Skip to the text

Caput II. u A peccati originalis nexu nemo per se liber cxtitit, etc. » ubi illud, « per se, » significat, ex vi generationis, sive ex natura, non ex gratia

Tertium testimonium Augustini est in libro de perfectione justitiae. « Quisquis, inquit Augustinus, esse vel fuisse in hac vita aliquem hominem, vel aliquos homines putat, excepto uno Mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae Scripturio, ubi Apostolus ait: Per unum hominem peccatum in mundum intravit, ete. »

Respondeo: non negamus B. Virgini necessariam fuisse remissionem peccatorum, et Christum ejus luisse, ut caeterorum omnium, redemptorem: sed dicimus, remissa ei fuisse peccata, non in qua? inciderat, sed in quae incidisset, nisi gratia Dei per Christi merita prayvenla fuisset. Neque est hic modus loquendi a Scripturis divinis, vel ab Augustini disputationibus alienus. Certe inPsal. lxxxv. dicit Propheta: Eruisti animam meam de inferno inferiori. Et in Psal. cxliii: Redemisti servum tuum de gladio malujno. Nec tamen in infernum inferiorem Propheta ceciderat, aut a gladio maligno caesus fuerat; sed quia periculum erat, ne id fieret, et gratia Dei periculum illud evaserat, ideo gratias agit, ac dicit; Eruisti, ete.

fn quem locum S. Augustinus ita loquitur: « Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore, et dicat, parce tibi, sic te tracta, requiesce, his cibis utere, nam si non feceris, aegrotabis: Iu autem si feceris, et salvus eris, recte dicis medico, liberasti me ab aegritudine, non in qua jam eras, sed in qua futurus eras. Nescio quis habens causam molestam, mittendus erat in carcerem, venit alius, defendit, cum. Gratias agens, quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Suspendendus erat debitor, solutum est pro eo, liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant, sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent, inde se recte dicunt liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. »

Ex qua sententia B. Augustini explicari possunt alia duo testimonia. Scribit enim Zozimus Papa in epist. quam refert idem Augustinus epist. 157. in hunc modum: « Nullus, nisi qui peccati servus est. libor efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus. » Scribit item S. Leo serm. I. de Nativitate Domini: « Sicut nullum a reatu liberum repetit, ita pro liberandis omnibus venit. » Sed his verbis significatur (ut ex Augustino didicimus) nullum posse liberari, vel redimi, nisi fuerit servus, vel captivus re ipsa, aut certe esse debuerit, nisi eum liberatoris ac redemptoris gratia praevenisset. Et per se nullum a reatu liberum fuisse, et ideo Christum pro liberandis omnibus advenisse.

Quartum testimonium est ejusdem Augustini in lib. v. ad versus Julianum cap. 9: « Si sine dubio, inquit, caro Christi non est caro peccati, sed similis carni peccati; quid restat ut intelligamus, nisi ea excepta omnem i’cliquam humanam carnem esse peccati? et hinc apparet illam concupiscentiam, per quam Christus concipi noluit, fecisse in genere humano propaginem mali: quia Maria; corpus quamvis inde venerit, tamen eam non trajecit in corpus, quod non inde concepit. Caeterum corpus Christi inde dictum esse in similitudine carnis peccati, quia omnis alia hominum caro peccati est, quisquis negat, et carnem Christi ita carni comparat nascentium hominum caeterorum, ut asserat utramque esse puritatis aequalis, detestandus hroreticus invenitur. »

Respondeo: fatemur carnem Christi non fuisse carnem peccati, et carnem aliorum hominum, etiam B. Virginis Mariae carnem fuisse peccati: nec tamen inde fateri cogimur, in ipso primo instanti creationis animae beatissimae Virginis, non fuisse illi gratiam justificationis infusam, qua peccati originalis maculae omnis omnino aditus praecluderetur. Neque enim caro peccati dicitur ea, quae peccatum in se haheatt, sed quae ex se, et ex natura sua peccatum haberet, nisi gratia illud excluderet: item quae non sine libidine parentum propagata est, quaeque si naturali ordine gignat, peccatum in prolem omnino trajiciat; quae denique morti, aliisque malis ex peccato primi parentis exortis subdita sit.

Jam vero B. Virgo (ut saepe diximus) ex natura sua. et vi conceptionis peccato originali sine dubio polluenda fuisset, nisi privilegium gratiae singulare intercessisset. Item, non sine libidine parentum concepta, morti, atque aerumnis ex Adae peccato mana nf ibus subdita fuit. Denique, si eadem

j.iriF.n iv.

Virgo (quod est signum evidens corrupta; naturae, quoad carnem) solemni more ex complexu virili filios concepisset, illa; ejus proles originali peccato minime caruisscnt. Ita recte dicitur caro 15. Virginis caro fuisse peccati. Christus autem qui non carnem peccati, sed similitudinem habuit carnis peccati, ex vi conceptionis peccato pollui non potuit, sine libidine enim conceptus fuit, mortem et mrumnas sponte sua assumpsit, et liberos si gignere voluisset, absque originali peccato sine controversia genuisset,

Quintum testimonium S. Bernardi est, qui sic ait: « Excepto homine Christo universos respicit, quod unus humiliter confitetur: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. »

Respondeo: testimonium hoc a Kemnitio ex epistol. 17u. ad Canonicos Lugdunenses depromptum est. In qua tamen epist. ti'ia sunt contra Kemnitium, nihil pro Kemnitio. Primum contra Kemnitium est, quod S. Bernardus aperte tradit, B. Virginem ante sanctam fuisse, quam natam: Sed, inquit, et ortum Virginis didici in Ecclesia et ab Ecclesia indubitanter habere festivum, atque sanctum firmissime cum Ecclesia sentiens, in utero eam accepisse, ut sancta prodiret.

Et paulo post: « Fuit, inquit, procul dubio Mater Domini ante sancta, quam nata. »

Secundo, contra eumdem est, quod in eodem loco S. Bernardus addit B. Virginem fuisse omnis peccati actualis expertem: « Ego, inquit, puto, quod et copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit, qua ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem, quod nemini alteri in natis quidem mulierum creditur esse donatum. »

Tertio, gravissime contra Kemnitium pugnat, quod S. Bernardus in hac re, ut in aliis rebus omnibus sententiam suam Ecclesia; Romana; judicio voluit esse subjectam. Sic enim epistolam claudit: « Qua; autem dixi, absque prmjudicio sane dicta sint sanius sapientis Romanm praesertim Ecclesia; auctoritati, atque examini totum hoc, sicut et caetera, quae ejusmodi sunt universa reservo: ipsius si quid aliter sapio, paratus judicio emendare. » Si hanc obedientiam sancti viri, non voculas hinc indo temere collectas imitari dignarentur heerctici, haeretici non essent

neque ulla nobis cum Kemnitio controversia remaneret. »

Ha;c igitur contra illum faciunt: pro illo autem nihil esse in tota epist. facile demonstrabo. Nam etsi S. Bernardus dicat B. Virginem in utero sanctificatam, non tamen dicit id factum esse post infusionem anima; rationalis, non autem in ipsa infusione, quod nos asserimus. Quod vero idem vir sanctus affirmat, B. Virginem in peccato esse conceptam, ac per hoc conceptionem ejus non fuisse sanctam; de prima conceptione, qua; in ipso concubitu parentum fieri solet, non de animatione accipiendum est. Nam inde probat S. Bernardus eam conceptionem non fuisse sanctam, quia inter amplexus maritales non se immiscuisset sanctitas. Atqui amplexus maritales prima conceptione, non in secunda, qua; magis proprie dici posset animatio, locum habent.

Deinde illud semper urget idem auctor, quod solus Christus de Spiritu sancto conceptus sit, et B. Virgo de Spiritu sancto conceperit, non autem fuerit de Spiritu sancto concepta. 'Quod argumentum nihil aliud probat, nisi primam conceptionem solius Christi vere fuisse sanctam.

Ex qua explicatione solvitur etiam quod ex Anselmo posset adduci, licet ejus testimonii Kemnitius non meminerit. S. enim Anselmus in ii. lib. Cur Deus homo cap. 16. apertissime scribit, B. Virginem in peccato esse conceptam et natam. Sed loquitur de prima conceptione seminis et de nativitate, quae sit in utero, non de ea, quae sit ex utero, hoc est, de formatione foetus, per quam incipit homo esse in mundo, juxta illud Matth. i: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Nam idem Anselmus in lib. de conceptu virginali, et peccato originali c. 7. scribit, homines in peccato originali concipi ante infusionem anima;, non quod caro sine anima sit capax peccati, sed quod homo ex semine, et ex ipsa conceptione trahat necessitatem, ut cum animam rationalem habuerit, simul etiam peccatum habeat.

Et de hac prima conceptione, qua; proprie dicitur conceptio, exponit ibidem Anselmus verba illa Job: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Et illa Davidis: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc. Neque ulla ratione credibile est S. Anselraum affirmare voluisse, B. Virginem in peccato

originali natam ex utero matris, cum ejus tempore Ecclesia universa festum diem Nativitatis B. Virginis coleret, eamdemque Virginem prius sanctam fuisse, quam natam publice praedicaret. Quod ex sermonibus Petri Damiani de Natali Virginis intelligi potest, qui venerabilis Petrus S. Anselmi aequalis fuit, vel eo paulo major.

Ex his, quae hactenus dicta sunt nullo negotio solvi possunt argumenta omnia, quae vel Capreolus, vel Cajetanus, vel alii solent adducere, non ut sententiam nostram damnent, sed ut suam probabiliorem esse demonstrent. Nam testimonia Scripturae, Conciliorum et Patrum, quae pro se facere arbitrantur, maxima ex parte generalia sunt, ac per hoc non impediunt, quo minus aliquis singulari privilegio excipi possit. Concilium enim Tridentinum, cui nemo Catholicorum resistere auderet, cum doctrinam communem et universalem de peccato originis tradidisset, aperte subjunxit: « Non fuisse mentem sanctae Synodi B. Virginem his decretis includere. » Quo facto docuit, tuto nos idem posse dicere de Conciliis Milevitano et Arausicano, et si quae alia sunt, in quibus universalis doctrina de peccato tradatur. Testimonia vero Patrum, quae B. Virginem nominatim attingunt, aut jam explicata sunt, aut eodem modo explicari possunt. Quod vero ad alias objectiones attinet, nulla est, quae ex iis, quae diximus, non facile diluatur.

Objiciunt primo, B. Virginem non vere fuisse redemptam, si nunquam fuit captrva. Sed jam ostendimus, illos verissime redimi, qui necessario captivi fuissent, nisi redemptoris gratia intercederet.

Objiciunt secundo, Christum mortuum esse pro omnibus, et tamen eumdem non pro justis, sed pro peccatoribus mortuum esse. Ad hoc etiam jam respondimus, Christum mortuum esse pro peccatoribus, qui jam erant, vel qui necessario fuissent, nisi eis mors ejusdem Christi mirabili gratia succurrisset.

Objiciunt tertio, B. Virginem cum libidine parentum fuisse conceptam, libidinem autem instrumentum esse, quo trajicitur in prolem originale peccatum. Responsio ex his, quae diximus, in promptu est. Nam libido parentum signum est natura; corrupta;, ex natura autem corrupta naturaliter caro vitiata concipitur, sed nihil prohibet, quo minus possit Deus, cum animam rationalem cum carne vitiata conjungit, simul in eam gratiam ju¬

stificationis infundere, qua peccati macula penitus arceatur.

Objiciunt quarto, B. Virginem multas a;rumnas, atque ipsam etiam mortem, qua; sunt peccati poena;, esse perpessam. Sed jam diximus, B. Virginis animam a peccati macula prmservatam, non autem carnem fuisse redemptam, nisi cum post mortem singulari Dei gratia gloriosa surrexit.

Objiciunt quinto, detrahi de gloria filii Dei, si privilegium immaculata; conceptionis alicui alteri tribuatur. Sed gloria filii Dei propria illa est/ quod de Spiritu sancto conceptus ex vi generationis peccatum contrahere non potuerit. Accedit ad ejus gloriam, si per ipsius merita non solum justificari possint qui peccatum jam habent, sed etiam praeservari a peccato aliquem, qui in illud alioqui necessario incidisset.

Refelluntur mendacia et calumnise K emnitii, circa B. Virginis conceptionem.

Post argumentorum, quae speciem aliquam soliditatis habere videbantur, dissolutionem, refellenda sunt etiam mendacia et calumniae Kemnitii, quae simplicioribus negotium facere possent.

Igitur Kemnitius pag. 520. demonstraturus quemadmodum sensim crescant errores, et superstitiones, dum sine verbo Dei de rebus ejusmodi disputatur, primo loco ponit, tempore Petri Lombardi ignotam adhuc fuisse opinionem de immaculata Virginis conceptione. Sed hoc falsum esse perspicuum est ex Patribus a nobis citatis, ac praesertim ex A nselmo in comment. cap. 5 posterioris ad Corinth. Fuit autem Anselmus antiquior Petro Lombardo. Quid quod ipse Kemnitius post duas paginas hanc ipsam opinionem tribuit Anselmo, quam hoc loco negat cognitam fuisse tempore Lombardi? ita nimirum ejus dicta inter se pulchre cohaerent.

Secundo loco dicit, Petrum Lombardum arrepta occasione cx verbis S. Augustini disputare coepisse, B. Virginem in conceptione Christi ab omni peccato, atque etiam a fomite liberatam. Sed non fuisse primum Lombardum, qui tam insignem puritatem B. Virgini tribuerit. Intelligi potest ex Anselmo lib.

i:. Cur Deus homo cap. 16. et lib. de conceptu virginali cap. 18. et ex ipso Augustino lib. de natura et gratia cap. xxxvi. et ex aliis.

Tertio dicit, eos, qui Lombardum secuti sunt, excogitasse sanctificationem in utero, et sanctam nativitatem ejusdem virginis Mariai. At hocest insigne mendacium, cum sanctificatio in utero, et sancta nativitas Yirginis in universa Ecclesia celeberrima luerit etiam tempore S. Bernardi et Petri Damiani, qui Petrum Lombardum non secui i sunt, sed ejus aequales, vel majores fuerunt.

Quarto dicit, post ea tempora natam esse opinionem de immaculata ejusdem Virginis conceptione. Et licet S. Thomas et S. Bonaventura eidem opinioni restiterint, tamen in quibusdam locis institui coepisse festum conceptionis. Hic quoquo insigne mendacium cernitur. Nam si festum conceptionis institui coepit post tempora S. Thomse, vel ejus retate, ut hoc loco Kemnitius dicit, quomodo S. Bernardus, qui centum annis S. Thomam preeeessit, in epist. 174. quam idem Kemnitius supra citavit, meminit hujus festi? Quomodo S. Anselmus, qui annis ferme ducentis eodem S. Thoma fuit antiquior, eodem teste Keranitio, festi conceptionis originem tradidit?

Quinto dicit, Concilium Tridentinum in appendice illa de Conceptione B. Virginis, cum Sixti IV. Pontificis constitutionem observari jussit, id voluisse, ut liberum esset, extra, prretor, aut etiam contra verbum Dei opinari, an B. Virgo concepta fuerit sine peccato originali. Sed hoc, ut alia qua; sequuntur, tam est impudens calumnia atque mendacium, ut nihil impudentius fingi queat. Ideo siquidem tum Sixtus Pontifex, tum Concilium Tridentinum libertatem opinandi circa conceptionem B. Virginis permiserunt, quod probe intelligerent, neutram partem verbo Dei aperte repugnare. Quod enim contra verbum Dei non sit opinio ulla libera, non est quod Kemnitius nos docere contendat. Id enim nemo apud Catholicos ignorare permittitur. Sed de bis hactenus, ne frustra bonas horas in nugis Kemnitianis consumpsisse videamur.

Mon transire ad posferns per generationem

omnia peccata parentum, sed primam tantum

primi hominis lapsum.

Postrema restat qiuestio ex tribus illis, quas cap. 13. proposuimus.

Est igitur qusestio, quod non peccatum per generationem trajiciatur ad posteros, illud ne unum, quod Adam primo commisit, an esetera omnia tum ipsius Ad<c, tum aliorum parentum?

Et quidem S. Augustinus in Enchiridio cap. 16. sic ait: « Parentum quoque peccatis parvulos obligari non solum primorum hominum, sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. » Idem repetit in lib. vi. adversus Julianum cap. 2. ejusque sententiam iisdem verbis tradidit S. Leo in epistol. 86. ad Nicetam; sanctus etiam Gregorius lib. xv. Moralium, cap. 22. ad eamdem sententiam. ut videtur, accessit.

Caeterum sancti isti Patres, fortasse non de contagione culpa;, sed de communicatione poena; locuti sunt. Deus enim (ut supra diximus) et ex Scripturis divinis evidenter colligitur: Visitat peccata Patrum in filios in tertiam et quartam generationem bis, qui oderunt eum.

Nam quod attinet ad culpam, extra controversiam esse debet, unum tantum, hoc est, primum primi parentis peccatum, ad posteros carnali generatione transmitti. Sic enim B. Apostolus loquitur in epist. ad llom. v: Judicium quidem ex uno (delicto) in omnes homines in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem. Quo loco differentiam ponit Apostolus inter peccatum quo damnata est massa generis humani, et gratiam, qua liberatur, ac dicit, peccatum unum fuisse, qoud omnes homines perdidit, gratiam vero non ab illo uno solum, sed etiam ab omnibus aliis liberare.

Hinc in eodem loco ipse idem Apostolus ait: Unius delicto multi mortui sunt; ct: Unius delicto mors regnavit; ct): Unius delicto in omnes homines in condemnationem; ct: Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Hinc etiam in eodem

loco vocat Adamum fonnam futuri, id est, Christi, ct in epist I ad Corinth. cap. xv, Apostolus comparat Adamum cum Christo, ct illum vocat primum hominem, hunc secundum hominem, quia nimirum ille solus omnem suam posteritatem perdidit, hic solus omnem suam posteritatem reparavit. Quod si peccata non solum primi parentis, sed aliorum etiam per generationem traheremus neque solus Adam recte diceretur forma futuri, neque Christus recte diceretur secundus homo. Id quod diligenter notavit S. Augustinus et ex Augustino S. Prosper in libro sententiarum Augustini, sententia 299.

Deinde sancti Patres hoc idem summa consensione testantur, Nam S. Ignatius in epist. ad Trallianos, peccatum quod nascendo trahimus, vocat antiquam impietatem S. Iraeneus lib. v. «adversus haereses vocat chirographum, quod scripsit Adam. S. Cyprianus lib. m. epist. 8. voc.at contagium mortis antiqua; S. Joannes Chrysostomus in priorem epistol. ad Corinth. homil. 40. vocat radicalepeocatum.S. Hieronymus lib. m. adversus Pel«agianos extremo, non agnoscit in parvulis ullum peccatum, praeter primam primi parentis praevaricationem, idque testimonio Cypriani confirmat. S. Augustinus lib. i. de peccatorum meritis et remiss. cap. 40. unum esse dicit peccatum, in quo omnes peccaverunt. Et apertius in Enchiridio cap. 43. scribit, parvulos soli peccato originali mori cum baptizantur, adultos autem illis omnibus peccatis mori, qua; male vivendo addiderunt ad illud unum, quod nascendo traxerunt. Deinde addit c. -44. cum adulti dicuntur mori pecc.ato per baptismum, etp.arvuli dicuntur baptizari in remissionem peccatorum, utramque sententiam esse tropicam, in illis enim ex numero singulari intelligi numerum multitudinis, in istis contra ex numero multitudinis intelligi numerum singularem. Denique cap. 4. 'i. adjungit, peccatum originale unum tantum esse, sed interdum significari numero multitudinis, quia multas partes et quasi membra continet, cum in illo uno peccato

superbia, sacrilegium, fornicatio spiritualis, et alia quaedam cerni potuerint. S. Anselmus in lib. de conceptu virginali et peccato originali, cap. 23. quaestionem proponit, an peccatum, quod a parentibus trahimus, sit unum vel multa, et respondet esse unum. Quae sententia fuit etiam Petri Lombardi, et scholasticorum Theologorum lib. n. sentent. dist. 33.

His accedunt rationes, nam si Adam non peccasset, transmisisset quidem ad posteros justitiam originalem, quae non tam ipsi, quam toti naturae in ipso data fuerat: non autem transmisisset dona sua personalia, prudentiam, acquisitas virtutes, et alia id genus: igitur ratio postulat, ut non transmittat etiam peccata sua personalia, sed illud unum dumtaxat, propter quod justitia originali privatius fuit, quod naturae peccatum a Theologis nominatur.

Deinde experientia docet, saepe viros admodum malos genuisse viros admodum bonos, hoc est, ab ineunto aetate pronos ad virtutes, et opera egregia. Achaz enim et Amon reges deterrimi filios genuerunt Ezechiam et Josiam, qui et viri optimi et reges praestantissimi «ab ipsa pene infantia fuisse narrantur. At si vitia parentum omnium transirent ad proles, baborassent certe parentum vitiis Ezechi«as ct Josias, saltem initio aetaitis; neque enim uno die tot vitia funditus eradicari potuissent.

Neque vero S. Augustinus, S. Leo et S. Gregorius in locis initio adductis contrarium sentiunt. Non enim de contagione culpae, sed de communicatione po;n;e locuti sunt. Quod vel ex eo perspicuum esse potest, quod allegant verba illa Exodi xx: Qui reddis peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. Quod esse intelligendum de filiis illis, qui peccata parentum imitantur, idem Gregorius loco cit. docet, juxta verbum Domini Ezechielis cap. xvm: Filius non portabit, iniquitatem patris. Sed de hac re supra disseruimus cap. 7. et 8. hujus libri.

Proponitur sententia, sive potius absurdissmia hseresis Illyrici.

Explicuimus lib. superiore primam illam quaestionem, sitne aliquod verum peccatum, quod per carnalem generationem trajiciatur ad posteros. Sequitur nunc altera quaestio de natura et ratione ejusdem peccati. Sunt autem quinque errores in hac parte vitandi, de quibus ordine disseremus, antequam ad eam sententiam explicandam, et defendendam veniamus, quam verissimam esse censemus.

Primus igitur error est Matthiae Illyrici, hominis ad monstra excogitanda quodam modo nati. Is multos libros conscripsit de natura peccati originis, quorum unus inscribitur: Demonstrationes evidentissimse de essentia imaginis Dei et diaboli; alter: De occasione vitandi erroris; Tertius: De eximia utilitate hujus doctrina;; Quartus: Nosce teipsum; Quintus: Refutatio quorumdam; contrarium sentientium. Extat etiam liber cujusdam Illyrici discipuli, qui inscribitur Methodica probatio propositionis, quod peccatum originale sit substantia, per D. M. Pau. Rei. D. V. V. in quo libro peccatum passim dicitur subsistens quiddam, praesens et operans in homine etc. Sententia vero ejus his propositionibus comprehendi potest.

Prima propositio. Peccatum si generatim sumatur, res est transcendens omnia praedicamenta; speciatim vero quaedam peccata pertinent ad praedicamentum substantia;, alia ad praedicamentum quantitatis, vel qualitatis vel ubi, vel habitus; et sic de caeteris. Secunda propositio. Peccatum originis substantia est, non qualitas, vel ratio, vel aliquid ejusmodi. Tertia. Peccatum originis nihil est aliud nisi substantialis imago diaboli. Quarta. Anima rationalis per peci catum primi hominis substantialiter tota corrupta est, ac transformata in imaginem diaboli ex imagine Dei: ut quemadmodum in homine mortuo forma substantialis cadaveris est loco animae, ita post peccatum Adae sit in anima forma quaedam teterrima substantialis pro ea, quae ante fuerat. Quinta. Mutatio ista non potest proprie dici generatio, vel creatio, sed transformatio, qualis est, cum vinum vertitur in acetum.

Hanc suam sententiam plurimis argumentis Illyricus confirmare nititur, quorum alia ducuntur a Scriptura et ratione, quae nos paulo post suo loco refellemus; alia petuntur ex variis Martini Lutheri testimoniis, quae nos Kemnitio et Wighando, necnon lleshusio efMerlino enodanda relinquimus.' Scripserunt enim adversus Illyricum quatuor isti theologi Lutherani, quamvis alioqui Joannes Wighandus ejusdem Illyrici collega fuerit in Centuriis conscribendis.

Et fortasse, si Lutheri scripta et sententias scrutari vellemus, et ex iis, ut Illyricus postulat, de praesenti controversiajudicium faceremus, non quatuor illi Magistri, sed unus Illyricus victoriam reportaret. Certe enim Martinus Lutherus in comment. cap. 3. lib. Genes, explicans illa verba: Tunc aperti sunt oculi amborum, non obscure significat, peccatum originis ad substantiam hominis pertinere: « Yide, inquit, quid sequatur ex illa sententia, si statuamus justitiam originalem non fuisse naturae, sed donum quoddam superfluum, superadditum. An non sicut ponis justitiam non fuisse de essentia homiDis, ita etiam sequetur, peccatum quod successit, non esse de essentia hominis? » Ilaec Lutheri verba satis aperte Illyrico favent, nec satisfaciunt glossa) quorumdam, qui aliorsum ea detorquere conantur.

Idem etiam Lutherus in explicatione Psal. l. tractans illa verba: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, sic ait: « Non loquitur David de ullis operibus, sed simpliciter de materia, et ipso esse et dicit semen humanum, id est, massa, ex qua conceptus sum, tota est vitio et peccato corrupta. Materia ipsa est vitiata. Lutum illud, ex quo vasculum hoc fingi erepit, damnabile est. » Et paulo post: « Foetus, inquit, in utero, antequam nascimur, et homines esse incipimus, peccatum est. » Ha)c Lutherus.

Rursus illi ipsi, qui adversus Illyricum disputationes longissimas ediderunt, non pauca scribunt, qua) causam Illyrici meliorem facere videantur. Nam Johannes Wighandus in propositionibus de peccato originis proposit. II 9. scribit, peccatum originis esse rem ream, et natura sua dignam morte aeterna, et damnatam a Deo, nisi per Christum remissio fiat. At profecto rem esse.ream et dignam aeterna morte nisi remissio fiat, non convenit accidenti, sed substantia), et substantia) viventi, ac rationali. Neque enim furtum dignum est patibulo, sed fur; nec furto, sed furi potest remissio fieri. Quare videtur Wighandus id ipsum asserere, quod oppugnat, peccatum videlicet originis substantiam esse, non accidens. Idem auctor proposit. 213. scribit, per peccatum primi hominis totam substantiam hominis esse corruptam ac depravatam, et non accidentia ejus tantum, ut Sophistae docebant.

At scholastici theologi, quos iste more suo Sophistas vocat, ideo dicunt, non substan¬

tiam hominis, sed accidentia per peccatum esse corrupta, quia non pars aliqua essentia), sive substantiae humanae, ac ne potentia quidem aliqua periit, sed justitia amissa est, et in ejus locum injustitia, pravitasque successit, et tam justitiam, quam injustitiam accidentia esse usque ad hoc saeculum, in quo monstra opinionum passim nascantur, extra controversiam fuit.

Iste igitur W ghandus, qui contra sophistarum sententia o docet, non accidentia solum, sed etiam substantiam hominis esse corruptam, quid aliud significat nisi justitiam et injustitiam non accidentia, sed substantiam esse? atque hoc est, quod Illyricus tot suis libris conabatur efficere.

Rursus Tilmannus Heshusius alter Illyrici antagonista, in libro de hac ipsa qua)stione conscripto, non solum fatetur, totam hominis substantiam per peccatum corruptam ac depravatam esse, sed etiam aperte docet, imaginem ] ei in homine fuisse substantiam; imaginem autem Dei per peccatum amissam, et in ejus locum imaginem diaboli successisse, non Tilmannus solus, sed omnes Lutherani concedunt. Ex quo sequitur, priorem hominis substantiam periisse, et aliam per transformationem quamdam videlicet accessisse. Nescio autem quid aliud Illyricus optare queat, nisi quod isti ejus adversarii tam liberaliter dant.

Denique Martinus Kemnitius, qui inter primos hostem se Illyrici profitetur, in Resolutione de peccato originis, dicit, totam massam anima) corruptam esse summa atque extrema depravatione. Idem in Examine Goncilii Tridentini sessione 5. pag. 454. dicit, peccatum esse, quicquid repugnat divina) legi, sive sit defectus, sive inclinatio, sive ratio. Itaque ipsam etiam rationem, qua) est suprema pars hominis, Kemnitius vult esse peccatum, quia ipsa etiam legi Dei repugnat. At quid, qua)so, aliud docet Illyricus? Yidemus igitur hostes Illyrici, sive imprudentes, sive praevaricantes non raro in ejus castra transire; sed quicquid de illis sit, sententiam Illyrici falsam, atque absurdam esse, et Verbo Dei, symbolo fidei, traditioni Patrum, et manifestissimae rationi repugnare contendimus.

Refutatur error Illyrici, qui asseruit peccatum originis esse substantiam.

Scriptura divina non obscure docet, peccatum non esse substantiam, sive naturam aliquam, sed privationem, ac defectum. Nam S. Joannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil Joan. i. Sanctus autem Paulus addit: Omnis creatura Dei bona est 1 Timoth. iv (i). Ex quibus duobus locis evidenter sequitur nullam substantiam, sive naturam esse malam, ac per hoc neque esse peccatum. Nam cum peccatum omnium consensu sit malum, si idem peccatum substantia esset, vel non omnis substantia essetfacta a Deo, quod repugnat Evangelio, vel non omnis creatura Dei bona esset, quod repugnat Apostolo.

Deinde argumentari possumus ex Scriptura, juxta Lutheranorum communem explicationem. Nam B. Paulus (ut Lutherani communiter docent) de peccato originali disserit ad Roman. yii. cum ait: « Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod odi malum hoc facio. Si autem quod odi malum, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. » Ex quo loco perspicue intelligimjis, peccatum quod Lutherani originale esse definiunt, non esse ipsum hominem, sed in homine habitare; et non in mente, sed in carne sedem habere. Quod enim hoc loco caro non significet totum hominem, sed alteram partem tantum, certum est ex eo quod distinguitur contra mentem. Nam ad mentem pertinet illud, volo bonum, et illud, odi malum. Et apertissime paulo inferius: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et rursus: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, come. autem legi pecca' i.

Quod si peccatum originis non est in mente, sed in carne, quanto minus ipsa mens dici poterit esse peccatum, ut contendit Illyricus? neque vero responderi potest, Apostolum, qui de se haec dicit, justificatum fuisse a peccato. Nam ex communi sententia Lutheranorum, peccatum originis non ita remittitur in justificatione, ut non sit. sed ut

non imputetur, imo ex hoc ipso loco, ubi B. Paulus, qui sine dubio justificatus erat, de se loquitur, probant Lutherani, in hominibus justis peccatum semper haerere, et esse vere, proprieque peccatum. Quare cum in Apostolo Paulo esset peccatum originis, ut Lutherani volunt, et in eodem esset mens bona, cum peccato illo pugnans, ut ipse testatur, sequitur apertissime peccatum originis nihil minus esse, quam id, quod Illyricus somniat, qui non tam in mente, quam ipsam mentem affirmat esse peccatum.

Jam vero symbolum fidei non minus aperte paradoxum istud Illyrici funditus destruit.

Primus articulus est: « Credo in unum Deum. » At Illyrici delirium tot facit Deos, quot sunt mentes in originali justitia permanentes. Nam quemadmodum originale peccatum ad substantiam hominis pertinet post lapsum A dee, ex Illyrici sententia, sic etiam originalis justitia ad substantiam hominis pertinebat ante lapsum ejusdem. Quia vero proprium est solius Dei, ut sit non ex accidente dono, sed substantialiter justus, ut S. Gregorius docet hom. I i. inEvang., sequitur ut mentes primorum hominum ante lapsum, Dii quidam essent, et nunc etiam tot sint in coelo Dii, quod sunt Angeli, originali justitia praediti. Omnes enim substantialiter justi, et boni sunt.

Idem primus articulus docet, <■ unum Deum esse creatorem omnium rerum. » At si vera esset Illyrici sententia, Deus non esset creator animarum hominum, sed diabolus, qiicC est heeresis Manichaei. Nam post lapsum Adae ipsa humanae animae substantia est peccatum, ex Illyrici sententia; peccati autem non est auctor Deus, sed diabolus, ut idem ipse Illyricus confitetur.

Respondet Illyricus, Deum vere dici crea-- torem omnium rerum, quia creavit ipse hanc naturam bonam, quae postea opera diaboli facta est mala. At quaistio est dc ista substantia mala, quis eam fecerit, et quotidie faciat. Nam si diabolus, igitur diabolus est creator alicujus substantiae, et non est Deus creator ominum rerum. Si Deus, igitur est auctor peccati. Quod tamen disertis verbis damnatur in confessione Augustana ari. 19. cuju.: confessionis sectatorem se Illyricus profitetur.

Respondet Illyricus, istam susbtantiam totam esse a Deo, et totam a diabolo; a Deo quidem, quia ipse conservat, et propagat hanc naturam ita corruptam ct vitiatam; a diabolo autem, quia ipse eam sic vitiavit, et (ut ipse pro sua insigni honestate loquitur) penitus concacavit, et addit, nullam esse novaculam sophistarum ita acutam, ut possit distinguere in anima hominis peccatoris, quid sit Dei, et quid diaboli.

At haec responsio, ut unum errorem tollat, inducit duos. Primum enim si Deus propagat, et conservat hanc naturam qua- ita penitus corrupta et vitiata est ut vere et proprie sit ipsa vitium, atque peccatum, certe sequitur, ut Deus sit auctor peccati. Quid enim est propagare, et conservare peccatum, nisi auctorem esse peccati? Itaque Deus verus, ac bonus erit auctor mali, ex Illyrici sententia, quae impietas Manichaei et Marcionis impietatem longe superat. Siquidem illi peccati causam in Deum quemdam malum, non in bonum retulerunl.

Deinde si diabolus, initio natorum ita depravavit, ut per eam depravationem forma substantialis bona perierit, et forma substantialis mala producta fuerit, quis non videt, diabolum creatorem substantiae dici posse?

Hespondct Illyricus, diabolum non esse creatorem, quia non creavit substantiam ullam, sed bonam transformavit in malam: « Quemadmodum, inquit ipse, muliercula' norunt lac in caseum, vel butyrum convertere, ct vinum in acetum transmutare, et tamen neque dicuntur, neque sunt creatrices. »

At nihil ista faciunt ad rem, siquidem lac et vinum, res sunt naturaliter transmutabiles, et ideo non debet videri mirum, si adhibitis ab homine naturalibus causis, illa facile transmutentur. Substantia; vero spirituales, quales sunt animae rationales, et Angeli, non sunt naturaliter corruptibiles, aut substantialiter mutabiles, cum materia careant, et ideo solus Deus potest eas ex nihilo condere, aut in nihilum redigere: aut etiam ex aliis alias facere: neque minus requirit omnipotentiam conditoris, talium rerum creatio, quam earumdem rerum substantialis transformatio.

Neque multum juvat Illyricum, quod ipse interdum, cum valde premitur, dicit, non totam anima; substantiam in aliam totam, diaboli opera, esse conversam; sed partem tantum supremam, id est, rationem. Nam (ut omittam, quod ipse idem sa' pissime dicat,

tufam animam, immo tofum hominem, esse

corruptum) non sunt in anima hominis pluros substantiaj, sed una, eaque impartibilis, licet ratione plures in ea gradus, ac veluti partes distinguamus. Illa autem una substantia non potest ullo modo re ipsa partim conservari, partim destrui, sed aut tota conservetur, aut tota pereat, necesse est.

Pugnat deinde doctrina ista Illyrici cum articulis fidei, quibus Dominicaj Incarnationis mysterium continetur. Siquidem fides Christiana docet, a Verbo divino naturam humanam assumptam, ejusdem speciei cum nostra, iri est, carnem et animam, qualem nos habemus: « Non alterius naturaj (inquit S. Leo in epist. xi. aci Julianum) erat ejus caro, quam nostra, nec alio illi, quam calleris hominibus anima est inspirata principio, quaj excelleret, non diversitate generis, sed sublimitate virtutis. » At ex Illyrici, sententia, anima nostra peccatum est, igitur aut Christus peccatum assumpsit in unitatem persona*, qui* nihil absurdius fingi potest; aut animam non habuit ejusdem naturaj cum nostra, quod (ut diximus) Symbolo fidei manifeste repugnat.

Respondet Illyricus, Christum assumpsisse animam humanam, non qualem nos habemus, sed qualis in Adamo fuit ante peccatum, distingui vero unam ab alia non specie, aut genere physico, sed tantum theologico. Intelligit autem per theologicam differentiam, quod summus graclus anima; rationalis non sit idem in nobis, et in Christo, tametsi reliqua anima sit eadem.

At summus gradus, si recte philosophari velimus, ad speciem physicam pertinet. Ille siquidem est, per quem physice distinguimur ab animantibus eseteris.

Quocirca mysterium Incarnationis Arrius, et Apollinaris destruere judicari sunt a Patribus nostris, quod mentem in Christo non agnoscerent, ejusdem naturae cum nostra. Vide Epiphanium haeresi 69. et 77. et Augustinum haeresi 49. et 53.

Pugnat praeterea error Illyrici cum articulo dc resurrectione. Nam non resurget eadem substantia hominis, quae nunc est, et quae per mortem desinit esse. Haec enim tota ex Illyrici sententia peccatum est, et peccaituru sine dubio non resurget. Igitur alia substantia producetur, ac per hoc non erit vera resurrectio, sed nova productio. Resurrectio enim non est, nisi ejus, quod cecidit.

Respondet Illyricus, resurrecturum idem omnino individuum, sed forma substantiali mutata. At quo pacto idem erit individuum, si non habebit eamdem formam substantialem?

Pugnat denique cum articulo de vita a)terna. Nam si non resurget idem qui cecidit, non etiam coronabitur idem, qui in agone certavit.

Tertio, adversus Illyrici somnium produci possunt clarissima testimonia Patrum. S. Rasilius in oratione, quod Deus non sit auctor malorum: « Non imagineris, inquit, propriam aliquam esse substantiam mali. Nam malitia non est aliquid subsistens» »

S. Gregorius Nazianzenus in oratione in S. Lavacrum, prope extrema: « Crede, inquit, nullam esse mali essentiam, nec per se subsistere, nec a Deo creatam. »

S. Epiphanius haeresi 37: « Malum, inquit, aliquando non erat,' neque radix ulla fuit malitiae, neque malum est quiddam per se subsistens. »

<( Utique, inquit, non substantialis, sed accidens est malitia. » Et paulo post affirmat haeresim esse pestiferam Valentini, Marcionis et Manichaei, quod malitia sit substantia.

S. Hieronymus in epist. ad Ctcsiphontcm:

(i Nunquam, inquit, a me audies malam esse naturam. »

S. Augustinus lib. vn. Confessionum, cap. 12: « Malum, inquit, illud, quod quaerebam, unde esset, non est substantia, quia si substantia esset, bonum esset. » Et in explicatione Psal. lxyiii: « Quaesivi, inquit, quid esset iniquitas, et non inveni substantiam, sed a summa substantia, te Deo, detortam in infimam voluntatis perversionem. » Et lib. i. adversus Julianum cap. 3: « Non, inquit, resistimus Manichaeis, nisi obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis, nec ea mala substantiam esse, sed substantiarum vitia creatarum. »

Denique Patres omnes Manichaeum, ut haereticum exeerantur, quod diceret malum esse substantiam, quam non fecisset Deus, ct quse in homine fons esset, et origo omnium peccatorum. Quod idem Illyricus dicit de peccato originis, quod videlicet substantia quaedam sit, quam Deus non fecerit, et quae causa sit peccatorum omnium, quae ab hominibus perpetrantur.

Respondet ipse, sententiam suam longissime a Manichaei errore distare. Manichaeum enim duas naturas aeternas introducere, unam bonam, alteram malam: se vero unam

tantum naturam aeternam agnoscere, cainque bonam, malam enim postea accessisse. Addit etiam adversarios suos Lutheranos videri potius Manichaeos, quippe qui duas in homine naturas constituant, unam bonam, hoc est, substantiam, alteram malam, id est, peccatum, quod esse volunt veram, ac positivam qualitatem: se autem unam tantum naturam in homine ponere, vel bonam, vel malam; bonam videlicet ante lapsum Adae, malam post lapsum ejusdem.

At revera utrique videntur Manichaei, et Illyricus, et adversarii ejus Lutherani, sed ipse magis. Illi quidem dum realem ct positivam qualitatem peccatum originis esse definiunt, coguntur omnino dicere, vel Deum non esse causam illius qualitatis malse, ac per hoc non esse causam omnium rerum, quae revera existunt, qui est unus ex erroribus Manichaeorum; vel certe causam esse peccati, qui est error gravior, quam fuerit Manichaeorum.

Illyricus autem etiamsi se purgat ab uno Manichaeorum errore, quia non docet, mali naturam esse absque principio, et sempiternam, tamen nunquam se purgabit ab aliis tribus erroribus Manichaei, quod videlicet aliqua substantia sit mala, et non a Deo, sed a diabolo procreata; quod peccatorum nostrorum non sit causa liberum arbitrium, sed substantia illa mala, quod denique dua) sint in homine substantia), una bona, altera mala. Nam etiamsi in libro de substantia imaginis Dei, et diaboli, dicat totum hominem esse malum: tamen in refutatione contrarium sentientium dicit, non totum hominem, nec totam animam, sed solum id, quod est in anima summum, id est, cor, esse corruptum et malum. Sunt igitur in eodem homine, ex Illyrici sententia, substantia corporis, et anima), quoad partem inferiorem, bona; et substantia cordis, sive partis superioris, mala. Quod si Lutherani ea)tcri (Illyrico teste) censendi sunt Manichaei, quia ponunt in homine substantiam bonam, et qualitatem malam: quanto magis Illyricus ipse Manichams habendus erit, qui ponit in homine unam substantium bonam, et aliam substantiam malam?

Sed veniamus ad rationes. Prima ratio, si peccatum corrumpit vere et proprie substantiam animse; igitur anima rationalis corruptibilis est, et re ipsa corrumpitur, ac desinit esse, quod est apertissime contra fidem Catholicam, ct rationem?

Secunda ratio. Si per peccatum Adami prior substantia hominis periit, et alia in locum ejus successit, igitur inepte Deus Adamum increpat, dicens: Aciam ubi es? Et: Quis tibi indicavit, ejuod nudus esses? Et: Nonne quia comedisti de ligno? Et: Quia audisti vocem uxoris tux ctc. Nam Adam ille, qui comederat de ligno, et audierat vocem uxoris, jam perierat. Ille autem, cum quo post lapsum loquebatur Deus, erat alius genere differens a priore.

Tertia ratio. Si peccatum originis est ipsa substantia hominis, ut Illyricus dicit, igitur peccatum originis multa bona facit, intelligit, disputat, indicat, scribit contra seipsum, credit, sperat, diligit, hortatur alios ad credendum, et, quod est mirabilius, innocenter vivit. Nam Illyricus, qui se totum peccatum esse non dubitabat, tamen scribit de se in extremo libro de essentia imaginis Dei et diaboli, se multos annos honeste, innocenterque vixisse: « Vixi, inquit, multos annos Wittembergoe, cujus temporis honeste, innocenterque actaj vita;, multos fide dignos testes producere possum. » At quis credat id, quod non est nisi malum, et fons omnium malorum, tam multa bona facere posse, ut etiam innocentias titulum mereatur?

Quarta ratio. Si peccatum originis est substantia hominis, vel est tota ejus substantia, vel pars; si tota, falsum igitur est quod Illyricus dicit in Refutatione, peccatum non esse nisi summum animae rationalis gradum. Non enim solus ille gradus est totus homo: Si pars, igitur falsum est quod idem Illyricus in lib. de essentia imaginis Dei, et diaboli toties repetit, totam essentiam hominis totumque hominem esse corruptum et transformatum in aliam substantiam, quemadmodum cum dolium vini totum vertitur in acetum: et omnes illi clamores, quibus ipse utitur adversus eos, qui extenuant peccatum originis, non solum inanes sunt, sed etiam in ipsum retorqueri possunt. Nam sicut ipse dicebat, Christum fieri dimidium redemptorem ab illis, qui non confitebantur, totum hominem esse corruptum; ita nos dicere possumus, Christum ab Illyrico fieri non dimidium, sed longe minus quam dimidium redemptorem. Nam si unus tantum anima) rationalis gradus corruptus fuit, certe unum tantum animae rationalis gradum Christus

reparavit. Venit enim quaerere, et salvum facere quod perierat. Luc. 19.

Chapter 60 of 93