Caput XVI. Explicantur loca aliquot S. Augustini, quae in speciem favere videntur adversarius
Post loca Scripturarum objiciunt Calvinus, et Beza testimonia qusedam S. Augustini ex lib. v contra Julianum, ex Enchiridio, et ex lib. de gratia et libero arbitrio. Illa igitur, et alia, quse nobis interim occurrunt, breviter explicabimus.
Incipiamus a primo tomo operum ejus. Lib. ix confess. cap. 8. sic loquitur S. Augustinus de sancta Monica, qua; in pueritia per convicium famula; curata est a vinolentia, cui dedita esse coeperat: « Quid, inquit, egisti Deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum, et acutum ex altera anima convicium, tamquam medicinale ferrum, ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti. » Hic jam Calvinus, si in hunc locum incidisset, dicere non dubitaret famulam illam a Deo incitatam, et compulsam fuisse, ut Dominae suae conviciaretur, idque significari illis verbis: Nonne protulisti durum, et acutum ex altera anima conviciam. Sed aliam omnino fuisse mentem S. Augustini, ex verbis ejusdem in extremo capite positis intelligetur. « Tu, Domine, inquit, rector ccelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinans turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam cum hoc advertit, potentiae suae tribuat, si verbo ejus alter corrigatur, quem vult corrigi. » Ex his enim verbis intelligimus, non fuisse a Deo incitatam, vel compulsam famulam illam ad convicium, sed convicium illud jam animo conceptum, et foras per voces erumpens a Dei providentia ordinatum fuisse ad vitium Monicae sanandum. Neque enim Deus fons est, unde turbulenti scelerum torrentes manant, sed artifex est mirabilis, qui ad usum suum torrentes illos per se fluentes contorquet, et ordinat ad bonum aliquod perficiendum.
Itaque dicitur Deus protulisse convicium illud ex anima famulae illius tamquam ferrum medicinale ex occultis provisionibus suis, quia non poterat famula illa convicium concipere, vel proferre, nec alio tempore, alio loco, in aliam personam, quam Deus permisisset, Deus autem non permisit ab illa convicium concipi, aut proferri, nisi quod utile esset ad Monicam curandam, et illo tempore et loco solum permisit, quo tempore et loco praevidit utile fore ad Monicae sanitatem.
Aliud testimonium exstat in Enchiridio, cap. 100. quod a Calvino et Beza non*semel citatur. Sic igiturloquitur S. Augustinus: « Propterea namque magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus, ut miro, et ineffabili modo, non fiat praeter ejus voluntatem, quod etiam contra ejus fit voluntatem, quia non fieret, si non sineret: neque utique nolens sinit, sed volens, nec sineret bonus fieri mala, nisi omnipotens, etiam de malo, facere posset bene. » Duo quaedam ex hoc loco adversarii colligunt. Primo, mala seu pec¬
cata non fieri praeter Dei voluntatem, proinde velle Deum ut fiant; recteque ab ipsis dictum esse decreto, et voluntate Dei, Adamum lapsum esse. Secundo, Deum permittere mala non invitum, nec otiose spectantem, sed volentem, ac per hoc inanem esse Catholicorum distinctionem, qui dicunt mala fieri non Deo volente, sed Deo permittente, quasi permissio non includat voluntatem. Sed non erit difficile respondere, si prius breviter explicemus, quemadmodum se habeat voluntas Dei erga peccata.
Dico igitur, Deum erga peccata non habere positive velle, aut nolle, sed negative non velle: non habet Deus positive velle peccata, quia bonus et justus est. Nec esset bonus et justus, si peccata (id est, mala) et iniquitates vellet. Non habet etiam positive nolle, quia omnipotens est, neque esset omnipotens, si aliquid fieret ipso invito. Fieret autem aliquid ipso invito, si fieret aliquid, quod ipse fieri nollet. Non igitur habet velle, aut nolle, sed non velle, juxta illud Psal. v: Non Deus volens iniquitatem tu es.
Sed occurrit Beza in responsione ad acta^ Colloquii Mompelgardensis, pagina centesima octuagesima tertia, ac dicit, si Deus respectu peccatorum non habeat velle, aut nolle, sed tantum non velle, sequi ut eorum, quai in mundo geruntur, longe maxima pars fiat Deo vel imprudente, vel non curante, quorum illud ab ejus providentia, istud ab ejus potentia penitus est alienum. Respondeo neutrum sequi, nam etiamsi Deus non velit peccata fieri, tamen novit ea futura, et posset impedire, si vellet: proinde non fiunt eo imprudente; preeterea vult non impedire, vult permittere, vult ordinare, vult punire: proinde non fiunt eo non curante, et quasi otiose spectante. Necquenos dicimus, quod in superiore pagina idem Beza reprehendit, divinam providentiam non se extendere nisi ad mala ordinanda, et quasi limitibus definienda, ita ut moliri possit Satan contra Ecclesiam quidquid ei libuerit, quamvis non quiquid libuerit perficere queat. Non inquam, hoc solum damus providentise Dei, sed etiam addimus, nihil fieri posse, nisi Deo permittente, ac per hoc, non solum non perficiet Satan contra Ecclesiam, quidquid ei libuerit, sed nec morietur quidquid ei libuerit, sed quidquid ei permittere Deo placuerit.
Observandum est praiterca id, quod diximus, Deum respectu peccati non habere positive nolle, debere intelligi de voluntate beneplaciti, quae absoluta est. Nam habet Deus nolle fieri peccata, voluntate signi, quae non absoluta, sed conditionata est. Voluntas enim signi, dicitur praeceptum, sive prohibitio, quae voluntas ideo conditionata dici potest, quia cum Deus praecipit, ut aliquid non fiat, simul addit poenam si fiat. Proinde cum aliquid prohibet, non absolute vult illud non fieri sed vult aut non fieri, aut puniri eum, qui facit. Quare semper invicta manet voluntas divina, neque ei ullo modo resisti potest. Nam etiamsi aliqui legem ejus praevaricentur, et faciant quod ipse fieri prohibuit, non tamen evadunt supplicium, quod ipse idem praevaricatoribus comminatur.
Ex his testimonium S. Augustini facillime poterit explicari. Dicit enim non fierit praeter ejus voluntatem, quod fit contra ejus voluntatem, non quia ipse velit illud fieri, sic enim secum ipse pugnaret, sed propter alias duas causas, quas ibidem idem auctor posuit. Prima causa est, quia (ut diximus) cum Deus peccata prohibet, non simpliciter vult non fieri, sed aut non fieri, aut puniri eum, qui facit. Altera causa est, quia licet Deus non velit peccata fieri, tamen vult permittere ut fiant, ordinaturus illa pro sua infinita potentia, et sapientia in bonum.
Priorem causam ponit Augustinus in praecedentibus verbis, dum sic ait: « Haec sunt magna opera Domini exquisita, in omnes voluntates ejus, et tam sapienter exquisita ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa, fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis, tamquam summe bonus ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos pertinet, quod Deus noluit (voluntate signi) fecerunt, quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo efficere valuerunt. Hoc quippe ipso, quod contra voluntatem Dei fecerunt, de ipsis facta est voluntas Dei. » Ecce qua ratione non fiat praeter Dei voluntatem, quia videlicet facit ipse de peccantibus quod vult, dum eos alternae damnationi,
quam peccantibus fuerat comminatus, addicit.
Posteriorem causam ponit in verbis sequentibus, sic loquens: « Propterea namque omnia opera Domini exquisita irfomnes voluntates ejus, ut miro, et ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem, quod contra ejus fit voluntatem, quia non fieret, si non sineret. » Ideo igitur non fiunt peccata praeter Dei voluntatem, quia non fierent si non sineret, ac per hoc licet non habeat Deus velle fieri, habet tamen velle permittere.
Sed (inquiunt adversarii) velle permittere includit velle fieri. Nam hic subjicit Augustinus. «Non utique sinit nolens, sed volens. » Et paulo ante cap. 93: « Non ergo, inquit, fit aliquid, nisi omnipotens fieri velit,- vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. » Ubi S. Augustinus aperte dicit, Deum velle fieri id, quod sinit fieri. Et cap. 96. dicit, bonum esse ut mala sint. « Quamvis, inquit, quae mala sunt, in quantum mala sunt, non sint bona; tamen, ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. » Quod autem bonum est, Deus vult, igitur mala esse, seu fieri Deus vult. Addit Petrus Martyr in cap. 9. epist. ad Roman. vocem permissionis in Scripturis significare etiam voluntatem, et operationem Dei, non solam negationem. Et allegat illud ad Corinth. xvi: Spero me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit; et illud ad Hebr. vi: Et hoc faciemus, siquidem permiserit Deus.
Respondeo, proprie permittere non includere velle, sed non nolle, sive non impedire, et verissimam esse theologorum Catholicorum doctrinam, qui dicunt Deum velle bona, mala autem non velle, sed permittere; et longe aliud esse velle fieri mala, et velle permittere, ut fiant mala. Siquidem velle fieri mala, est malae voluntatis, quae vel delectaturmalis, vel uti vult eis ad bona, contra illam regulam. « Non sunt facienda mala, ut eveniant bona. » At velle permittere mala potest esse bonae voluntatis, ac praesertim in summo rerum omnium moderatore, ad quem spectat non impedire cursum rerum quamvis defectibilium, ut hinc ostendat primum, quid per se possit liberum arbitrium. Deinde quid ejus gratiae beneficium, justitiaeque judicium, ut loquitur S. Augustinus lib. de correptione et gratia, cap. 12. Cum igitur idem Augustinus dicit, Deum permittere mala non nolentem, sed volentem, intelligimus Deum permittere non invitum, sed volentem permittere. Non autem proprie volentem illa fieri. Cum vero dicit, nihil posse fieri, nisi Deus velit fieri, aut sinendo ut fiat, aut ipse faciendo, ipse se explicat. Non enim diceret, aut sinendo, aut faciendo, si proprie Deus vellet fieri tam bona, quam mala. Nam Deus voluntate agit. Et ideo quidquid vult fieri, fit, ct ideo fit, quia ipse volendo facit.
Itaque si Deus vellet fieri mala, non permitteret, sed faceret mala. Quorsum ergo Augustinus distingueret permissionem ab opere, dicens, aut sinendo ut fiat, aut ipse faciendo, si existimaret Deum proprie velle tam qua; facit, quam qua; permittit, cum non ignoraret Deum volendo facere? Sententia igitur ejus loci talis est: Nihil potest fieri, nisi Deus velit fieri, saltem per accidens, id est, nisi velit permittere ut fiat ab aliis, aut etiam velit ipse illud procurare, et facere.
Porro quod adjungit, bonum esse, ut sint mala, eodem modo explicandum est, videlicet bonum esse, ut sint Deo permittente, non Deo agente ct volente: quod est per accidens esse bonum, quia conjunctum est cum aliquo per se bono. Mala enim per se nihil ornamenti afferunt rebus caderis, tamen ordinata a Deo, et suo loco posita, faciunt, ut res bona; magis emineant, ut idem Augustinus docet in eodem lib. c. II. qui etiam de eadem re sic loquitur in lib. iii. de libero arbitrio, cap. 91: « Quomodo, inquit, juste peccata punit, qua; si defuissent, creatura ejus plena et perfecta non esset? Hic respondetur, non ipsa peccata, vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sed animas, in quantum anima; sunt, quje si velint, peccant, si peccaverint, misera; fiunt. » Ha;c ille. Quare non tam est bonum, ut peccata sint, quam ut ordinentur, posteaquam Deo permittente existunt.
Quocirca S. Augustinus ex eo quod dixit bonum est, ut mala sint, non colligit, Deum velle mala, sed tantum permittere. Haec j enim sunt verba ejus: « Nec dubitandum est, Deum facere bene etiam sinendo fieri, quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi justo judicio sinit, ct profecto bonum est, quod justum est. Quamvis ergo quae mala sunt, in quantum mala sunt, non sint bona:
tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono. Cui profecto quam facile est, quod vult facere, tam facile est, quod non vult esse non sinere, »
Neque in Scripturis ullus est locus, ubi vox 'permittere non possit recte exponi de propriete dicta permissione, quae non significat velle, sed non impedire. Nam quod dicitur I. Corinth. xvi, Spero me apud vos aliquantulum temporis permansurum, si Dominus penniserit (i), rectissime intelligitur dictum esse pro eo, quod est, si Dominus non impedierit. Saepe enim Apostolus cogitabat aliquo ire, et Dominus alio eum destinabat. Actor, xvi: Transeuntes autem Phrygiam ei Gallicis: regionem vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. Cum venissent autem in Mistam, tentabant ire in Bythiniam, et non permisit eos Spiritus Jesu. Et ad Roman i: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Quod etiam dicitur Hebr. vi: Et hoc faciemus, siquidem permiserit Dominus, eumdem sensum habet. Scribit enim Apostolus nolle se amplius de rudimentis fidei disserere, de poenitentia ab operibus mortuis, de Baptismo, impositione manuum, et similibus, sed de iis, quae ad perfectionem vitae Christianae pertinent. Addit autem: Siquidem permiserit Dominus, quia videlicet ignorabat, an Deus permissurus esset eum facere, an ad alia opera vocaturus. Ostendit enim his verbis, se omnino pendere a providentia Dei, et quae Deo annuente aggreditur, eadem Deo volente perficere, aut eo impediente dimittere.
Aliud testimonium rursus objiciunt Calvinus, et Beza in eodem Enchiridio, cap. 101, ubi sic loquitur S. Augustinus: « Aliquando bona voluntate homo vult aliquid, quod Deus non vult; et rursus fieri potest, ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona. Tantum interest quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut aut approbetur, aut improbetur. » Videtur enim his verbis Augustinus admittere, Deum velle id ipsum, quod volunt homines mali, dum mala operantur; sed ideo bonam esse Dei voluntatem, quia bona intentione Deus vult, quod impii mala intentione volunt.
Sed facillime id solvitur. Nam in his rebus, quae sunt per se malae, et in nullo casu possunt fieri bene, nunquam Deus vult id, quod volunt homines mali. In rebus autem, quaj sunt malae ratione praecepti positivi eas prohibentis, aut alicujus circumstantiae, facile fieri potest, ut Deus bona voluntate velit, quod mala voluntate volunt homines mali, et quod noluntbona voluntate homines boni: ita ut magis congruant cum bona voluntate Dei illi qui nolunt, quam illi qui volunt, quod ipse vult. Exempla sunt in eodem loco S. Augustini, vult Deus aliqutm hominem mori, quia id merentur ejus peccata; voluntas haec Dei justa est, ac per hoc bona: forte etiam vult hoc Deus, quia praevidet illum, si diutius vivat gravius peccaturum, et atrocius apud inferos puniendum, ex quo non solum justa, sed etiam misericors est voluntas Dei, quae vult illum de medio tolli. Contingit autem, ut filius ejus, non quia scit patrem mereri mortem, aut gravius peccaturum, si vixerit, sed quia eum odit, aut cupit cito possidere paternam haereditatem, velit eumdem mori; sine dubio haec filii voluntas, quamvis id velit, quod vult et Deus, iniquissima est. Tenetur enim filius parentes diligere, et juvare, ac multo magis non odisse. Proinde magis congrueret cum bona Dei voluntate voluntas hujus filii, si nollet quod vult Deus, quam nunc congruat, quando vult quod Deus vult.
Sed non potest ullo modo ex his colligi, Deum esse auctorem peccatorum, aut velle peccata fieri. Nam etiamsi Deus vultaliquaodo id, quod peccator vult, non tamen vult Deus, ut ille hoc velit, imo contrarium vult, saltem voluntate signi, qua prohibuit illi ne id vellet. Quod si Deus filio imperaret, ut parentem occideret, sicut imperavit Abrahae ut occideret filium, tunc non mala voluntate filius vellet mori parentem suum, dum id non odio patris, sed ut obsequeretur Deo jubenti id vellet. Sin autem filius non habeat Dei mandatum de parente occidendo, et tamen forte noverit, Deo placere ut is moriatur, non debet quidem obmurmurare Deo, sed contra potius eum laudare, et acquiescere in ejus voluntate, paratus sequo animo ferre mortem patris, cum acciderit: sed interim ei deesse non debet, quia mandatum habet honorandi parentes, eosque juvandi, ac sustentandi; et placebit sine dubio Deo studium filii in parente conservando, licet ipse alia via sibi nota, parentem illum occidi decreverit.
Sequitur aliud testimonium, quod objiciunt ex lib. vi. de Genesi litteram cap. 15. ubi legimus, voluntatem Dei esse rerum necessitatem, atque id necessario futurum, quod Deus voluerit. Utitur hoc testimonio Calvinus lib. hi. Instit. cap. 23. §. 8. ut probet, Deum decrevisse ab seterno, ac voluisse, ut primus homo peccaret, et cum tota potestaritate in damnationis reatum incurreret.
Sed facilis est responsio. Fatemur enim, id omne, quod Deus vult, infallibiter impleri, Dei enim voluntati nemo resistere potest. Sed probandum erat Calvino, Deum ex Sententia B. Augustini voluisse, ut primus homo peccaret. Nam in loco citato, non hoc scribitS. Augustinus, sed disserit de creatione hominis, ac dicit, hominem formatum ex limo, quia Deus ita voluit, neque id repugnare causis naturalibus generationis humanae, quia Deus dedit illis causis ut inde possit homo generari, non autem suam potestatem illis causis alligavit.
Alliud testimonium objiciunt ex lib. v. contra Julianum cap. 3. ubi tractans illud: Tradidit eos in passionem ignominiae etc.:
« Sequitur, inquit, propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiaj. Audis propter hoc; et quaeris inaniter quomodo intelligendus sit tradere Deus, multum laborans, ut ostendas eum tradere deserendo. » Quibus verbis videtur S. Augustinus, non admittere explicationem illam, quam nos supra secuti sumus, quod Deus deserendo tradat.
Respondeo a S. Augustino non reprehendi Julianum, quod dixerit, Deum tradere deserendo, sed quia dixerit, unum peccatum non esse poenam alterius peccati, et existimaverit, id bene probari, si ostendisset, Deum tradere deserendo. Itaque ipse S. Augustinus demonstrat, unum peccatum esse poenam alterius peccati, sive Deus tradat homine desideriis suis deserendo, sive alio modo, ac per hoc inaniter laborasse Julianum, ut ostenderet, Deum tradere deserendo: « Audis, inquit, Propter hoc, et qumris inaniter quomodo intelligendus sit tradere Deus, multum laborans, ut ostendas eum tradere deserendo. Sed quomodolibet tradat, propter hoc tradi-l dit, propter hoc deseruit. Curavit enim apostolusdicere quanta poenasit tradi passionibus ignominiae, sive' deserendo, sive alio vel explicabili, vel inexplicabili modo, quo facit haec summe bonus, et ineffabiliter justus. »
Adhaec reprehendit Augustinus Julianum, quod per « deserere » non intellexerit, desti-
tuere, scu non juvare cadentem, sed pertinere, ut quis in desideriis, in quibus jam erat haereat; ac demonstrat Augustinus, tradi in desideria, non esse permittere, ut in aliquo sint desideria mala, sed deserere, ac deserendo sinere, ut desideriis malis consentiat. Sic enim loquitur Augustinus ponens, et reprehendens verba Juliani: «Jam flagitiorum, inquis, desideriis aestuabant. Et adjungis, ac dicis, quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia facta cecidisse? Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut quid diceret, tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, sijam erant possessi quodam modo malis desideriis cordis sui? Numquid autem consequens est, ut si habet aliquis cordis desideria mala, jam etiam consentiat eis ad committenda eadem mala? ac per hoc aliud est habere mala desideria cordis, aliud tradi eis: utique ut consentiendo eis possideatur ab eis, quod fit cum divino judicio traditur eis. »
Quod autem S. Augustinus non reprehendat, sed approbet, Deum tradere deserendo, patet ex sequentibus verbis: « Cum ergo, inquit, dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis, atque consentit, vincitur, trahitur, capitur, possidetur, a quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est; et fit ei peccatum consequens pnecedentis poena peccati.»
Sed objiciunt rursus ex eodem capite illa verba: Quid est autem quod dicis, cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intelligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi? Quasi non simul posuerit haec duo idem Apostolus, et patientiam et potentiam, ubi ait, si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditione. » Ubi videtur S. Augustinus concedere, aliquos a Deo per potentiam in peccata compelli.
Respondeo, recte S. Augustinum docere contra Julianum, Deum tradere aliquos suis desideriis, non esse per solam patientiam deserere, quasi ideo solum dicatur Deus tradere aliquos suis desideriis quiaeos patienter tolerat, et impunitos ad tempus relinquit. Nam alioqui, ut cap. seq. idem Augustinus colligit, qui a Deo petit, ne tradat desideriis suis id peteret, ne sit patiens erga se bonitas ejus. Quare ex hoc loco perspicue intelligimus, Julianum non accepisse desertionem Dei pro destitutione auxilii divini, ut nos
cum Augustino accipimus, sed pro simplici permissione et tolerantia, quomodo fatemur non sola desertione Deum tradere aliquos desideriis suis.
Porro non solam patientiam, sed etiam potentiam Dei cerni in obduratione peccatorum, duobus modis intelligi potest, juxta mentem S. Augustini. Primo, quia finis obdurationis est, ut punitione peccatoris obdurati, quae sine dubio mirabilis, et horribilis erit, appareat justitia et potentia Dei. Et hoc habent verba Apostoli ab Augustino adducta: « Si autem Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, etc. » Et rursus: « In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te potentiam meam. » Neque dubitari potest, quin Deus potentiam suam magis ostenderit in flagellis, et submersione Pharaonis obdurati, quam in ipsa ejusdem Pharaonis obduratione. Secundo, quia Deus non solum deserit peccatores, cum eos tradit desideriis cordis eorum, sed etiam cum eorum malas voluntates, quas ipse non fecit, sed futuras non ignoravit, ita mirabiliter torquet, regit, ordinat, ut ex eis bonum eliciat et faciat, ut etiam invitse, ac nolentes sibi serviant, et hoc ipso quod libenter faciunt, justo Dei judicio gravissime puniantur.
Quare potest rectissime dici, Deum per potentiam tradere aliquos desideriis suis, eosque per potentiam excrecare et obdurare, non quidem quod deserere, non illuminare, non emollire, ad potentiam pertineat, aut quod Deus positive ad malum compellat, aut impellat, sed quia (ut diximus, et explicuimus fusius cap. 13.) mirabili potentia regat corda etiam impiorum, et impediat, ne aliud perficiant, conentur, velint, cogitent, quam quod ipse permittit, ipsamque culpam eis vertat in poenam, et ad multa bona malis eorum voluntatibus ipse summe potens, summeque bonus utatur. Atque hoc est, quod scribit idem Augustinus, in hoc ipso lib. v. contra Julianum cap. i. cum ait: « Facit haec miris, et ineffabilibus modis, qui novit justa judicia sua non solum in corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari, qui non facit voluntates malas, sed utitur eis ut voluerit, cum aliquid inique velle non possit. »
Quamvis autem admittamus juxta mentem sancti Augustini, Deum per potentiam tradere impios desideriis suis, eosque exesecare et obdurare, non tamen admittimus impios a Deo per potentiam in peccata com-
pelli. Nam neque hoc loco S. Augustinus id usquam dicit, et in aliis locis a nobis supra citatis, saepe contraxium dicit. Unum locum hic notare sufficiet, tract. 53.inJoan.: «Fecerunt, inquit, Judaei peccatum, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet, sed facturos esse praevidit, quem nihil latet. »
Alia testimonia proferunt ex lib. de gratia et libero arbitrio cap. 20. et 21. Nam cap. 20. sic legimus: « Scriptura divina, si diligenter inspiciatur, ostendit, non solum bonas hominum voluntates, quas ipse facit ex malis, sed etiam illas, quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad poenas quibusdam ingerendas, vel ad beneficia quibusdam praestanda, sicut ipse judicat, occultissimo quidem judicio, sed sine ulla dubitatione justissimo. » Et infra: « Voluntatem proprio vitio malam in hoc peccatum judicio suo justo et occulto inclinavit. » Et cap. 21: « Operatur Deus in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua miser-icordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem justo. »
Respondeo, haxe loca jam esse explicata superius, videlicet cap. 13, siquidem eo loco ostendimus ex Hugonc Yictorino, qui Augustinum secutus est, Deum operari in cordibus inclinando ad unum malum potius, quam ad aliud, non quidem malitiam inserendo, aut inclinata coi'da ad bonum pei-- vei'tendo, sed inclinata vitio proprio ad malum impediendo ne ferantur in aliud, et non impediendo utfei’antur in hoc. Id quod idem Augustinus in hoc libro indicat, cum ait cap. 20, Deum inclinare voluntatem proprio vitio malam. Et cum apertius, cap. 23. concludit, dicens: « Cum ergo auditis, ego Dominus seduxi px-ophetam illum, et quem vult indurat, ejus merita cogitare, quem sic obdurari, vel seduci permisit. » Ubi vides, ipsam permissionem seductionis et obdurationis judicio divino tribuit, quia videlicet, nisi mererentur hominum peccata, Deus eos non ita seduci, neque obdui'ari sineret.
Aliud testimonium objici solet ex lib. de coi'rept. et gratia cap. 7. ubi sic loquitur S. Augustinus: « Cum. inquit, audimus, nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est, illos debemus intelligere ele¬
ctos per misericordiam, illum per judicium. Illos ergo elegit ad obtinendum regnum suum; illum ad effundendum sanguinem suum, » Quod si Christus elegit Judam ad opus proditionis, unde sanguinis effusio secuta est, certe videtur omnino voluisse, et ab aeterno decrevisse, ut Judas illud immane scelus perpetraret.
Respondeo, Christum praxscivissc ab aeterno Judam si permitteretur, fore pecuniarum cupidum, et ex ea cupiditate Magistri sui ac Domini scelestissimum proditorem, et simul praevidisse quantum boni ex illo scelere ipse elicere posset, si illud permitteret, et ideo decrevisse omnino permittere. Hoc autem permissionis decretum, ex quo infallibiliter sequebatur sanguinis sui effusio, vocat Augustinus electionem Judae ad effundendum sanguinem suum. Nam paulo ante dicit, Judam fuisse electum ad opus, cui congruebat. Quibus vei'bis significat, Judam per se illi operi congruisse, et ideo satis fuisse, ut Deus illum permitteret facere, quod cupiebat. Et paulo post idem explicat apertius his verbis: « Ad illo quippe electus est, qui novit bene uti etiam malis, ut per ejus opus damnabile, illud, propter quod ipse venerat, opus venerabile compleretur. » Itaque Christum elegisse Judam ad effundendum sanguinem suum, nihil est aliud, nisi Christum decrevisse uti mala voluntate Judae, quam se permittente in eo futuram praenoverat, ad passionem suam, et mundi redemptionem peragendam.
Postremo addunt Calvinus in lib. iij. Instit. cap. 23. §. 7. et Theodorus Beza in responsione ad acta Colloquii Mompelgardensis, pag. 133. testimonium sancti Augustini ex lib. de corrcpt. et gratia, cap. 10. ad probandum, mala non solum praesciri, sed etiam decerni a Deo et lapsum Adami non solum a Deo praecognitum, sed etiam volitum et definitum. « Nunc audiamus, inquit, Augustinum loquentem libro de correptione et gratia: Saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum, Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritura pi’aescivit (praescientiam autem Augustinus numquam a proposito Dei sejungit) et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinex-e, etiam de malis benefacere, quam mala esse non sinere; sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet, quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset gratiae suce*beneficium, justitiaeque judicium. »
Hoc testimonium si removeatur illa parenthesis Bezae (praescientiam autem Augustimus numquam a proposito Dei sejungit) nihil omnino probat. Non enim dicit S. Augustinus, Deum decrevisse, ut mala ex bonis orirentur, sed dicit pertinuisse ad ejus omnipotentissimam bonitatem, potius de malis benefacere, quam mala esse non sinere. Nec dicit, Deum sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut prius necessario peccarent, deinde propter peccata punirentur. Sed dicit, Deum sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut prius ostenderetur, quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset gratiae beneficium justitiaeque judicium, id est, prius ostenderetur, potuisse Angelos per liberum arbitrium cadere, et non cadere, et deinde potuisse Deum Angelos, qui ex libero arbitrio ceciderant, juste punire qui vero per liberum arbitrium steterant, tanta gratiae plenitudine donare, ut jam amplius cadere non possent. Homines similiter in statu innocentiae constitutos, potuisse per liberum arbitrium cadere, et non cadere, et si quidem non cecidissent, potuisse Deum ad perfectam beatitudinem cos perducere; sin autem cecidissent, potuisse juste punire, vel misericorditer liberare, ut in sequentibus Augustinus fuse explicat. Quare omnia verissima sunt, nec ulla ex parte Bezae sententiam juvant.
Porro illa parenthesis « pracscentiam autem numquam Augustinus a proposito Dei sejungit », primum petit principium; id enim probandum susceperat initio, quod nunc tamquam certum, et concessum assumit: Deinde falsum est, si de peccatis agatur, ut hoc loco agitur: sanctus enim Augustinus lib. de praedestinatione Sanctor, cap. 10. dicit, praedestinationem (quae idem est cum decreto) non posse separari a praescientia, tamen praescientiam posse separari apraed%|tinatione, sive decreto; Deus enim nihil decernit, ac definit, quin praesciat se facturum; multa autem praescit futura, quae ipse non decernit, nec definit. « Praedestinatio, inquit, sine prajscientia esse non potest. Potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus praescivit quae fuerat ipse facturus. Praescire autem potest etiam ea, quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata. »
Idem cognosci potest ex responsione S.
Prosperi ad objectiones Vincentianas 10. 11. 12. 13. 11. 13. et 16. Nam cum quidam suspicarentur ex doctrina S. Augustini sequj id, quod nunc Calvinus et Beza defenduntmala fieri non solum praesciente, sed etiam praedestinante et decernente Deo, respondet Prosper, istas sententias blasphemas esse, et a S. Augustini doctrina prorsus alienas. Inter caetera sic loquitur in responsione ad objectionem undecimam: « Objectio, quod quando incestant patres filias, et matres filios, vel quando servi dominos occidunt, ideo fiat, quia Deus praedestinavit ut fieret. Responsio: Si diabolo objiceretur, quod talium facinorum ipse auctor, ipse esset incentor, puto quod aliqua ratione exonerare se hac posset invidia, et talium scelerum patratorem, de ipsorum voluntate vinceret: quia etsi delectatus est furore peccantium, probare tamen se non intulisse vim criminum. Qua ergo insipientia, quave dementia definitur ad Dei referendum esse consilium, quod nec diabolo in totum adscribl potest, qui in peccantium flagitiis illecebrarum adjutor, non voluntatum credendus est esse generator? nihil ergo talium negotiorum Deus praedestinavit ut fieret; nec illam animam nequiter, turpiterque victuram, ad hoc ut taliter viveret, praeparavit: sed talem futuram non ignoravit, et de tali juste se judicaturum esse praescivit. Atque ita ad pranlestinationem ejus nihil aliud referri potest, nisi quod aut ad debitam justitiae retributionem, aut ad indebitam pertinet gratiae largitatem ». Hic certe videmus, quam luculenter S. Prosper pro Augustino respondens, separet praescientiam a consilio, definitione, et praedestinatione Dei, cum de malis agitur: et contra quam falso scripserit Beza, Dei praescientiam a decreto, seu proposito numquam ab.Augustino sejungi.
Chapter 31 of 93