Skip to the text

Caput II. Explicatur datus quaestionis

Quia praecipua controversia, cumZwinglio et Calvino, et iis, qui in eodem errore versantur, disputanda est: operae pretium esse duxi, statum quaestionis breviter explicare, nam si sub his verbis controversia proponatur, an Deus sit auctor malorum; vel an

possit; vel an sit causa, cur nos peccemus: nulla quaestio erit. Siquidem illa omnia non solum Catholici, sed etiam Calvinistae, et ipsi quoque Libertini negant.

De Libertinis id refert Calvinus in epist. ad Rotomagenses adversus Franciscanum quemdam Libertinum, his verbis: « Contestatur, inquit, sibi longe aliam esse mentem, seque Deum mali auctorem facere nolle affirmat: sed quid prodest ejusmodi subterfugium in re tam aperta? » Itaque Libertini, tametsi adulteria, homicidia, rapinas, et caetera hominum scelera, atque flagitia in Deum referrent, negabant tamen se facere Deum auctorem malorum; quia videlicet non judicabant, illa esse mala, cum a Deo fierent, qui nihil mali facere potest.

Zwinglius in serm. de providentia, cap 3. et 6. non semel repetit, Deum injustum non esse, nec peccare ulla ratione posse. Joannes vero Calvinus non uno in loco disertis verbis affirmat Deum non esse auctorem malorum. Praefatione libri de aeterna Dei praedestinatione: « Inter omnes pios, inquit, fixum hoc, et confessum esse debet, non esse cur suis peccatis socium homines Deum adseribant, vel ullo modo secum involvant ad partem culpae sustinendam. » Et in fine ejusdem libri: « Ergo, inquit, cum justa de causa, licet nobis ignota, a Domino procedant, quae scelerate ab hominibus maleficia perpetrantur: etiamsi rerum omnino prima causa sit ejus voluntas, peccati tamen eum esse auctorem nego. » Et paulo post: « Turpi quidem, inquit, et illiberali calumnia nos gravant, qui Deum peccati auctorem fieri obtendunt, si omnium quae aguntur causa est ejus voluntas. » Et lib. i. Instit. cap. 17. §. 3: « Ad hanc modestiam, inquit, quicumque erunt compositi, neque in praeteritum de rebus adversis contra Deum frement, neque scelerum culpam in ipsum regerent. » Et ibidem reprehendit Lyconidem, qui apud Plautum dicit: « Deus impulsor fuit, credo Deos voluisse.» Denique idem Calvinus in admonitione adversus Libertinos longa disputatione probare nititur, Deum non esse causam peccati. Petrus Martyr in comment. 1. cap. epist. ad ltoman, scribit quidem Deum vere ac proprie impellere homines ad peccandum, tamen simul negat, Deum peccare, aut esse auctorem peccati.

Denique Theodorus Beza tum in responsione ad Ileshusium, tum in alia ad Castalionem, diligenter purgat se et Calvinum ajj

illa nota quod Deum auctorem peccati faciat. Ac (ut omittam caetera) in responsione ad Castalionem triginta et octo Aphorismis explicat totam sententiam suam, et praeceptoris sui Calvini. Eorum Aphorismorum octavus sic habet: « Non consequitur ex istis ulla istarum blasphemiarum, nempe vel Deum esse auctorem peccati, sive delectari iniquitate, aut etiam velle iniquitatem: vel Satanam, aut homines male agendo, obedire Deo, aut quatenus male agunt, facere quod Deus vult, ac proinde esse extra culpam. Absint vero quam longissime omnes ejusmodi blaphemiae non tantum a linguis sed etiam a cogitationibus nostris. »

Quare cum adversarii verbo fateantur, id quod Catholici docent, frustra laboraremus in testimoniis Scripturae et Patrum adducendis, quibus probatur Deum non esse causam peccati, nisi antea doceremus, eos reipsa sentire quod verbo profiteri non audent; ideo nobis tria prestanda erunt. Primo explicandum, quid ipsi doceant de causa peccati ex parte Dei; secundo, an ex eo quod ipsi docent, sequatur*, Deum esse auctorem peccati; tertio, an sit vera eorum sententia; ac proinde, an Deus sit auctor peccati.

Chapter 17 of 93