Caput VII. Ex doctrina Zwinglii, Calvini et Bezx, non male colligi nihil esse peccatum, nisi falsam opinionem, ut volunt Libertini
Quod si blasphemum, et Christianis auribus intolerandum videtur, ut sane videri debet, Deum et peccati esse auctorem, et solum ipsum vere peccare: nihil restat aliud, nisi ut adversarii dicant, nullum esse, neque unquam fuisse peccatum. Nam neque homines peccant, cum quicquid agunt, Deo jubente, et impellente, atque adeo necessitatem adferente faciant: neque Deus etiam peccat, cum ipse, qui summum est bonum, nihil facere possit mali. Atque hoc ipsum, est, quod Libertini volunt, quos Calvinus a se genitos immerito recusat agnoscere.
Tanta est autem Libertini hujus dogmatis absurditas, ut vel ex ipsa satis admoneri Calvinus potuerit, ut cogitaret quam pestilentem, ac perniciosam doctrinam in orbem terrarum invexerit. Nam si semel tollatur discrimen boni, et mali, quemadmodum illud tollere conantur Libertini, continuo et fides, ac religio, qua Christiani sumus, tolletur e medio, et omnis politica gubernatio, per quam homines cum hominibus sociantur, penitus interibit. Nam si nullum esse potest in mundo peccatum, tota Scriptura divina, quse passim peccata reprehendit, falsat erit: nulla quoque erit gehenna, quam tam saepe Dominus peccatoribus comminatur: nullum erit futurum judicium in fine saeculi, quod idem Dominus non semel praedixit: ipse etiam Christus frustra venerit in hunc mundum peccatores salvos facere; frustra crucem, et mortem pertulerit, ut sua obedientia Adami inobedientiam expiaret; frustra instituerit Sacramenta, quae essent et remedia peccatorum praeteritorum, et praesidia ad cavenda futura.
Quod si Scriptura divina falsa est, si inania Sacramenta, si Christi incarnatio, passio, resurrectio nihil prosunt, si nullus est judicii, aut gehennae metus, quorsum Christiani sumus? Ac ut omittamus religionem, si parricidia, adulteria, furta, proditiones,
peccata non sunt, certe juste puniri nequeunt; si vero impune talia perpetrentur, quo pacto ulla societas hominum diu stare poterit? Sed non est opus hunc errorem verbis, aut rationibus confutare, qui cum ipso lumine rationis apertissime pugnat. Recte enim admonuit Aristoteles lib. i. Topic. cap. 9. eos, qui de rebus clarissimis dubitant, non esse verbis, sed verberibus coercendos.
Chapter 22 of 93