Skip to the text

Caput III. Sententia Zwinglii, Calvini, et Bezse ex verbis ipsorum in medium adducitur

Quod igitur ad primum attinet, sententia Zwinglii, Calvini, et Bezae de causa peccati ex parte Dei quinque propositionibus comprehendi potest.

Prima est: Deus non solum permittit, sed etiam vult fieri quacumque fiunt ab hominibus peccata. Secunda: Deus non solum vult fieri, sed etiam ab aeternitate decrevit ut fierent, quacumque fiunt ab hominibus peccata, idque non praevisa determinatione voluntatis humana: Deus enim non decernit quidquam quia prascit futurum, sed prascit futura, quia ipse decrevit ut fierent. Tertia: Deus non solum ab aternitate decrevit ut fierent, quacumque fiunt ab hominibus peccata, sed etiam imperat Satana, et improbis hominibus ut concipiant maleficia, eosque ad hoc inclinat, impellit, et etiam cogit. Quarta, Deus non solum imperat Satana, vel eum inclinat et impellit, ut homines ad peccandum inducat, sed etiam

ipse operatur in mentibus hominum impiorum, et per eos, ut per sua instrumenta, ipse tamquam prima causa facit ea omnia, qua respectu hominum dicuntur, et sunt vere peccata. Quinta: Tametsi ea, qua respectus hominum dicuntur, et sunt vere peccata, fiant Deo volente, definiente, imperante, et operante, tamen respectu Dei non possunt dici, nec sunt peccata, sed opera bona et justa, quia homines mala intentione, Deus autem bono consilio illa omnia facit. Proinde Deus neque ipse peccat, neque est auctor, et causa peccati. Hanc esse Zwinglii, Calvini, et Beza sententiam, ex ipsorum libris et confessione facili negotio demonstrabimus.

Primum igitur Zwinglius in serm. de providentia, quem scripsit ad principem Cattorum Philippum anno 1530. has teterrimas, ac plane tartareas blasphemias habet. Nam cap. 5. loquitur: « Porro injustitiam in sese nobis ostendere numen cum nulla ratione posset, ut quod undique verum, bonum, sanctum natura sit, per creaturam injustitiae exemplum produxit, non quasi creatura illam suo marte produxit, quae nec est, nec vivit, nec operatur sine numine, sed quod numen ipsum auctor est ejus, quod nobis est injustitia, illi vero nullatenus est. » Et infra: « Cum igitur Angelum transgressorem facit, et hominem, ipse tamen transgressor non constituitur. » Et cap. 6: « Quod Deus operatur per hominem, homini vitio vertitur, non etiam Deo. » Et infra: « Unum igitur, atque idem facinus, puta adulterium, aut homicidium, quantum Dei est auctoris, motorist impulsoris, opus est, crimen non est: quantum autem hominis est, crimen ac scelus est. » Et infra: « Cum movet ab opus aliquod, quod perficienti instrumento fraudi est sibi tamen non est; ipse enim libere movet, neque instrumento facit injuriam, cum omnia sint magis sua, quam cujusque artificis sua instrumenta, quibus non facit injuriam, si nunc limam in malleum, et contra malleum in limam convertat. Movet ergo latronem ad occidendum innocentem, etiam ac imparatum ad mortem. » Haec ille.

Sed jam Calvinum audiamus. Is primum in lib. i. Instit. cap. 17. §. 11. sic loquitur: « Verum ubi in memoriam revocant diabolum, totamque improborum cohortem sic omnibus partibus manu Dei tamquam fraeno cohiberi, ut nec concipere ullum adversus nos maleficium, nec conceptum moliri, nec

ad perpetrandum, si maxime moliantur, digitum movere queant, nisi quantum ille permiserit, imo nisi quantum ille mandarit, nec compedibus tantum ejus teneri ligatos, sed etiam ad obsequia praestanda fraeno cogi, habent unde se prolixe consolentur. Nam ut domini est, eorum furorem armare, et convertere, destinareque quo libuerit, ita et modum, finemque statuere, ne pro sua libidine licentiose exultent. » Haec ille. In quibus verbis habemus tertiam propositionem, quam paulo ante notavimus in explicanda Calvini sententia. Hic enim disertis verbis Calvinus dicit, Deum non solum permittere, sed etiam « mandare », ut Satan et improbi concipiant maleficia, et ea moliantur adversus probos, et furorem ipsorum armari, et destinari a Deo, quo ipse voluerit, et tandem cogi quasi fraeno Satanam et impios ad obsequia praestanda, id est, ut juxta Dei mandatum maleficia concipiant, et moliantur.

Rursus in eodem lih. cap. 18. §. 1: « Absurdum, inquit, videtur, volente ac jubente Deo excaecari hominem, qui mox caecitatis suae pcenas daturus est, tergiversando itaque effugiunt, Dei tantum permissu, non etiam voluntate hoc fieri, ipse vero palam se facere pronuntians, effugium illud repudiat. (Juod autem nihil efficiant homines, nisi arcano Dei nutu, nec quidquam deliberando agitent nisi quod ipse jam apud se decreverit, et arcana sua directione constituat, innumeris, et claris testimoniis probatur. » Et §. 2: « Et certe, inquit, nisi intus operaretur in mentibus hominum, non recte dictum esset, auferre labium a veracibus, et a senibus prudentiam. » Et paulo post: « Sed nihil, inquit, clarius potest desiderari, quam ubi toties pronuntiat se excaecare hominum mentes ac vertigine percutere, spiritu soporis inebriare, incutere amentiam, obdurare corda. Haec etiam ad permissionem multi rejiciunt, ac si deserendo reprobos, a Satana excsecari sineret. Sed cum diserte exprimat spiritus, justo Dei judicio infligi caecitatem, et amentiam, nimis frigida est solutio. »

Et paulo post, de sceleribus Assyriorum: « Apparet, inquit, certa destinatione Dei fuisse impulsos. » Et infra: « Dicitur etiam idem Satan excaecare infidelium mentes: sed unde hoc, nisi quod a Deo ipso manat efficacia erroris, ut mendaciis credant, qui renuunt parere veritati. » Et §. 2: « Homo, inquit, justo Dei impulsu agit quod sibi non licet. » Ex his habemus quator priores propo¬

sitiones: audimus enim Deum non solum permissione, et desertione, sed voluntate, decreto, impulsu, praecepto, interna operatione efficere, ut hominescogitent, deliberent agant qua) sibi non licent.

Idem auctor lib. ii. Instit. cap. 4. §. 2: « Satan, inquit, alioqui pravos Chaldaeorum animos venenatis suis aculeis ad perpetrandum id flagitium instigat: illi ad injustitiam furiose ruunt, omniaque inemhra scelere obstringunt, ac contaminant. Proprie ergo agere dicitur Satan in reprobis, in quibusregnum suum, hoc est, nequitiae, exercet. Dicitur et Deus suo modo agere quod Satan ipse, instrumentum cum sit ira) ejus, pro ejus nutu, ac imperio, huc atque illuc se inflecti ad exequenda ejus justa judicia. Omitto hic universalem Dei motionem, unde creatura) omnes ut sustinentur, ita efficaciam quidvis agendi ducunt; de illa speciali actione tantum loquor, qua) in unoquoque facinore apparet. Idem ergo facinus Deo, Satanae, homini assignari, videmus non esse absurdum. »

Rursus §. 3. posteaquam dixerat Calvinus Deum posse dici excajcare homines deserendo, adjungit aliam rationem his verbis: « Secunda ratio, quae multo propius accedit ad verborum proprietatem, quod exequenda sua judicia per ministrum ira) suae Satanam, et consilia eorum destinat, quo visum est, et voluntates excitat, et conatus firmat. » Et §. 4: « Postea, inquit, dicit se aggravasse cor illius et indurasse, an induraverit non emolliendo? id quidem verum est: sed plus aliquid fecit, quod obstinatione pectus ejus obfirmandum Satanae mandavit. » In his locis tertia propositio apertissime continetur. Audimus enim specialem illam actionem, qua) in facinore cernitur Deo auctori tribuendam esse, quia ipse per ministerium^Satanae voluntates impiorum excitet ad malum, et corda eorum obduret, ne obediant etc.

Idem auctor in m. lib. Instit. cap. 23. §. 4. Ita sibi ipse objicit: « Nonne, inquit, ad eam, quae nunc pro damnationis causa obtenditur, correptionem, Dei ordinatione praedestinati ante fuerant? cum ergo in sua corruptione pereunt, nihil aliud, quam poenas luunt ejus calamitatis, in quam ipsius praedestinatione lapsus est Adam, ac posteros praecipites secum traxit, an non itaque injustus, qui creaturis suis tam crudeliter illudit? » Huic objectioni ita respondet: « Fateor sane, in hanc, qua nunc illigati sunt, conditionis miseriam, Dei voluntate deci-

disse omnes filios Adam, atque id est, quod principio dicebam, redeundum tandem semper esse ad solum divinae voluntatis arbitrium, cujus causa sit in ipso abscondita. » Et §. 7: « Disertis, inquit, verbis hoc exstare negant, decretum fuisse a Deo, ut sua defectione periret Adam, quasi vero idem ille Deus quem Scriptura praedicat, facere quacumque vult, ambiguo fine condiderit nobilissimam ex suis creaturis. »

Et paulo post: « Decretum quidem, inquit, horribile fateor: inficiari tamen nemo potest, quin praesciverit Deus quem exitum esset habiturus homo, antequam ipsum conderet, et ideo praesciverit, quia decreto suo sic ordinaverat. » Et§. 8: « Quamquam, inquit, nec ipsum, quem probabile est, sola Dei permissione, nulla ordinatione hominem sibi accersisse interitum. » Et paulo post: « Cadit igitur homo, Dei providentia sic ordinante. » Et §. 9: « Excusabiles, inquit, peccando haberi volunt reprobi, quia evadere nequeunt peccandi necessitatem: praesertim cum Dei ordinatione sibi injiciatur hujusmodi necessitas. Nos vero inde negamus rite excusari, quandoquidem Dei ordinationi, qua se exitio destinatos conqueruntur, sua constet aequitas nobis quidem incognita, sed illi certissima. »

Ex his locis satis aperte colliguntur prima et secunda propositio Calviniani erroris. Disertis enim verbis non semel Calvinus repetiit, non solum Dei permissione, sed voluntate, ordinatione, praedestinatione primum hominem lapsum esse, quia Deus id voluerat, et ordinaverat; ideo etiam praescivisse, nec solum primum hominem, sed omnes ejus posteros ex Dei praedestinatione incidisse in peccandi necessitatem.

Porro haec omnia iterum repetit, et copiosius etiam tractat in lib. de aeterna Dei praedestinatione. Quia vero liber ejus valde prolixus est, neque distinctionem ullam habet capitum, aut sectionum aliarum, citabo numerum paginarum, juxta editionem opusculorum Genuensem anni 1552. in fol. Sic igitur loquitur pag. 903: « Arcanum Dei consilium, quo praeordinatus fuerat hominis lapsus, qua decet sobrietate, procul adoret fides nostra. » Et pag. 906: « Ad justam hominis damnationem satis erat in via salutis cum esset collocatus, inde sponte excidisse. At fieri aliter non potuit. Quid tum? an ideo culpa liberatur, quae tota in ejus voluntate residet? » Vides, lefctor hoc loco,

Calvinum concedere, non potuisse hominem non cadere, quia aeterno Dei decreto fuerat jam ejus casus praeordinatus.

Rursus pag. 916: « Non nisi sciente, atque ita ordinante Deo cecidit Adam, seque et posteros perdidit. » Et pag. 917: « Quomodo autem Dei praescientia, et decreto statutum fuerit, quid de homine futurum erat: neque tamen in culpae societatem trahendus sit Deus, quasi transgressionis vel auctor sit, vel approbator, cum longe altius humanae mentis perspicacia esse arcanum palam sit, ne ignorantiam nostram fateri pudeat. Imo ne quem ex fidelibus nescire pigeat quod Dominus lucis suae inaccessae fulgore absorbet. » Hoc vere Calvinus dixit, inexplicabile, vel potius inintelligibile esse, quomodo Deus non sit auctor peccati, si ejus decreto primus homo peccavit. Nam, ut paulo post demonstrabimus, apertissime falsum est, Deum non esse auctorem peccati, si ejus decreto homines peccant, quod autem falsum est, mirum non est, si explicari, et intelligi nequeat.

Rursus pag. 944: « Hinc certe jam colligere promptum est quam inane et fluxum sit illud divinae justitiae patrocinium, quae mala sunt, non ejus voluntate, sed permissu duntaxat fieri, equidem quatenus mala sunt, quae malo animo perpetrant homines, utstatim planius exponam, Deo minime placere fateor; sed quod otiosum ea permittere fingunt, quae Scriptura non tantum eo volente, sed auctore fieri pronuntiat, nimis frivolum est effugium. » Et pag. 9-46: « Ergo cum justa de causa licet nobis ignota a Domino procedant, quae scelerate ab hominibus maleficia perpetrantur, etiamsi rerum prima causa sit ejus voluntas, peccati tamen eum esse auctorem nego. Nec vero oblivione tegenda est illa, quam posui, causarum diversitas, quod alia est propinqua, alia autem remota causa: ut sciamus quam longa inter aequabilem Dei providentiam, et turbulentos hominum impetus, sit distantia: » Haec ille. Ex quibus habemus primam, secundam, et quintam Joannis Calvini propositionem.

Sedeamdem quintam propositionem fusius et apertius explicat idem Calvinus in instructione adversus Libertinos cap. 14. ubi posteaquam dixerat, in omni opere tam bono, quam malo esse homines instrumenta Dei, subjungit haec verba: « Magna est differentia inter opus Dei, et opus impii, cum eo Deus vice instrumenti utitur. Impius enim sua avaritia, aut ambitione, aut invidia, aut crudelitate incitatur ad facinus suum, nec alium finem spectat, ideo ex radice illa, id est, ex animi affectione, et fine, quem spectat, opus qualitatem sumit, et merito malum judicatur, sed Deus respectum omnino contrarium habet, nempe ut justitiam suam exerceat etc. » Et infra, similem esse dicit Deum soli, qui radiis suis in cadavere corruptionem generat, et tamen impuritatem nullam ad se trahit.

Addam nunc etiam Theodori Bezae testimonia, ut exacte intelligatur, quid Calvinus, et ejus sectatores de hac re sentiant. Is igitur in responsione ad Sebastianum Castilionem de aeterna Dei praedestinatione in refutatione secundae calumniae, ita loquitur de casuAdami: « Deus hominem conditurus ad gloriam tum misericordiae, tum severitatis suae declarandam, Adamum condidit ad imaginem suam, id est, sanctum, ac innocentem. Cur nam id vero? nempe quia bonus cum sit, non potest ab eo vitiosum quidquam creari: vitiosi autem sint oportet tum quorum constituit misereri, tum etiam quos juste decrevit gloriae suae causa condemnare. Ideo oportuit Adamum condi sanctum, et innocentem, sed qui sua sponte, et sine ulla Dei culpa vitiosus factus, viam patefaceret aeternis Dei consiliis, id est, tum misericordia?, tum severitati ipsius declarandae. Oportuit ergo Deum quoque hanc unicam viam sibi aperire, id est, Adam lapsum ordinare, sed ad eum, quem dixi finem, qui cum sit justissimus et sanctissimus, justam quoque ipsius ordinationem esse consequitur. » Et paulo post: « Quaerenda, inquit, est vitii origo in instrumentorum spontaneo motu, quo fit ut Deus juste decreverit, quod illi juste fecerunt. At enim dices: Non potuerunt resistere Dei voluntati, id est, decreto, fateor, sed sicut non potuerunt, ita etiam noluerunt. Yerum non poterant aliter velle. Fateor quoad eventum, et evspYeiav. sed voluntas tamen Adami coacta non fuit. » Idem Beza paulo post explicat sententiam Calvini, et suam triginta octo aphorismis, ac in primis septemdecim nihil aliud docet, nisi Deum esse causam primam omnium rerum, quae fiunt, et determinasse omnia ab aeterno ante omnem praevisionem determinationis secundarum causarum. Secundas autem causas, sive eae sint rationis expertes, sive ratione praeditae, in omni opere suo esse instrumenta Dei. Ubi (ut ostendat Deum non esse causam peccati) multa tradit de instrumentorum varietate. Ac tandem subjicit quin¬

que aphommos 18. 19. 20. 21. et 22. in quibus consistit totius rei summa; quos iisdem verbis huc referre placuit.

Aphorismus XVIII. Jam igitur ista ad Deum ipsum accommodemus, cujus efficacitatem ante probavimus in omnibus, quae fiunt intervenire sine ulla exceptione: et ita quidem ut per ea, quae condidit tamquam per instrumenta, exequatur suo tempore quicquid ab aeterno decrevit. »

Aphorismus XIX. «Quicquid agit Deus, bonum est, cum a summo bono nihil mali possit proficisci: omnia autem efficit, omnia igitur bona sunt quatenus a Deo efficiuntur: et discrimen illud boni, et mali in instrumentis duntaxat locum habet. »

Aphorismus XX. « Nam si haec instrumenta bona sunt, et respiciunt patefactam Dei voluntatem, bene agunt, et Deus quoque bene agit per illa. Quo fit ut id opus omnibus modis sit bonum. »

Aphorismus XXI. Mala autem instrumenta, mala, inquam, non ex creatione, sed ex corruptione, quatenus quidem agunt, male semper agunt, ideoque juste incurrunt in iram Dei: quatenus autem Deus per illa agit, bono Dei operi, vel invita, vel per ignorantiam serviunt. Nam Deus, per quaecumque agaj, instrumenta, semper bene agit. »

Aphorismus XXII. « Sic autem agit per illa instrumenta, ut non tantum sinat illa agere, nec tantum moderetur eventum, sed etiam excitet, impellat, moveat, regat, atque adeo, quod omnium est maximum, etiam creet, ut per illa agat quod constituit. Qua? omnia recte agit Deus, et sine ulla injustitia. »

Atque haec quidem omnino sufficerent ad sententiam Calvini et Beza? intelligendam. Addam tamen adhuc unum aphoi'ismum, ut ex eo discamus quam acute Beza de his rebus disserere soleat. Sic igitur loquitur in aphorismo 31: « Agit (Deus) sui operis respectu: permittit vero ejus operis respectu, quod mala ipsa instrumenta sponte peragant; sive quatenus activa sunt, non passiva instrumenta, ut usitata in scholis verba retineamus. Juste tamen permittit, quod ista injuste agant, quoniam peccata, quatenus a Deo nolente permittuntur, peccata non sunt, sed peccatorum poenae; justum enim est coram Deo peccata etiam peccatis ulcisci. Sed istae aedem actiones, quatenus a Satana, et a malis per Satanam, et per propriam concupiscentiam sollicitatis proficiscuntur, eatenus

Chapter 18 of 93