Caput X
cat, quamvis eum Deus juste peccare permittat. » Et infra: « In Sanctis coronat Deus justitiam, quam eis gratis ipse tribuit, gratis servavit, gratisque perfecit. Iniquos autem condemnabit pro impietate, vel injustitia, quam in cis ipse non fecit. In illis enim opera sua glorificat, in istis autem opera non sua condemnat. » Etcap. 21: «Si enim cum a Deo fieret homo, sic erat in pra:senti opere Dei bonus, ut in praedestinatione ejus esset malus, procul dubio Dei opere malus futurus erat, a quo ad peccandum praedestinatus fiebat. Ubi statim illa consequetur absurditas, ut dicatur, quia Deus, de quo Propheta dicit: Qui fecit quae futura sunt, in se habuit, quod absit, iniquitatis originem, si hominem a se factum ipse praedestinaverat peccatorem. Praedestinatio enim ejus praeparatio est operum ejus. Et sicut competit Deo bono, ut causa sit totius operis boni: sic incongruum est, ut imputetur causa cujuslibet operis mali. »
S. Gregorius lib. xxix. Moralium cap. 21: « Dominus, inquit, auctor est naturae, non culpae, m Et hom. 9. in Ezechielem, in principio: « Sed sciendum, inquit, quia mala nostra solummodo nostra sunt, bona autem nostra et omnipotentis Dei sunt, et nostra. »
Leo IX. Pontifex in epist. ad Petrum Antiochenum, tradens fidei Catholicae confessionem: « Credo, inquit, Deum praedestinasse solum bona, praescivisse autem bona et mala. »
Hugo de S. Victore lib. i. de Sacramentis parte 5. cap. 27: « Malis inquit, Deus potestatem tribuit solam, non voluntatem, quia licet ex ipsius permissione sit, quod malum possunt, ex inspiratione tamen ejus non est, quod malum volunt. Malarum enim voluntatum Deus ordinator est, non creator. »
His addere possumus quia gentilium testimonia, qui sapientissimi praeter caeteros haberi solent. Unum est Mercurii Trismegisti in Pimandro cap. ult. ubi legimus: « A Deo factore 'nihil turpe, nihil malum prodire. » Alterum est Platonis in secundo Diagolo de Republica, qui sic ait: « Bonorum quidem solus Deus causa est dicendus, malorum autem quamlibet aliam, praeter Deum, causam quaerere decet. » Et infra: «Malorum alicui causam esse Deum, cum bonus sit, refellendum est omnino, nec permittendum hoc quemquam dicere in sua civitate, si bonis instrui legibus civitas debet. Nec insuper queraquanr audire, sive sit ille junior, sive
senior, sive carminibus ha;c inserantur, sive soluta oratione narrentur, tamquam qua; neque dictu sancta sint, neque aliis utilia, nec inter se cosona. » Tertium est Maximi Tyrii, qui in serm. 25. ubi de causa mali disserit, ita loquitur de malo morali, quod proprie dicitur peccatum: « Ejus, inquit, nomen est improbitas, causamque ab eligentis arbitrio nanciscitur, Deo semper extra omnem causam constituto. »
Eadem veritas rationibus comprobatur.
Ad ha;c testimonia rationes addi possunt. Prima ratio sit ea, qua utitur S. Anselmus in lib. de libero arbitrio cap. 8. Justa voluntas hominis est ea tantum, qua; vult id, quod Deus vult eam velle; injusta vero contrario est ea, quse vult id, quod Deus non vult eam velle: ergo si Deus vellet hominem peccare, quod adversarii dicunt, vellet hominem velle id, quod non vellet, eum velle, qua; est manifesta contradictio. Quare non solum non vult Deus hominem peccare, sed nec potest ulla ratione id velle. Ex quo etiam sequitur, ut non sit Deus auctor peccati, nec hortando, nec imperando, nec impellendo, nec ullo alio modo. Vel enim id faceret nolens, aut volens; non utique nolens, ergo volens. Quod si volens sequitur ut diximus, apertissima contradictio.
Secunda ratio esse potest ea, qua; est apud S. Fulgentium lib. i. ad Monimum, cap. 21. 22. et 23. In Dei operibus nihil esse potest non plenum sapientia;, et rationis; nulla autem posset excogitari ratio cur Deus velit, aut faciat homines peccare; non igitur id vult, nec facit. Assumptio demonstratur hoc modo: In omni opere Dei, aut justitia, aut misericordia cernitur. Nam omnes viae ejus misericordia, et veritas, Psalm. xxiv. Et quidem cur Deus hominem ex injusto faciat justum, ratio reddi potest, quia in eo opere misericordia divina mirifice declaratur. At cur ex justo facere velit injustum, non potest reddi ratio, cum in hoc opere nec misericordia, nec justitia, sed iniquitas potius, et crudelitas locum habeant.
Dicet fortassis aliquis, etiamsi in hoc opere, quo quis efficitur injustus, nulla cerni possit misericordia, vel justitia; tamen potest, hoc opus ordinari ad finem, in quo misericordia, vel justitia luceat. Proinde poterit reddi ratio cur Deus velit aliquos injustos facere nimirum, ut habeat, quorum misereatur, et quos puniat, Ilaec enim est ratio Theodori Bezae, ut supra vidimus, qui docuit, Deum decrevisse lapsum primi hominis, et omnium filiorum ejus, ut viam patefaceret misericordia), et justitiae sua) manifestanda). At (ut recte dicit S. Fulgentius loco citato, lib. i. ad Monimum, cap. 22.) Justitia justa non erit, si puniendum reum non invenisse, sed fecisse dicatur; quin potius major erit injustitia, si lapso Deus tribuat poenam, quem stantem praedestinasse dicitur ad ruinam.
Porro misericordia illa crudelis, et immisericors esset, quae hominem impium faceret, ut eum ab impietate postea liberaret, nisi forte a clementia laudandus esse videatur, qui hominem spoliet ut vestiat; vulneret, ut sanet; in puteum dejiciat, ut eum inde extrahat. Pulchre S. Augustinus, lib. ni. Confessionum, cap. 2. dicit, malevolam benevolentiam (quod esss non potest) omnino futuram, si quis miserum aliquem esse velit, ut ei misereatur. Adde quod non poterant Deo deesse plurimae rationes gloriae suae manifestandae, etiamsi homines non peccassent. Recte enim scripsit Ecclesiasticus cap. 15. non esse Deo necessarios homines impios.
Tertia ratio est sancti Augustini lib. lxxxiii. quaestionum, quaest. 3. Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista culpa est, imo tanta est, quae in sapientum quamvis hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior. Multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior. Item quaest. 21. Quisquis omnium, quae sunt, auctor est, et ad cujus bonitatem id tantum pertinet, ut sit omne quod est, non esse, ad eum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo, quod est esse, deficit, et tendit in non esse. Esse autem, et in nullo deficere bonum est; et malum est deficere. At ille, ad quem non esse non pertinet, non est causa deficiendi, id est, tendendi ad non esse, quia, ut ita dicam, essendi causa est. Boni igitur tantummodo causa est, et propterea ipse summum bonum est, quocirca mali auctor non est, qui omnium, qua? sunt,
auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt, lhcc ille.
Simili ratione utuntur fere omnes Patres, supra citati, ac praesertim Athanasius, Basibus, Nazianzenus, Epiphanius, qui ex eo, quod Deus natura bonus est, et summum, purumque bonum, colligunt fieri non posse, ut ab ipso sitorigo mali; cum simile a simili, non a contrario producatur.
Quarta ratio est sancti Ambrosili lib. i. Exameron cap. 8. Deus cupit eradicari malitiam, et ideo prohibet, ac punit peccata. Et ipse Dei filius venit, ut tollat peccata mundi, ut dissolvat opera diaboli, ut destruat corpus peccati: qua ratione igitur fieri potest, ut Deus velit homines peccare, et ideo non solum peccata permittat, sed etiam incitet, et impellat homines ad peccatum, et, ut adversarii blasphemant, ipse per homines, tamquam per instrumenta sua, illa omnia efficaciter peragat, quae scelerate fiunt ab illis?
Quinta ratio talis esse potest. Si Deus esset auctbr peccati, ipse quoque peccaret. At peccare non minus Deo repugnat, quam non esse Deum: igitur fieri nequit, ut Deus sit auctor peccati. Propositio certissima est. Nam si Deus esset auctor peccati, certe vellet homines peccare. Homines peccare est malum; igitur Deus vellet malum; ac per hoc voluntas ejus esset mala; ubi autem est voluntas mala, ibi est peccatum. Assumptio primi argumenti probatur ex ipsa Dei natura, qua) plane tollitur, ac destruitur, si peccatum in ea ponatur. Nam peccare est deficere, Deus autem, si potest deficere, non est, summum et infinitum esse, proinde nec est Deus. Item, peccare non potest, qui non errat aliqua in re, neque enim voluntas potest appetere malum, nisi sub ratione boni. Unde est illud Sapientis: Erant qui operantur malum, Proverb. xiv. Et illud Philosophi: k Omnis malus ignorans, » 3. Ethicorum cap. I. Deus autem, potest errare, non est summa, et infinitasapientia, proinde nec est Deus.
Rursus peccare est recedere a regula legis a)terna), qua) est ipsa divina sapientia; Deus autem a divina sapientia recedere non potest, quin a se ipse recedat, cum sit ipsa divina sapientia. Denique peccare est averti ab ultimo fine, et summo bono, quod nihil est nisi Deus: igitur sicut repugnat Deum a se averti, ita repugnat Deum peccare.
Accedat postrema ratio ex eo quod omnes communiter execrantur Marcionem, Manichaeum, et alios veteres haereticos, qui aliquo modo Deum faciebant auctorem peccatorum: at longe magis execrandi sunt Libertini et Calvinistae. Siquidem illi veteres, cum non auderent in Deum bonum referre causam mali, duos Deos finxerunt, unum bonum, bonorum auctorem; et alterum malum, auctorem malorum. Libertini vero, et Calvinistae, unum, et eumdem Deum auctorem faciuntomniumscelerum, et flagitiorum, quae ab hominibus perpetrantur. Sed de his hactenus.
Chapter 25 of 93