Caput V. Ex Zivinrjlii, Calvini, et Bezse sententia sequi, Deum vere, ac proprie peccare
Sequitur nunc, ut probemus, Deum ex sententia adversariorum, non solum esse peccati auctorem, sed vere, ac proprie peccare; quae est blasphemia horribilis, et quam ne ipsi quidem Libertini libere proferre audent. Sciendum est igitur, ad hoc, ut aliquis vere, ac proprie peccet, non id requiri, ut is velit peccatum sub ratione peccati, id est, eligat ipsam peccati turpitudinem, atque malitiam, sed ut sit causa actionis malae, quatenus ex ipsa actione consequitur ea malitia. Nullus enim est, qui velit malum sub ratione mali, cum malum sit extra objectum voluntatis, et nihil habeat unde appeti, eligive possit. Itaque facinorosi omnes in peccatis, non ipsam peccati turpitudinem, sed bonum aliquod, ut lucrum, aut voluptatem spectant: sed ideo vere ac proprie peccare dicuntur, quia lucrum, aut voluptatem quaerunt per actionem, cui est annexa turpitudo, et ejus actionis ipsi causa sunt, non quocumque modo, sed ut ex illa actione necessario sequitur turpitudo. Hinc enim fit, ut peccati turpitudo ipsis jure, ac merito tribuatur.
Porro tria requiruntur ut ad actionem aliquam turpitudo sequatur, ac per hoc tria requiruntur, ut aliquis vere ac proprie peccare 'dici possit, trimum est, ut actio repugnet legi sive positivae, sive naturali, sive temporali, sive aeternae. Nam ut libro superiore docuimus ex Scriptura, et Patribus, nihil est aliud peccatum, nisi praevaricatio legis. Denique extra controversiam est, actionem non esse malam, quae nulli legi repugnet. Proinde extra controversiam etiam esse debet, quod primo loco posuimus, requiri in actione, ad quam sequitur turpitudo, ut alicui legi repugnet.
Alterum est, ut ea actio a causa libera efficiatur. Haec enim sola ratio est, cur animantia bruta, pueri, stulti, dormientes, non peccent quamvis ea faciant, quae alioqui cum regula rectae rationis apertissime pugnant, ut si hominem interimant, autblasphemum aliquid proferant (nam psittaci, et corui interdum ad loquendum assuefiunt) aut res sacras turpiter foedent, aut aliquid aliud ejusdem generis perpetrent.
Tertium, quod ad veram peccati rationem exigitur est, ut, qui actionem cum lege pugnantem facit, non solum libere faciat, sed etiam faciat ut causa particularis, ita ut actio talis sit in specie, quia a tali causa procedit; quia enim causa universalis limitatur, ac determinatur a causa particulari, et ex se indifferens est ad hanc actionem, et ad illam, non potest recte dici hanc actionem esse talem in specie, quia est a causa universali, sed solum quia esse a tali causa particulari. Et quoniam deformitas illa, qua} cernitur in peccato, consequitur actionem, ut est talis in specie, ideo non potest ea deformitas in causam universalem, sed solum in particularem proprie referri. Certe cum oriuntur monstra sive in hominibus, sive in animantibus brutis, nemo dicit causam monstrositatis, qua} est quoddam natur te peccatum, referendam esse in coelum, aut aliam causam universalem, sed solum in causas propinquas, coelum enim influxu suo non magis produceret hominem, quam equum, aut plantam, et si hominem non magis istum, quam illum, nisi a causa particulari determinaretur. Proinde monstrositatis, quse in homine cernitur, causa est alter homo, qui hominem illum genuit, non coelum, quod influxum praestitit ejusmodi, ut cum eo perfectus homo gigni potuisset, nisi in causa proxima impedimentum extitisset.
Jam igitur, si Deus concurrat cum homine ad actionem illam, quse peccatum est, solum ut causa universalis, facile poterit intelligi quomodo et actionis illius causa sit, et causa peccati non sit. Erit enim vere causa actionis, quia vere concurret ad substantiam, sive entitatem (ut sic loquamur) actionis illius producendam; et tamen causa peccati non erit, quia concurret influxu quodam universali, et indifferenti ad hanc actionem, et ad contrariam; ac per hoc non erit talis actio in specie, quia a Deo, sed quia ab homine prodit: et tota culpa erit hominis, qui concursu Dei abuti voluit ad istam actionem, cum ad aliam bene uti potuisset. Qua ratione etiam non dicitur Deus causa peccati, quodlibera hominis voluntate committitur, licet liberam voluntatem homini ipse dederit, eamque conservet; quia videlicet, libera voluntate potest homo bene uti si velit, et eam illi Deus ideo dedit, ut ea bene uteretur, non ut illa in suam perniciem et donatoris injuriam abuteretur.
Quod si Deus non solum, ut causa univer¬
salis ad eas actiones, quae malae sunt, concurrat, sed etiam ut causa particularis eas, ut tales sunt in specie, intendat, easque imperet, vel ad eas hominem impellat, vel per homines, ut per instrumenta, actiones illas in specie efficiat, nullo modo intelligi poterit quemadmodum Deus ipse non peccet. Non enim homines alia de causa peccare dicuntur, et vere, ac proprie re ipsa omnium consensu peccant, nisi quia sunt causae liberae, et particulares earum actionum, quae cum ratione, atque aeterna lege pugnant. Deformitas enim illa, et malitia, in qua peccati ratio proprie consistit, necessario sequitur ad ejusmodi actiones, ut supra demonstratum est.
Jam vero Calvinus, et Zwinglius non negant Deum concurrere ad actiones quasdam, quae cum aeterna lege pugnant, et ex objecto sunt malae: neque illud etiam negant, Deum libere, ac (ut Apostolus loquitur) secundum concilium voluntatis suae omnia operari. In quibus duobus ab eis non dissentimus: sed de tertio illo capite, quod ad peccandum requiri diximus, tota controversia est. Nos enim Deum dicimus concurrere ad eas actiones solum ut causam universalem, per influxum quemdam indifferentem tam ad eas, quam ad contrarias; et praeterea' si non de physica, sed de morali causa agatur, dicimus actiones illas in specie a Deo non intendi, nec imperari, sed e contrario, improbari, prohiberi, damnari; atque ideo non posse ullo modo in Deum referri earum malitiam, ac turpitudinem.
At adversarii non uno in loco docent, Deum non solum ut causam universalem ad actiones illas concurrere, sed etiam eas, ut tales sunt in specie, velle, et imperare, ac per instrumenta sua proprie efficere, ac per hoc esse causam particularem, tum moralem, tum physicam. Quod certe nihil est aliud, nisi vere, et proprie peccare. Audi Calvinum lib. ii. Institut. cap. 4. §. 2: « Omitto, inquit, hic universalem Dei motionem, unde creatura} omnes, ut sustinentur, ita efficaciam quidvis agendi ducunt. De illa speciali actione tantum loquor, qua} in unoquoque facinore apparet: idem ergo facinus Deo, Satanae, homini, assignari, videmus non esse absurdum. » Hsec ille.
Ubi vides, quemadmodum Calvinus velit ipsum facinus, quod a Satana, vel ab homine perpetratur, assignari debere etiam Deo, cujus Satan, et homo instrumenta sunt, quia
Deus non influxu tantum generali cum Satana, vel homine cooperatur, sed etiam specialem illam actionem, qua} cernitur in facinore, ipse intendit, et ad eam inflectit hominis, et Satanae voluntatem, ac denique illam proprie ipse facit.
Idem etiam lib. i. Instit, cap. 18. §. 2. ubi explicat, quemadmodum homines excaecari, ac decipi Scripturae doceant, dicit, Deum non tantum sinere, ut Satan homines decipiat, sed ipsum Deum intus in mentibus operari, atque ab ipso Deo, manare efficaciam erroris. Haec enim sunt verba ejus: « Certe, inquit, nisi operaretur intus in mentibus hominum, non recte dictum esset, auferre labium a veracibus.» Et infra: « Dicitur etiam idem Satan excaecare infidelium mentes, sed unde hoc, nisi quod a Deo ipso manat efficacia erroris? » Haec ille.
Itaque quemadmodum sancti Patres, Augustinus tract. 26. in Joan. et lib. de praedestinatione Sanctorum cap. 8. et Gregorius lib. xi Moral. cap. 5. et alii docent, frustra concionatores exterius exhortari, nisi Deus intus operetur, et ideo conversionem peccatoris esse opus Dei. Ita Calvinus docet frustra Satanam conari ad excreandos, et decipiendos nisi Deus operetur intus, et ideo efficaciam erroris ab ipso Deo manare: et sicut in conversione peccatoris Deus est, qui proprie illuminat, et convertit: ita in perversione justi, Deum esse, qui proprie seducit, et pervertit. At illuminare, et convertere opus est bonum, et recta} rationi congruens; et contra seducere, et pervertere, opus est malum, et a recta ratione abhorrens; igitur sicut Deus bene facit illuminando, et convertendo, ita male facit et peccat seducendo, et pervertendo.
Zwinglius in serm. de providentia cap. 5. dicit, fuisse necessariam injustitiam, ut justitia cognosci posset. Et cap. 6. dicit, fuisse necessarium mendacium, ut veritas cognosceretur, et ideo Deum impulisse Angelum, et hominem ad mendacium, et injustitiam. Igitur ex sententia Zwinglii Deus voluit, et proprie intendit in particulari actionem mendacii, et injustitia}. Ac per hoc mala fuit ejus voluntas, ac manifeste peccavit.
Porro Beza in aphorismo 22. docet, Deum non solum excitare, et impellere instrumenta ad actiones illas, quae mala} sunt, et peccata respectu instrumentorum, sed etiam creare ipsa instrumenta, id est, homines ad eum finem, ut actiones illas ab ipso intentas, et de¬
cretas jam inde ab aeternitate, perficiant. Ex qua Bezae doctrina manifestum est, actiones malas ut tales sunt in specie a Deo esse intentas, et ipsi ut verae, et propriae, ac principali causae esse tribuendas, ex quo sequitur (ut ex jam dictis patet) Deum ex sententia Bezae, vere, ac proprie peccare.
Sed praeter hoc argumentum, idem colligitur ex iis, quae diximus capite superiore. Nam si recte colligimus, ex adversariorum sententia, Deum esse vere, ac proprie auctorem peccatorum, quae a nobis fiunt, certe recte etiam colligere possumus, vere, ac proprie Deum peccare. Qui enim est alteri auctor, ut peccet, continuo ipse etiam peccat. Neque enim magis pugnat cum aeterna lege velle mentiri, aut fornicari, aut innoxium punire, quam velle efficere, ut alius mentiatur, aut fornicetur, aut innoxium puniat. Itaque in omni rcpublicanon minus puniri soletis, qui, homicidium fecit, quam is, qui, ut illud fieret, imperavit. Non autem punitur, nisi qui peccat; igitur consensu omnium, qui peccatum imperat, ipse etiam peccat.
Neque vero satisfacit similitudo illa de sole, et cadavere, quam Calvinus adducere solet, ut ostendat, Deum non peccare, licet sit causa, cur alii peccent. Quam quidem similitudinem adeo propriam, et ad rem illustrandam appositam existimavit, ut eam multis in locis repetierit, ut lib. i. Instit. cap. 17. §. 5. in Instructione contra Libertinos cap. 14. et in epist. contra Franciscarium quemdam Libertinum. Est autem hiec similitudo, quam verbis ejus referam ex lib. i. Institutionum: « Et unde qua}so, inquit, fcetor in cadavere, quod calore solis tum putrefactum, tum reseratum fuerit? radiis solis excitari omnes vident, nemo tamen illos foetere ideo dicit. Ita cum in homine malo subsideat mali materia, et culpa: quid est quod inquinamentum aliquod contrahere putetur Deus, si ad suum arbitrium utatur ejus ministerio. » Ha}c ille.
At tribus in rebus peccat ha}C similitudo. Primum, quod ante actionem solis ponatur cadaver, id est, corpus jam corruptum. Neque enim ex corpore integro, soli* radii fcetorem excitare potuissent. At Deus ab adversariis affirmatur, peccatum excitasse in voluntate primi hominis, cum adhuc ea integra, et omnino sana, et innocens esset.
Deinde, sol est causa universalis, neque corruptionem, sed calefactionem intendit: qute calefactio ex se indifferens est ad eflectus varios producendos, et a causis particularibus limitatur, et determinatur ad hoc potius, quam illud efficiendum. Itaque cur ex cadavere calefacto excitetur foetor, ex pomo, aut aromate similiter calefacto existat odor, non in solem, sed in causas particulares causa referenda est. Deus autem, ut supra docuimus, non solum ut causa universalis, sed etiam ut particularis ex doctrina Calvini, et Bezse, concurrit ad actiones malas, qui® ab hominibus fiunt. Eas enim in particulari Deus intendit, imperat, et per humanas voluntates, ut per sua instrumenta perficit.
Denique, sol etiamsi esset causa particularis, non tamen corrumperetur corrumpendo alia, quia non agit libera voluntate, neque per actionem ullam immanentem, sed per actionem in aliud transeuntem, et necessariam. At qui libera voluntate facit alium peccare, is etiam continuo peccat, nec potest corruptione peccati alium putrefacere, nisi simul etiam ipse putrescat. Nam ea voluntas, qua vult alium peccare, in ipso est, non in alio, et cum ea sit mala, quippe qu<e libere fertur in objectum cum recta ratione non congruens; sequitur ut ipse etiam sit malus, et peccet.
Chapter 20 of 93