Caput XI. Refelluntur objectiones deprompta? ex divinis litteris
Superest ut ad argumenta respondeamus; et quoniam multa loca divinae Scripturae ab adversariis afferuntur, revocabimus omnia ad certa capita.
Primum igitur objiciuntur ea testimonia, quibus significari videtur, Deum velle, et decrevisse, jam ab aeternitate, ut fiant mala opera. Huc pertinet illud Genes. xlv: Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. Etcap. L: Nolite timere, num Dei possumus resistere voluntati (i)? In quibus duobus locis excusat Joseph scelus fratrum suorum, qui eum vendiderant Madianitis, quia sic Deus voluerit, cujus voluntati resistere nemo possit.
Huc etiam pertinent illa: Hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes intere mistis, Actor, n. Et: Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus, et populis Israel, facere qua: manus tua, et consilium tuum decreverunt fieri. Actor, iv.
Responsio: In malis operibus saepe accidit, ut actio sit mala, et passio bona. Venditio enim Patriarchae Joseph, et occisio Domini nostri Jesu Christi, si considerentur ex parte agentium, id est, vendentium et occidentium, scelera erant gravissima; si ex parte patientium, videlicet Josephi et Christi, aequo animo ferentium venditionem, vel mortem, opera erant summae patentiae, ac per hoc valde bona. Deus igitur voluit, ac praedefinivit opera ista virtutum, quae in pas¬
sione consistunt, cum voluit, ac praedefinivit, ut Joseph venderetur, et Christus occideretur.
Opera autem mala vendentium Joseph, et occidentium Christum, non voluit, nec praedefinivit, sed praescivit, et permisit, ut multi sancti Patres, supra citati docent, et in iis Augustinus, Prosper, Fulgentius, qui accuratius de iis rebus disseruerunt. Ad hoc enim, ut infallibiter fieret quod Deus voluerat et praedefinierat, ut videlicet Joseph venderetur, et Christus occideretur, satis erat Deum praevidisse malas voluntates fratrum Joseph, et Judaeorum, ac Pilati, et simul voluisse permittere, 'ut malae illae voluntates suo tempore parerent, quod scelerate conceperant.
Ac ut singula loca in argumento proposito breviter explicemus, in cap. 45 et 50. libri Geneseos, non dicit Joseph a Deo impulsos fuisse fratres suos ad scelus, sed Deum convertisse malum eorum in bonum. Sic enim ait: Vos cogitastis de me malum, sed Dem vertit illud in bonum, ut exaltaret me, et salvos f aceret multos populos. Consolatur autem Joseph fratres suos, ostendens bonum rei eventum ex divina providentia, quae malum illud permisit, ut multa, et magna bona inde eliceret. Id enim significant illa verba cap. 45: Nolite timere, neque durum vobis videatur, quod me vendidistis in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Dominus ante vos. Neque enim parva consolatio est ei, qui peccavit, et quem peccati jam pcenitet, si videat occasione peccati sui magnum aliquod bonum esse consecutum.
Illud autem: Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, in eumdem sensum recidit. Pertinet enim (ut exponit Chrysostomus homil. 64. in Genes.) ad consolatio nem fratrum, et sensus est: Nisi Deus permittere voluisset id, quod de me facere conabamini, non potuissetis vestro consilio, quidquam agere: propterea non vestro consilio, sed Dei providentiae adscribo causam ingres sus mei in^Egyptum, quod etiam docet S. Ambrosius lib. de J oseph, cap. 12. ubi scribit, S. Josephnon tam attendisse quod a fratribus missus fuisse ad mortem, quam quod a Deo missus fuisset ad vitam, et ideo fraterna charitate conatum esse peccatum illorum excusare, et causam ingressus sui in ^Egyptum, non illorum impietati, sed Dei providentiae tribuisse.
Illud autem cap. i.: Nolite timere, num Dei possumus resistere voluntati, longe alium sensum habet, quam prima fronte verba prae se ferre videantur. Non enim significat, non potuisse fratres Joseph resistere Dei voluntati, qua) erat, ut Joseph /Egyptiis venderetur: sed non potuisse ipsum Joseph resistere Dei voluntati, qua; erat, ut fratribus suis ignosceret. Verba enim IIebra;aha)csunt, Nolite timere nam sub Deo sum ego 135% pnnn
“13 ISTCVbS et concordat textus Graecus et Chakkeus, et sensus est ut exponit Chrysostomus homil. ult. in Genes. Deum timeo, et illisubjectus sum, et ideo illum imitari, eique obedire debeo. Quare cum ille tam magna bona mihi praestiterit per occasionem hujus venditionis, non debeo, nec possum vobis irasci, ne ingratus erga Deum videat. Itaque verba illa interpretis Latini: Num Dei possumus resistere voluntati? ad solum Joseph referenda sunt, qui de se in numero multitudinis loquitur, quod non est inusitatum, praesertim cum de ea re loquatur, qua; ad omnes pertinet, qui vere Deum timent.
Neque aliam responsionem exigunt duo testimonia ex actis Apostolorum, de quibus sic loquitur S. Leo serm. 16. de pass. Domini: <( Multum diversum, multumque contrarium est id, quod iu malignitate Juda;orum est praecognitum, et quod in Christi est passione dispositum. Non inde processit voluntas interficiendi, unde moriendi, nec de uno extitit spiritu atrocitas sceleris, et tolerantia Redemptoris. Non enim impias furentium manus immisit in se Dominus, sed admisit; nec pra;sciendo quod faciendum esset; coegit ut fieret, cum tamen ad hoc carnem suscepisset, ut fieret. » Haec ille. Nihil igitur aliud ex locis illis colligi potest, nisi Deum voluisse, ac definivisse, ut Christus passione, ac morte sua mundum redimeret. Non autem voluisse aut definivisse, ut Judas Christum proderet, Juda)i ad Pilatum adducerent, Pilatus morti adjudicaret, milites denique illum crucifigerent, et occiderent, sed haec omnia praevidisse futura, si ipse permitteret; et voluisse, ac decrevisse permittere.
Chapter 26 of 93