod non stetit; vel igitur condidit, ut laberetur, et sic aperiretur via misericordia} et justitia} divina}, vel condidit in finem ambiguum, atque incertum, ut ex eventu penderet id, quod Deus postea facturus esset, quod certe valde absurdum esse videtur.

Respondeo, Deum condidisse hominem in finem bonum et certum, videlicet ad gloriam misericordiae, justitiaeque in eo manifestandam. Licet enim Deus non decreverit, neque voluferit, ut primus homo peccaret, neque, ad hunc finem eum condiderit, ut peccaret tamen praescivit eum peccaturum, si conderetur, qualis conditus est; et simul praescivit, se posse tade remedium ejus peccato adhibere, ut inde justitia, et misericordia sua mirifice patefieret, quemadmodum si quis dum cogitat domum aedificare, animadvertat, si domus in tali loco aedificetur, fore, ut pateat pestilentibus ventorum flatibus, et simul videat, se posse optimum remedium adhibere, quod non solum flatus ventorum arceat, sed etiam ornamento sit toti aedificio; is profecto si domum tali loco aedificet, nec dici poterit cupivisse domum patere flatibus pestilentium ventorum, neque vere dicetur eo imprudente id accidisse, sed eum ut sapientem architectum providisse quod accidere poterat, et nihilominus voluisse in eo loco domum extruere, quia viderit se posse arte sua omni incommodo facile mederi.

At dicet Calvinus, Deus praescivit hominem casurum, quia jam decreverat, ct praedestinaverat ejus lapsum. Prior ergo fuit praedestinatio, quam praescientia; proinde quando decrevit Deus hominem condere, vel in ambiguum finem condere voluit, vel certe in eum finem, ut laberetui’, et per ejus lapsum aperiretur via misericordiae, ac justitiae Dei manifestandae.

Respondeo, Deum cognitione simplicis intelligentiae cognovisse hominem casurum, si conderetur, non solum antequam eum conderet, sed etiam antequam condere decerneret. Itaque prior est (secundum modum nostrum intelligendi) cognitio illa conditionalis propositionis, nimirum si homo creetur, peccabit, quam decretum absolutum hominis condendi. Priora enim sunt in Deo, quae necessaria sunt, quam quae libera, cum ista in Deo possint non esse, illa non

possint. Necessarium autem est Deum cognoscere omnia omnino, quae cognosci possunt, sive ea sint absolute futura, sive ex hypothesi, alioqui non esset infinitae scientiae, ac per hoc nec esset Deus. Non fuit autem necessarium, sed liberum, ut Deus decerneret hominem condere.

Porro cognosci posse a Deo nonsolum illa, quae futura sunt absolute, sed etiam ea, quae essent, si tales, vel tales causae ponerentur, licet re ipsa nunquam futura sint, perspicuum est ex divinis litteris. NamI Reg. xxm interrogatus Dominus a Davide, an si ipse maneret in urbe Ceilam, proderetur a civibus illius urbis in manus Saulis, respondit: tradent. Sciebat ergo Deus futurum, ut David proderetur, si maneret in Ceilam, et tamen quia non mansit, non fuit proditus, et absolute non erat futurum, ut proderetur. Et Matth. xi. Dominus. ait: Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Sciebat igitur Dominus, fore ut Tyrii et Sidonii converterentur ad poenitentiam, si miracula illis ostendisset, quae Bethsaidae fecerat, quod tamen absolute futurum non erat.

Sanctus etiam Augustinus in epist. 49. quaest. 2. docet, Christum antiquis temporibus non venisse, quia praesciebat homines illorum temporum, etiam visis miraculis maximis minime credituros. Idem etiam cum tam sa}pe repetit, Deum vocare electos, sicut videt eis aptum esse, ut sequantur vocantem: reprobos autem non ita vocare, pro certo sumit, Deum nosse, tali vocatione oblata, eum qui vocatur, secuturum, alia vero similiter oblata, non secuturum. Yido lib. i. ad Simplician. quaest. 2. et librum de bono persevei’antiae cap. 44. Hinc idem S. Augustinus libro de corrept. et gratia cap. 10. scribit, Deum creasse hominem et Angelum, ut primum in eis ostenderet, quid posset^liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae benificium justitiacque judicium. Qui finis non erat incertus, aut ambiguus, quia noverat Deus, Angelos per liberum arbitrium partim casuros, partim non casuros; hominem autem cum omni posteritate lapsurum, atque ideo tum in Angelis, tum in hominibus demonstrare se posse misericordiam, et judicium. Et in eodem lib. cap. 12. aperte docet, Deum praescivisse primum

hominem lapsurum, sed eum ad hoc non coegisse: « Praesciente, inquit, Deo quid ille esse facturus injuste, praesciente tamen, non ad hoc cogente, sed simul sciente, quid ipse de eo facturus esset juste. »

Addo praeterea quod etiam si daremus, Deum non praevidisse, antequam decerneret hominem creare, quid homo facturus esset, si crearetur, tamen non proptereain ambiguum finem creatam a Deo fuisse nobilissimam naturam. Deus enim omnia propter semetipsum, id est, ad gloriam suam declarandam operatur; hic autem finis impediri non poterat ullo modo, quidquid tandem homo pro arbitrii sui libertate faceret. Nam si peccaret, non effugeret Dei justitiam; si non peccaret, Dei gratiam magis ac magis sibi conciliaret. Semper autem Dei gloria eluceret, sive per excellentem gratiam homo coronandus esset, sive per justum judicium puniendus. An autem homo misericordiam, an justitiam Dei experturus esset, ambiguum aliquo modo fuisset, sed absque ullo detrimento gloriae Dei, nam et ambiguitas ista ex Dei decreto manasset, qui hominem in manu consilii sui relinquere voluisset, et (ut diximus) semper Dei gloria sive coronando, sive puniendo locum suum habuisset.

Altera ratio ejusdem Calvini ibidem ejusmodi est. Non est factum naturaliter, ut a salute exciderent omnes unius parentis culpa. Cum igitur hoc naturas adseribi nequeat, ab admirabili consilio Dei profectum esse minime obscurum est. Quid ergo prohibet fateri de primo homine (quod videlicet decreto Dei lapsus sit) quod inviti de toto humano genere concedunt?

Respondeo, negare nos, quod invitos concedere Calvinus assumit. Factum enim asserimus omnino naturaliter, ut primo homine cadente genus humanum universum caderet. Naturam enim in se primus homo vitiavit, cum justitiam illam orriginalem amisit, quam Deus ille pro se, et pro toto genere humano donaverat. Quare qui per naturalem propagationem filii Adami efficiuntur, naturaliter injusti, et peccatores nascuntur, quod Apostolus docet, cum ait Ephes. ii: Eramus et nos natura filii irae, sicut ete. Idem passim docet sanctus Augustinus, qui etiam tract. 44. in Joannem, scribit, omnes homines natura esse filios irae, quia peccante primo homine vitium pro natura inolevit. Et (quod

magis est admirandum) ipse idem Calvinus ita exponit verba Apostoli in commentario ejus loci, ut probetpeccatum originale, quia in omnibus naturaliter hoc peccatum inest, cum sit omnibus eadem natura communis:

« Locus, inquit, est insignis contra Pelagianos, et quicumque peccatum originale negat. Nam quod naturaliter inest omnibus, id certe est originale. Naturaliter vero nos omnes damnationi obnoxios Paulus docet. » Ha;c ille. Quamvis igitur Adamus non naturaliter, sed voluntarie peccaverit, tamen posito peccato Adami, et naturae corruptione, quae ex eo peccato consecuta est, sine alio Dei decreto, per ipsam naturalem propagationem nascimur omnes peccatores, atque irae filii.

Tertia ratio Calvini et Bezae: Homo non potuit labi Deo invito, vel ignorante, vel otiose spectante, quia primum repugnat Dei potentiae, secundum Dei sapentiae, tertium Dei providentiae; igitur Deo volente, et decernente lapsus est.

Respondeo, non bene colligi conclusionem. Nam lapsus est homo Deo permittente; et ex lapsu illo per suam potentiam, sapientiam et providentiam ingens bonum eliciente. Atque non est homo lapsus, Deo volente, aut decernente, sed neque eo invito, aut ignorante, aut otiose spectante. Quemadmodum non diceretur aliquis otiose spectare fluvium sponte currentem, si cursum illius detorque ret ad agrum aliquem irrigandum, quamvis non ipse fluvio impetum illum dedisset.

Quarta ratio. Saepe unum peccatum est poena alterius peccati, ut ex Scripturis manifeste probat S. Augustinus lib. v. contra Julianum cap. 3. At poenae auctor est Deus, igitur et peccati, quodpoena est alterius peccati.

Respondeo, peccatum bifariam considerari posse. Primo, ut egreditur a voluntate, et actio quaedam est. Secundo, ut recipitur in ipsa voluntate, et passio est. Ut igitur peccatum a voluntate egreditur, non est poena, sed culpa; poena enim non actionem, sed passionem significat: ut autem recipitur in voluntate, eamque bono rectitudinis privat, sic poena est, quamvis non omnino proprie, et in rigore, sed largo modo, quia poena proprie dicta simpliciter involuntaria esse debet, ut culpa simpliciter voluntaria. Jam igitur Deus non est auctor peccati, ut culpa est, quod peccato proprie et simpliciter convenit, sed solum ut habet rationem poenae, quod (ut diximus) non simpliciter, sed secundum aliquid tantum peccato convenit.

Sed prajterea observandum est, Deum non esse auctorem peccati, ut poena est, impellendo ad peccatum, sed deserendo, permittendo, non miserendo (utsupra explicuimus) ita ut non tam ipsum peccatum, quam desertio Dei poena justo Dei judicio inflicta dici debeat. Sic enim loquitur S. Augustinus lib. de gratia et libero arbitrio, cap. 23: « Cum auditis: ego Dominus decepi prophetam illum, et quem vult obdurat, ejus merito cogitare, quem Deus ita seduci, vel obdurari permisit. »

Quinta ratio esse potest (qua utitur Zwinglius in serm. de providentia, cap. 5. et 6). Oportebat, ut homo cognosceret veritatem, et justitiam Dei (ad hanc enim contemplandam creatus est) at veritas, et justitia plane cognosci nequeunt, nisi ex contrario, mendacio videlicet, et injustitia; ergo Deus procurare debuit mendacium, et injustitiam. Non autem potuit in seipso exemplum mendacii, vel injustitia? praebere; debuit igitur efficere ut creatura aliqua id praestaret. Similem rationem adducit Beza in responsione ad Castalionem saepe citata. Scribit enim Deum ab aeterno decrevisse justitiam, et misericordiam suam manifestare: et quia non poterat id efficere, nisi homo laberetur in culpam, cum alioqui non esset qui juste puniri, vel qui misericorditer liberari posset, ideo Deum ab aeterno decrevisse, et voluisse primi hominis, et universae ejus posteritatis lapsum.

Respondeo, hanc rationem multis modis solvi posse. Primum enim falsum est, non posse cognosci veritatem, et justitiam, nisi ex contrario, mendacio videlicet, et injustitia. Nam veritas et justitia per se cognoscibiles sunt, neque a mendacio, aut injustitia, pendent, cum sine illis esse possint, et fuerint in Deo ab aeterno, et in Angelo et homine, antequam mendacium, et injustitia existerent. Verum quidem est, mendacium et injustitiam, ut mortem, caecitatem, et reli- 'qua, quae boni alicujus privationem significant, neque esse, neque intelligi posse sine contrario bono. Sed non est eadem ratio de forma et privatione, cum privatio pendeat a forma, forma non pendeat a privatione.

Deinde esto, non possent veritas, et justi¬

tia sine notitia mendacii, et injustitiae plane cognosci, non tamen ideo necessarium erat, ut mendacium, et injustitia re ipsa existcrent. Potuit enimutriusque mali natura cognosci, etiamsi numquam extitisset, alioqui non solum homo, sed etiam Deus eguisset mendacio, et injustitia ad ipsum mendacium, et injustitiam, et per ea ad veritatem et justitiam cognoscendam. Quod vero vulgo dici solet, non cognosci bonam valetudinem ab iis, qui in morbum non inciderunt, neque pacis bona ab iis, qui belli mala experti non sunt, non tam ad cognitionem, quam ad sestimationem referendum est. Multo enim pluris a?stimat, aperit, quaerit, conservat sanitatis nonum, qui contrarium malum tolerare coactus est, quam qui numquam acgrotavit. Nec tamen ideo mentiendum est, aut injustitia committenda, ut charior sit veritas, et justitia, nec vulnerandus est proximus, ut sit ei postea bona valetudo jucundior, quia non sunt facienda mala, ut eveniant bona, juxta verbum Apostoli Rom. ili.

Ad rationem Bezae pari facilitate respondeo, primo, non fuisse necessarium absolute, ut Deus misericordiam, et justitiam suam mundo patefaceret. Neque enim mundum necessario Deus creavit, sed libere, et potuisset non creare, cum ipse se ipso beatus nulla re prorsus indigeat. Deinde addimus, potuisse Deum misericordiam, et justitiam suam ostendere, etiamsi peccatum numquam extitisset. Neque enim absque misericordia ingenti Deus res creatas e nihilo produxit, sustentat, movet, novis quotidie beneficiis cumulat, ac perficit, neque sine justitia coronat bene merentes, et promissiones suas adimplet.

At, inquis, non apparet justitia vindicativa, nisi sint impii, qui merito puniantur. Respondeo, non esse necessarium, ut omnes justitia) partes hominibus innotescant. Quid enim, si placuisset Deo, peccatoribus omnibus injuriam misericorditer condonare, an non licebat ei quod volebat facere? Itaque congruens, et mquum fuit, posteaquam Angelus, et homo peccaverant, ut Deus ostenderet, quid posset sua) gratia) beneficium, justi tia)que judicium; tamen si aliquid aliud Domino placuisset, id quoque sine dubio congruens, aiquumque fuisset. Id enim est aiquum, et congruens, quod Domino placet: sed si Angelus, aut homo peccare noluissent, quod vere et proprie in eorum potestate fuit, non potuit Deus eos impellere ad peccandum, ut justitiam, ct misericordiam patefaceret, quia (ut sa*pe diximus) ex Apostoli sententia, non sunt facienda mala, ut veniant bona. Malum est autem, et a lege ieterna, qua; est ipsa Dei sapientia et ratio, plane abhorrens, impellere aliquem ad peccandum et Deus, sibi ipse contrarius esset, seque ipse negaret, si homines ad peccandum, id est, ad ea facienda compelleret, qua; fieri aderna lege prohibuit.

Chapter 32 of 93