Skip to the text

Caput IX. Probatur testimoniis Pati am, Deum non esse peccati auctorem

Ad Scripturarum testimonia addemus traditionem Ecclesiasticam. Igitur S. Dionysius Areopagita in lib. de divinis nominibus cap. ■i: « Non igitur, inquit, Deus auctor est mali. » Et paulo post demonstrat, Angelos, et animas fieri malas, cum a Dei bonis deficiunt.

S. Justinus in Dialogo cumTriphone, propre extremo: « Illud quoque, inquit, ante docui, Deum non esse causam, cur ii, quorum peccata ante cognita sunt, sive Angeli, sive homines improbi efficiantur, sed sua quisque culpa tales gunt. »

S. Irenaeus integrum opus adversus hanc haeresim scripsit, teste Eusebio lib v. hist. cap. 19. Cum enim Florinus quidam doceret, Deum esse auctorem mali, reprehendit eum S. Irenams his verbis, qua? apud Eusebium loc. cit. reperies: « Ista dogmata, Florine, ut tecum agam humanius, sanae doctrinae, et sententiae non sunt. Ista dogmata sunt Ecclesiae repugnantia, utpote quae eos, qui illis obsequuntur, in maximam impietatem dejiciunt. Ista dogmata ne haeretici quidem, qui erant ab Ecclesia exturbati, unquam afiirmare audebant. Ista dogmata presbyteri, qui ante nos fuerunt, quique erant Apostolorum discipuli, minime tibi tradiderunt. »

Clemens Alexandrinus lib. i. Stromatum circa medium, ostendit causam peccati non posse referri in Deum, cum Deus non impediat, quominus liberum arbitrium eligat quod voluerit: « Qui, inquit, non prohibuit liberam animae electionem, juste judicat, ut vel maxime quidem Deus nobis non sit causa vitii. » Et lib. i. Paedagogi cap. 8: « Culpa, inquit, est ejus qui eligit; in Deum autem culpa conferri nequit. »

Origenes lib. iv. contra Celsum post medium: « Post haec, inquit, pergit Celsus, naturam malorum cognoscere difficile est non philosophantibus, et satis est vulgus doceri,

mala non esse a Deo, sed materiam versari circa mala. » Et infra: « Est quidem verum, inquit, mala non esse ex Deo. Nam et noster Hieremias, manifeste docet, quod ex ore Domini non egredientur mala cum bonis, caeterum materiam, quae versetur circa mortalia, causam esse madorum, falsum est. Nam sua cuique ratio causa est existentis in ipso malitiae, quae quidem malum est, malae quoque actiones, quae ex ea proveniunt. »

Eusebius Caesariensis lib. vi. de praeparatione Evangelica cap. 5: « Impius, inquit, profecto judicabitur, imo vero pessimus omnium, qui a creatore universi alios ad adulteria, adios ad rapinas, alios ad alia vitia impelli arbitretur. Unde sequitur, aut haec peccata non esse, aut peccandi causam in creatorem refex-ri. » Et infra: « Quare non jure homo, sed creator ejus peccator erit, quo dogmate nihil scelestius cogitari potest. D

S. Athanasius in orat, contra Idola, non procul ab initio, demonstrat, Deum auctorem mali esse non posse: « Id, inquit, absurdum simul et impossibile fuerit. Non enim ex bono malum, neque in eo est, neque per eum. Alioqui pro bono haberi non posset, cum aut miscellaneam, contraiuamque natui’am habet'et, aut causa, auctorque malorum existeret. » Idem Athanasius, eamdem sententiam tribuit S. Antonio, ejus vitam describens.

S. Basilius hom. 2. de opere sex dierum: «At, inquit, a Deo malum profluxisse pium non est dicere. » Idem integram orationem scripsit de eo, quod Deus non sit auctor malorum.

S. Gi’egorius Nissenus lib vil. Philosophia? cap. 1: « Non enim, inquit, Deo fas est adseribere turpes actiones et injustas. »

S. Gregorius Nazianzenus, orat 1. in Julianum, ante medium, disserens de consiliis divina? providentia?: « A quibus, inquit, consiliis non ille quidem ad malum excifatus est (Deus enim nullo modo causa est mali, quippe natura bonus, vitiumque ejus est, qui eligit) haud tamen ab impetu suo, animique pi'oposito i-epressus est. »

S. Joannes Chrysostomus hom. 23. iu Acta Apost.: « Nullus, inquit, dicat, Deus nobis auctor malorum est. » Et infra: « Satius fuerit, sexcenties defodi, quam Deum audire talia per nos. » Et hom. 3. in Gen.:

« Propter hoc, inquit, creaturam hanc omnem produxit, et nos formavit, non ut per-

eamus, neque ut suppliciis nos torqueat: sed ut salvet. » Et hom. de interdictione arboris ad Adam, qua; habetur post' homilias in Genesim, inquit: « Manifestum est, Deum noluisse Adam peccare, qui voluit eum ante delictum praestruere. Potuit Adam Deo parere, quod noluit, qui consentire diabolo maluit. » Qua; (luo loca pugnant aperte cum sententia Calvini et Bezae, qui dicunt a Deo creatos homines, ut eos perderet, et Deum voluisse, ut Adam peccaret, et omnes posteros peccato suo inficeret, quo aditus ipsi Deo aperiretur ad justitiam, ct misericordiam ostendendam;

S. Epiphanius haeres. G6. qua; est Manichaei, non procul ab initio: « Absurdum, inquit, est malitiam Deo tribuere; et divinae, ac Ecclesiasticae Scriptura; character hoc confitetur, Deum penitus alienum, et impermixtum a malo esse: Deus enim nihil mali fecit, sed omnia valde bona: ut qui bonus sit natura, incomprehensibilis essentia, omnia continens et ipse a nemine contentus. Neque igitur malum semper erat, neque ex Deo factum est malum. » Et infra: « Juxta permissionem liberi arbitrii omnibus propria voluntate uti concedit, ut quisque quod voluerit, faciat, quod ipse quidem malorum causa non sit etc. »

Theodoretus in Epitome divinorum decretorum, cap. de Antichristo: « Deus, inquit, non est causa malorum, ut volunt etiam externi philosophi. Nec enim ipse Cain effecit homicidam. » Idem auctor serm. 5. ad Graecos, copiose hoc ostendit, adductis testimoniis Diatonis, et aliorum.

S. Cyrillus Alexandrinus lib. m. in Julianum circa medium: « Igitur bona quidem, et bene operans, imo ipsa bonitas est divina, et ineffabilis natura, non ignoravit autem malum, sed novit non practice id, quod nos sentimus, in omne venientes malum. » Haec ille, ubi docet, Deum scire bonum, et malum, sed bonum tbeorice, et pratice,quia semper bene operatur; malum autem theorice, non practice, quia nunquam male operatur.

S. Joannes Damascenus lib. iv. de fide cap. 20. nihil aliud docet, nisi Deum non esse auctorem mali, ct explicat testimonia Scripturae, qua; secus habere videntur. Atque hsec quidem sunt Graecorum testimonia. Addemus nunc etiam Latinorum.

Tertullianus in lib. adversus Hermogenem; « Jam ergo, inquit, malum ab ipso.

qui est mali si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. » Et in lib. de Trinitate: « Nec enim potest fieri, ut sit initiator, aut artifex ullius mali operis, qui nomen sibi perfecti vendicat, et parentis, et judicis. »

S. Ambrosius lib. de paradiso cap 15 « Deus, inquit, operatur quod bonum est, non quod malum. » Idem in lib. i. Exameron cap. 8: « Numquid, inquit, malitiam Deus creavit? sed ea ex nobis orta, non a creatore Deo condita, morum levitate generatur. )> Et infra: « Eradicari hanc Deus vult de animis singulorum. Quomodo ipse eam generaret, cum clamet Propheta: Desinite a malitiis vestris? et pra;cipue S. David: Desine, inquit, a malo, et fac bonum. Quomodo ergo ei initium a Domino damus? sed haec opinio feralis eorum, qui perturbandam Ecclesiam putaverunt. »

S. Hieronymus in comment. 1. cap. ad Ephes. explicans illud: Qui universa operatur secundum consilium voluntatis sua;: « Non, inquit, quo omnia quae in mundo fiant, Dei voluntate, et consilio peragantur: alioquin et mala Deo poterunt imputari: sed quo universa, quse facit, consilio facit, et voluntate. » Et in commentario cap. 7. Eccles. explicans illa verba, Deus creavit hominem rectum; « Ne videretur, inquit, Deum auctorem mali facere, argute praecavit, et ait bonos nos a Deo creatos, sed quia libero sumus arbitrio derelicti, vitio nostro ad pejora delabi. » Vide eumdem lib. xn. in Isaiam extremo; et in principio primi libri contra Pelagianos.

S. Augustinus tres libros de libero arbitrio ea potissimum de causa scripsit, ut ostenderet, Deum non esse causam peccati. Idem Augustinus epist. 105. ad Sixtum:

« Iniquitatem, quam rectissima veritas improbat, damnare novit ipse, non facere. » Et lib. xiii. de Trinit. cap. 12: « Modus, inquit, quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tanquam hoc Deus fecerit, aut fieri jusserit, sed quod tantum permiserit. » Et lib. v. de Civitate Dei cap. 8: « A Deo sunt omnes potestates: quamvis ab illo non sint omnium voluntates. » Et cap. 9: « Sicut omnium naturarum creatorem, ita omnium potestatum dator, non voluntatum. Mala; quippe voluntates ab illo non sunt, quoniam contra naturam sunt, quie ab illo est. » Lib. xil. Confess. cap. 11:

« Hoc solum a te non est, quod non est, motusque voluntatis a te qui es, ail id quod minus est, quia talis motus delictum, atque peccatum est. » Idem lib. de spir. et lit. c. 31: « Nusquam, inquit, legimus, non est voluntas nisi a Deo, et recte non scriptum est, quia verum non est. Alioquin etiam peccatorum, quod absit, auctor est Deus, si non est voluntas nisi ab illo, quoniam mala voluntas jam sola peccatum est, etiamsi desit effectus, id est, si non habeat potestatem. » Et lib. H. de peccatorum meritis, et remissione cap, 17: Nullius, inquit, culpa; humanae in Deum referas, causam. » Et cap. 18: « Malam voluntatem ad auctorem Deum esse referendam nefas est dicere. » Item: « Si ergo voluntas aut bona est, aut mala; et utique malam non habemus ex Deo, restat ut bonam habeamus ex Deo. » Lib. de praedest. sanet, cap. 10: « Praescire, inquit, potens est Deus, etiam quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata. »

Quo loco demonstrat S. Augustinus, praedestinationem sine praescientia esse non posse. Posse autem. esse sine praedestinatione praescientiam: praedestinavit enim Deus bona, quae se praesciebat esse facturum. Mala autem praescivit, sed non praedestinavit, proinde non fiunt mala (ut Calvinus dicit) ex decreto Dei. Idem auctor lib. m. de libero arbitrio cap. 16. ita concludit: « Omnino non invenio, nec inveniri posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra creatori nostro Deo; quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab ejus veritate receditur. » Denique in i. lib de ordine cap. i: « Sequitur, inquit, aut divinam providentiam non usque ad haec ima portendi, aut certe mala omnia Dei voluntate committi, utrumque impium, sed magis posterius. » Quid clarius contra Calvinum, et Bezam dici potuit? similia passim in Augustino reperiuntur.

Auctor libri Hypognostici, qui habetur inter opera ejusdem Augustini lib. vi. circa medium, disserens de peccato Juda; proditoris: « Absit, inquit, hoc a summo bono judice, auctore omnium bonorum Deo, damnatore vero cunctorum malorum: quia mala Juda;, ut praedixi, praescivit, non fecit. »

S. Prosper in responsione ad capitula Callorum, cap. 12: « Voluntas Dei nunquam vult, nisi bona. Praescientia autem, et bona noscit, et mala: sed bona quae, aut ipse fa¬

ciat, aut etiam ut nos faciamus, imperat: mala autem, qua; omnino ipse non facit, nec fieri suasit, aut impulit. » Et cap. 14: « Infidelitas non credentium Evangelio, nequaquam ex Dei prajdestinatione generatur. Donorum enim Deus auctor est, non malorum. » Vide etiam responsionem ad capitula Vicentiana cap. 3, 7. 8. 9. 10. 11. 12. et 13.

S. Leo Pontifex auctor est Sententiarum, quae in Concilio Arausicano II. definita; sunt, in quarum vigesima quinta, qua; est postrema, ita legimus: « Aliquos ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione il'is anathema dicimus. » Quam sententiam iterum confirmavit, et quasi suam fecit Synodus Valentina, qua; tempore Lotharii Imperatoris in Galliis celebrata est cap. 3. Idem S. Leo senu. 16. de pass. Domini: « Numquid, inquit, iniquitas persequentium Christum ex Dei est orta consilio? et illud facimus, quod omni majus est crimine, manus divina; prae parationis armavit? non hoc plane de summa justitia sentiendum est. »

S. Fulgentius lib. i. ad Monimum toto, disputat hanc quaestionem: Utrum peccata fiant ex praedestinatione Dei. Qua; est ipsa quaestio, quam nunc tractamus adversus Calvinistas. Nam (ut idem Fulgentius testatur in eodem lib. i, ad Monimum cap. ult.) paulo post obitum S. Augustini non defuerunt aliqui, qui ex libro de praedestinatione Sanctorum B. Augustini,- male intellecto, collegerunt, Deum praedestinasse impios ad opera mala, et proinde fieri opera mala ex decreto, et impulsu Dei. Quem errorem copiosissime refutavit, primo S. Prosper, deinde S. Leo, et Concilium Arausicanum supra citatum. Tum S. Fulgentius, et auctores, qui eos secuti sunt, ut Leo IX. et alii.

Sed operae pretium erit aliquid ex libro S. Fulgentii huc adducere. Sic igitur ipse loquitur lib. i. ad Monimum cap. 13: «Potuit, inquit, sicut voluit, praedestinare quosdam ad gloriam, quosdam ad poenam. Sed quos praedestinavit ad gloriam, praedestinavit ad justitiam: quos autem praedestinavit ad plenam, non praedestinavit ad culpam. Posset enim peccatum aliquod ex praedestinatione Dei esse, si posset aliquis hominum juste peccare. Nullus autem hominum juste pec-

Chapter 24 of 93