Caput XIV. Solvuntur objectiones ex aliis Scripturae testimoniis petita’
Quartum caput continet ea loca, in quibus Deus dicitur exceecarc, vel indurare corda hominum: ut non velint, nec possint bene agere, Exodi vii. viii. et ix; Induravit Dominus cor Pharaonis. Dent, n: Induraverat Dominus spiritum Sehon. Josue xi: Domini sententia fuerat, ut indurarentur. I. Reg. ll: Non audierunt vocem Patris sui, quia voluit Dominus occidere eos, 111. Reg. xii; Non acquievit Ilex populo, quoniam aversatus eum fuerat Dominus. Job xii: Qui commutat labium veracium, et doctrinam senum aufert, qui immutat cor principum, et decipit eos, ut frustra incedant per invium, palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. Isahe ix: Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis. Et cap. lxiii: Quare errare nos fecisti de viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te? Hierem. xx; Seduxisti me Domine, et seductus sum. Joan. xii: Propterva non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excsccavit oculos eorum, et induravit cor eorum, etc. Rom. i: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Et Rom. ix: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (i).
Respondeo, ex communi sanctorum Patrum sententia, Deum non esse causam excfficationis et indurationis positive (ut sic loquar) sed negative; videlicet, permittendo, deserendo, non miserendo. Quod justum esse negari non potest, cum Deus non deserat, nisi desertus, et justum sit, ut qui deserunt, deserantur, ut S. Augustinus docet libro de natura et gratia, cap. 26. trat. 2. in Joannem. Et quamvis Petrus Martyria commentario primi capitis ad Romanos fateatur, omnes Patres ita exponere (ut diximus), non gravabor tamen aliqua testimonia S. Augustini in medium adducere. Igiturin epist. 103.
ad Sixtum, sic ait: « Non obdurat Deus impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam. » Itemlib. i. ad Simplicianum quaist. 2. circa medium: « Obdurare, inquit, Deum est nolle misereri, nec ab illo irrogatur aliquid, quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior, non erogatur. » Et lib. v. in Julianum, cap. 3. « Cum ergo, inquit, dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis, atque consentit, vincitur, capitur, trahitur, possidetur. )> Denique in Joannem tract. 33: « Sic, inquit, excaecatDeus, sic obdurat, deserendo, non adjuvando, quod occulto judicio facere potest, iniquo non potest. »
Similia habet S. Joannes Chrysostomus homil. 3. in epist. ad Romanos, ubi ponit exemplum ducis milites suos in acie deserentis. Similia etiam S. Gregorius lib. xxv. Moralium, cap. 12. et 13. et Damascenus lib. iv. de fide, cap. 20. Isidorus lib. ii. de summo bono, cap. 19. Sed quia non quadibet permissio, vel desertio dici potest excaecatio, vel induratio, res tota paulo diligentius explicanda est.
Primo igitur observandum est, caecitatem mentis, ut etiam cordis obdurationem esse peccatum, causam peccati, et effectum, seu poenam peccati. Sic enim scribit S. Augustinus lib. v. contra Julianum, cap. 3: « Cavitas, inquit, mentis, quam solus illuminator Deus removere potest, et est peccatum, quo in Deum non creditur, et est pcena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur, et est causa peccati, cum aliquid mali cavi cordis errore committitur. » Quod idem de obduratione cordis intelligitur, nam eo loco promiscue loquitur S. Augustinus de cavitate et obduratione. Et in Scripturis de utraque homines reprehenduntur, tamquam de vero, maximoque peccato. Matth. xm; Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Itaque caecitas cordis, de qua loquimur, non est simplex carentia luminis, sed affectus pravus, quo quis illustrationes divinas repellit, vel impedimentum ponit, quo minus a Deo illuminetur. Quare dicuntur ejusmodi homines, Matth. xm, videntes videre, et non videre, quia vident quidem unde illuminari
possent, sed ex malitia sua nolunt advertere, atque ita excavat eos malitia ipsorum. Pari ratione cordis obduratio est pravus affectus, quo quis admonitiones divinas, sive internas, sive externas contemnit, et semper magis ac magis eis resistit, donec ad eum statum deveniat, ut eas ne sentiat quidem. Hinc enim cor dicitur durum, lapideum, grave, crassum, quando non movetur ad correptiones et increpationes divinas, quia quae sunt ejusmodi nec cedunt, nec sentiunt. Sicut e contrario cor dicitur tenerum, molle, et carneum, quando facile acquiescit Deo, vel homini admonenti, quia caro mollis, ac tenera facile penetratur, et exiguas etiam punctiones percipit: « Cor durum (inquit S. Bernardus lib. i. de consideratione) nec seipsum exhorrescit, quia seipsum non sentit; non movetur precibus, minis non cedit, flagellis magis duratur. »
Hinc habemus permissionem illam, qua Deus sivit primum hominem labi, et qua nunc etiam sinit justos peccare, non posse dici excavationem, vel indurationem, quia excavatio et induratio cum sit poena peccati non potest esse primum peccatum, neque excaecantur vel indurantur justi, sed peccatores. Rom. i: Sicut non probaverunt, Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum. Item: Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, ac servierunt crealurse potius quam creatori: propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Et II. ad Thes. II: Eo (quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio.
Secundo loco observandum est, ad exca;- cationem, et obdurationem non sufficere, ut quis non videat, vel non cedat, sed requiri ut non possit moraliter videre, nec cedere. Id enim ostendit nomen excavationis et obdurationis. Caici siquidem non dicuntur qui videre possunt, licet non videant; et res durm illas dicuntur, quas nec cedunt, si comprimantur, nec cedere queunt, et potius franguntur, quam cedant. Hinc Joan. xir legimus / Ideo non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excseca cor populi hujus, et aures ejus aggrava. Et Eccl. vil: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem Deus despexerit. Ex quo intelligimus, non dici Deum excavare, vel indurare, quando juvat
hominem auxilio suo, ita ut ille vere possit, si velit, licet permittat eum labi, et eatenus deserat, quia non praebet auxilium, quo ille infallibiliter velit. Alioqui omnes qui peccant essent excaecati, et obdurati, cum nemo peccet nisi permittente, atque aliquo modo deserente Deo: constat autem non omnes qui peccant excaecatos, vel obduratos proprie dici posse.
Illa igitur sola permissio, atque desertio, excajcatio et obduratio dicitur ex parte Dei, qua fit ut homo justo Dei judicio, peccata praeterita punientis, ita destituatur auxilio divino, ut non possit moraliter non cadere, quod pulchre ostendit similitudo illa Chrysostomi de duce milites in prajlio deserente. Ex quo etiam solvitur quod objicere solet Calvinus, cum argumentatur, excaecationem, et obdurationem non posse referri ad solam permissionem, vel desertionem, cum Deus judicem agat in hac re, et judicis sit non solum permittere, vel deserere, sed etiam re ipsa punire. Nam ista permissio, ac desertio gravissima est punitio, cum homo in poenam peccati praeteriti in medio hostium nudus, atque inermis divino judicio relinquatur.
Tertio observandum est, hanc impote.illam qua homo excaecatus, vel obduratus, non potest videre quod videndum est, nec agere quod agendum est, non esse absolutam, sed ex hypothesi. Nam licet homo, dum est caecus, et obduratus, non possit cernere, et credere, tamen absolute potest, quia potest cum Dei gratia removere caecitatem, et obdurationem, quibus remotis cernere poterit, et credere. Numquam enim Deus ita destituit, quin saltem juvet ad impetrandam gratiam, et vires, quibus obduratio tolli possit, quando tenetur homo converti ad fidem, vel justitiam, et nisi faciat peccet. Proinde qui non potest facere quod debet, sua culpa non potest, et ideo peccat, quia si peteret auxilium, utique impetraret.
Et hinc est quod Exod. vm. et alibi in Scrituris obdurati reprehenduntur, et puniuntur; quia culpa sua indurationem incurrunt, et in ea perseverant. Sanctus Joannes qui cap. xii. dixerat de quibusdam: Propterea non poterant credere quia dixit Isaias: Excxca cor populi hujus. Idem cap. xv. dicit de iisdem: Excusationem non habent de peccato suo. Et sanctus Augustinus tract. 53. in Joannem,
tractans illud: Propterea non poterant credere, monet, ut nemo audeat propter ejusmodi impotentiam negare liberum arbitrium, aut excusare peccatum, et rationem insinuat, quia licet caeci non possint videre, tamen possunt ex caecis fieri videntes.
Sed occurret aliquis, atque objiciet incertum fore judicium Dei, quo in poena peccati praeteriti aliquos obdurat et excaecat, si in illorum potestate est non excaecari, vel obdurari, aut continuo caecitatem, obdurationemque repellere. Respondeo, certitudinem divini judicii ex eo pendere, quod eum, qui excaecari, atque obdurari meretur, Deus non solum deserit, ac desertione sua vinci sinit ab hostibus, et in peccata varia trahi, atque perduci, sed etiam non dat gratiam congruentem ejus ingenio ad impetrandas vires, quae est alia occultior desertionis species, id est, non eum excitat, et vocat, quomodo praevidet illi aptum esse, ut sequatur excitantem, et vocantem, et quamvis non dene - get auxilium, quo ille absolute possit auxilium petere: tamen certissime videt eum auxilio illo non usurum. Atque ita cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; ut dicitur Rom. ix.
Quarto observandum est, hanc desertionem secundum morem loquendi Scripturae recte significari per vocabula actionem exprimentia, quamvis revera non sit actio, sed actionis omissio. Nam in ii. lib. regum cap. xii. dicitur David occidisse Uriam Heteum, cum tamen David eum per se non occiderit, nec jusserit proprie occidi, sed tantum imperavit duci Joab, ut eum constitueret in loco, ubi fortissimum esset praelium, ibique eum desereret, ut vinceretur, et moreretur. Sic igitur Deus recte dicitur tradere in reprobum sensum, inducere in tentationem, mittere operationem erroris, obdurare, etexcaecare, lice haec omnia non faciat nisi permittendo et deserendo,
Neque tamen hinc sequitur, Deum esse causam peccati, aut peccare deserendo homines in tentationibus, licet David peccaverit, et causa fuerit peccati jubendo Uriam deseri in praelio. Nam Urias innocens erat, nec poterat juste a Davide, vel Joabo interfici, et ideo peccavit David, cum jussit eum in praelio derelinqui, ut moreretur. At si Urias necem promeruisset, potuisset utique David eum illa ratione de medio tollere; et quamvis tunc etiam vere diceretur causa mortis Uriae, tamen neque ipse peccaret, neque esset causa peccati Ammonitarum, quorum gladio ille periit. Neque enim David jussit Ammonitis ut Uriam occiderent, sed cum illi sponte sua raperentur ad caedem filiorum Israel, uti voluit David eorum impetu ad necem Uriae, quem relinqui jussit, non ad necem aliorum quos a praelio subduxit.
Ita quoque et Deus cum aliquos justo judicio deserendo tradit in reprobum sensum, excaecat, obdurat, in tentationem inducit, neque ipse peccat, quia juste deserit, neque est causa peccati; quia non excitat ipse satanam ad tentandum, et hominem ad consentiendum (nisi ut supra diximus, excitare sit non impedire) sed utitur utriusque nequitia ad eum puniendum, qui tali poena dignus est.
Porro Calvinuslib. n. Institut.cap. 4.§. 4. admittit Deum saepe obdurare solum deserendo: tamen addit esse alia testimonia, quae ultra procedant: « Qualia sunt, inquit, de Pharaonis induratione. An induravit non emolliendo? id quidem verum est; sed plus aliquid fecit, quod obstinatione pectus ejus obfirmandum Satanae mandavit.» Haec ille. Sed hoc quod ipse dicit de Satana jussu Dei obfirmante cor Pharaonis, ex divinis litteris non colligitur: neque ipse locum ullum profert, unde id probetur. Quamvis exponi facillime posset, ut supra exposuimus illud: Dominus praecepit Semei maledicere Davidi. '
Quinto est observandum, actionem excaecandi, et obdurandi interdum tribui in Scripturis etiam illis rebus, quae sunt occasiones potius* qjiam causae ejusmodi actionum. Sic enim dicuntur munera excaecare oculos sapientum, Exod. xxm. etEccles. xx. Sic creaturae dicuntur factae in muscipulam pedibus insipientium, Sap. xiv. Sic vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, Eccles. xix. Sic patientia Dei aliquo modo indurat, Rom. ii. Caeterum cum occasione talium rerum homines excaecantur, vel indurantur, non dicitur Deus eos excaecare, vel indurare, nisi forte per accidens, sed ipsi homines abutentes rebus bonis, seipsos excaecant, vel obdurant. Deus enim, cum in Scripturis dicitur excaecare, vel indurare, id facit ut justus judex, et ideo non conversionem, et poenitentiam, sed poenam et ruinam eorum intendit, qui excaecantur, vel obdurantur. At cum patienter expectat, vel peccata dissi¬
mutat, non poenam et ruinam, sed conversionem et poenitentiam intendit: Dissimulat enim peccata hominum propter poenitentiam, ut dicitur Sapient, xi, et Apostolus ait: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam, et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae, et justi judicii Dei. Rom. ii.
Quare patientia Dei ad poenitentiam adducit, et ideo qui inde excaecantur, non excaecantur a Deo, sed excaecat eos malitia ipsorum, ut dicitur Sapient, v. Et vere si Deum excaecare nihil esset aliud, nisi patienter expectare, orandus esset Deus, ut S. Augustinus recte colligit lib. v. in Julianum, cap. 3. ut nos excaecaret. Igitur loca initio capitis adducta, quae significant a Deo homines indurari, vel excaecari non possunt commode explicari de excaecatione, et obduratione per patientiam, sed per desertionem, ut supra diximus, et ut perspicuum erit, si eorum aliqua percurramus.
Primum testimonium sumptus fuerat ex cap. vii. viii. et ix. Exodi, ubi agitur de induratione Pharaonis. Videmus autem in iis locis aliquando tribui causam efficientem indurationis ipsi Pharaoni, qui ex patientia Dei sumebat occasionem contemnendi ipsum Deum, et obfirmdndi cor suum in proposito non obediendi; aliquando tribui ipsi Deo, qui non ita illustrabat, neque movebat per gratiam cor illius, ut videbat congruum illi esse, ut attenderet, et flecteretur. Videns Pharao, inquit Moses Exod. viii, quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praecepterot Dominus. Ecce quomodo abutitur Pharao Dei patientia ad indurationem. Et rursus cap. ix: Videns Pharao, quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum, et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis, quia videlicet flagella Dei cessabant, existimabat Pharao nihil jam esse periculi, et grandinem, ac tonitrua casu accidisse, ideo confirmabat propositum non parendi. Sed quia quod non cogitaret idem Pharao, flagellorum cessationem provenire ex precibus Mosis, nascebatur ex justo Dei judicio, quo decreverat, non misereri Pharaonis, neque eum illustrare et movere, ut videbat ejus ingenio congruum, aptumque esse propterea in iisdem locis saepe repetitur: Induravit Dominus cor Pharaonis.
Eodem modo explicanda sunt loca similia adducta ex Deuteronomio, Josue, libris Regum, ex Isaia, et ex Apostolo. Illud autem Job: Qui commutat labium veracium, et doctrinam senum aufert, et qui immutat cor principum et decipit, non habet difficultatem. Non enim Deus immutat labium veracium mentiendo, sed vel permittendo, ut decipiantur, ut diximus capite superiore, vel reddendo mutos, et elingues prudentissimos consiliarios. Neque etiam Deus immutat cor principum, faciendo ex bono malum, vel aliquam falsam notitiam eis inspirando, sed immittendo bonam aliquam cogitationem, aut certe indifferentem, ex qua tamen impediantur a proposito suo, atque ita decipiantur, cum Dei providentia fiat, ut non assequantur quod cupiebant.
Exemplum habemus in Absalone, qui cum patrem suum ex urbe regia expulisset, et cum omnino perdere desideraret, ut ipse unus regno universo libere potiretur, Dei providentia agente, consilium convocavit, et audito consilio Achitophel, ac probato, quod quidem ad implendum ejus desiderium utilissimum erat; Deo inspirante, audire voluit etiam consilium Chusai, quod in speciem erat utile, re autem vera perniciosum: effecit vero Deus, ut Absalon attenderet ad consilium Chusai, et rationes ejus ponderaret, oblitus consilii Achitophel, atque ita immutavit cor ejus, ac fecit, ut reprobato consilio Achitophel eligeret consilium Chusai, ex quo impeditus est ab eo, quod maxime cupiebat. Yide lib. II Reg. cap. xvii.
Simile est quod accidit S. Athanasio. Nam cum in navicula fugeret persecutores suos, Deo inspirante convertit naviculam, et obviam ire perrexit adversariis, qui per idem flumen eum insequebantur. Egit vero divina providentia, ut illi eum non agnoscentes, ab
1110 ipso peterent, quantum inde Athanasius abesset, quo respondente non longe abesse,
1111 citato cursu descendere festinarunt. Atque ita sine ullo mendacio ab Athanasio, vel a Deo potius justissime decepti palpabant, ut inquit Job, quasi in meridie, et errabant velut ebrii, cum eo magis ab Athanasio recederent, quo se ad eum propius accedere cogitabant. Yide Theodoreti historiam lib. iii. cap. 8. vel Ruffini lib. i. cap. 34.
Illud Hieremiae xx: Sediuisti me Domine, et seductus sum, recte exponitur a S. Hie¬
ronymo, quod ambiguitate, non falsitato contigerit. Audiverat enim Ilieremias: Ecce Prophetam in gentibus dedi te. Et rursus: Ecce constitui te super gentes, et regna. Itaque libenter munus prophetandi assumpserat tamquam contra gentes, a quibus populus Domini vexabatur prophetaturus: advertit tamen postea, se perpetuo contra gentem suam, et reges suos Domino jubente prophetare, ex quo multas, et varias calamitates patiebatur. Accedit, quod cura praediceret, capiendam urbem Hierosolymam a Chaldaeis, ita loquebatur, ac si statim id esset implendum, unde cum non ita accideret putabatur mentitus, et a populo, tamquam impostor deludebatur. Ita igitur ambiguitate verborum Domini, partim quoad gentes, partim quoad tempus deceptum se dicit, cum aliter videret impleri sermones Domini, quam ante crediderat.
Denique illud Joann. xn: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excsecavit oculos eorum, etc. duobus modis intelligi potest. Aut enim causa, cur Judaei credere non possent, erat, quia id praedixit Isaias ita futurum; aut quia excaecati erant juxta vaticinium Isaiae. Si dicatur primum, tunc res est perspicua. Non enim praescientia, et praedictio futurorum imponit rebus necessitatem, et ideo solum dicuntur non potuisse credere, quos Isaias praedixit non credituros, quia non poterat fieri, quin eveniret quod Propheta spiritu Dei eventurum praedixerat, quamquam libere eventurum esset. Imo non poterat fieri, ut non libere eveniret, cum peccatum essef, ac proinde libere factum, id quod eventurum Propheta praedixerat. Si datur secundum, quod etiam est probabilius, tunc caecitas erit quidem causa, cur nonjiossent Judaei credere, sed causa erit (ut supra diximus) ex hypothesi non absolute, quia licet dum excaecati erant, credere non possent, poterant tamen mutari cum Dei graitia, et ex caecis fieri videntes, et credere.
Simile est illud Joann. v: Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invitem accipitis, et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis? Neque enim Dominus dicere volebat, cos absolute non posse credere, quorsum enim toto illo capite, et sequenti eos hortaretur ad credendum, quos sciret non posse credere? Sed monebat, de-
Chapter 29 of 93