Skip to the text

Caput IV. Proponitur et refellitur secundus error, qui est multorum Lutheranorum

Exploso errore Illyrici, sequitur ut ad sententiam caeterorum haereticorum hujus temporis veniamus. Et quidem prima fronte videntur tam Lutherani, quam Calvinistae nec inter se, nec ab Ecclesia dissidere, nam ex adversariis Philippus tum in Apologia Confessionis Augustanae, art. 2. tum in locis communibus, titulo de peccato originali; et Joannes Calvinus in lib. ii. Institut. cap. i. admittunt definitionem communem peccati originalis, quod sit videlicet privatio justitiae originalis: Murtinus quoque Bucerus in epist. ad ltom. testatur, se non videre, in quo Scholastici, quoad peccatura originis,

ab orthodoxa sententia varient. Et ex nostris Joannes Hoffmebterus in judicio de 2. art. Confess. Augustan. et Alphonsus Virvesius in tertia Philippica, vix ullam agnoscunt dissensionem in hoc articulo inter nos et sectarios. Tamen si res tota diligenter expendatur, duo quaedam in doctrina adversariorum invenientur, quae longissime distant a vera, sanaque doctrina Catholicorum.

Alterum est, quod plurimi eorum peccatum originis non distinguunt a peccato actuali. Alterum quod ea, quae Catholici volunt esse vulnera naturae, infirmitates, morbos ex peccato originali relictos, ut ignorantiam, difficultatem, concupiscentiam, ipsi vere et proprie peccatum originis esse velint, et in omnibus per Christum justificatis ita manere, ut natura sua damnare possit homines, si Deus illud imputare velit. Sed priorem errorem proponamus,et breviter refellamus.

Igitur prior error extat apud Lutherum in assertione articuli tertii, ubi dicit, impossibile esse, ut fomes sit absque actuali peccato. Et supra in assertione secundi articuli jam dixerat, fomitem, sive concupiscentiam esse peccatum originale. Rursus in assertione ejusdem terti articuli: « Omitto, inquit, dicere, quod originale peccatum, ut omnia peccata, ita et incredulitas est. » Idem etiamLutherus in commentario 2. cap. Gen. dicit, peccatum originale esse incredulitatem, desperationem, et alia similia, quae sine dubio peccata actualia sunt. Idem in assertione ejusdem articuli tertii, dicit fomitem esse rem vivam, et quae movetur. Et tandem addit haec verba: « Ideo fomes vere est actuale peccatum. »

Jam vero Philippus Melanchthon in locis communibus, editis anno 1522. titulo: Quid peccatum, sic ait: « Peccatum originale est nativa propensio, et quidam genialis impetus et energia, qua ad peccandum trahimur, propagata ab Adam in omnem posteritatem. » Et paulo post: « Scriptura non vocat hoc originale, illud actuale peccatum. Est enim et originale peccatum plane actualis quajdam prava cupiditas. » Idem Philippus, cum in Confessione Augustana art. 2. posuisset, peccatum originale esse, quod homines sint sine metu, et fiducia Dei; et Catholici in refutatione Confessionis, qua; extat apud Fabricium Leodium in Harmonia Cen-

fossionis Augustana?, objecissent, quod esse sine metu et fiducia Doi, sint peccata actualia. Ille non aliter respondit in Apologia, nisi Confessionem Germanicam allegando, in qua non solum actus, sed etiam propensio et dona Dei ad efficiendum timorem et fiduciam hominibus in peccato natis denegantur. Itaque non negavit, peccata actualia pertinere ad originale peccatum, sed addit aliquid amplius.

Idem etiam in eadem Apologia dicit a Scholasticis extenuari peccatum originis, et inter esetera sic loquitur: « Itaque, inquit, cum de peccato originis loquuntur, graviora vitia humana; natura; non commemorant, scilicet ignorationem Dei, contemptum Dei, vocare metu et fiducia Dei, odisse judicium Dei fugereDeum judicantem, irasci Deo, desperare gratiam, habere fiduciam rerum pinsentium, etc. » Sic etiam in locis communibus, editis post annum 1540. non dicit quidem aperte, peccatum originis esse actualem cupiditatem, ut antea dixerat, tamen explicans quid sit concupiscentia, sive dzxlitx (ut ipse loquitur) omnium potentiarum, in qua constituit rationem peccati originis, dicit ad eam pertinere ignorationem Dei, dubitationes, esse sine timore, sine dilectione, amare se magis quam Deum, etc. At profecto negari non potest, quin contemptus Dei, odium judicii divini irasci Deo, fugere judicantem Deum, desperare gratiam, dubitare de misericordia Dei, amare se plus quam Deum, sint vere peccata actualia.

Martinus Kemnitius in Examine, sess. 5. Concilii Tridentini, pag. 456. docet illam sententiam Scriptura;, Genes, vi: Omne firmentum cogitationis cordis eorum tantum malum est omni tempore. Sic enim ipse citat inlelligendam esse de peccato originali, ct pertinere etiam ad pueros et infantes, et probat, quia Genes. 8. repetitur lnec sententia, et additur, Figmentum cordis humani esse malum a pueritia; et vox hebreea, qua; significat pueritiam, dicitur etiam de infantia, et tamen in sequenti pagina explicans quid sit figmentum, quod hebraice dicitur « Significat, inquit, vel intus animo aliquid concipere, formare et quasi effigiare, vel foris juxta conceptam ideam aliquid fingere, seu formare. » Et infra: « Significat igitur, quando mens primum concipit, et format cogitationes, ipsos primos

motus, conatus seu impetus cordis, quando homo est sine Spiritu sancto, jam esse res malas. » Et pag. -458. dicit, cogitationem, quae deliberatione confirmata est, appellari etiam in Scripturis, et allegat Isai. cap. 26. Quare Kemnitius satis aperte ad peccatum originis refert actualem cogitationem, tum primam et indeliberatam, tum etiam deliberatione, ut ipse loquitur, confirmatam.

Sed hic error tam est crassus, ut vix refutatione indigeat. Primum enim sequitur fex eo in infantibus, pnesertim in utero matris existontibus, aut recens natis non esse originale peccatum, quod non solum Scripturis sanctis, sed etiam ipsorum Lutheranorum doctrinae, et confessioni repugnat. Infantes enim in uteris matrum, aut recens nati, nullum habent usum mentis, et ideo nec Deum contemnere, neque abeo fugere, neque illi irasci, neque gratiam desperare, neque aliud contra Dei legem appetere, vel cogitare possunt. Et contra, fidem et timorem Dei actu habere non tenentur, cum isti actus usum rationis requirant, quo infantes carent. Proinde si peccatum originale sit carere fide et metu Dei, et ista carentia in infantibus peccatum non sit, certe sequitur infantes peccato originali etiam ante Baptismum carere.

Quod si forte Lutherani respondeant infantes ejusmodi usum mentis habet’e, et revera pravos motus cordis in illis existere, et carentiam bonorum actuum illis imputari; non solum pugnabunt cum S. Augustino, qui lib i. de peccatorum meritis et remissione, cap. 35. ridet quosdam Pelagianos, qui in infantibus recens natis, actualia peccata esse dicebant; sed etiam cum ipsa experientia: experimur enim infantes recens natos usque adeo mentis usu destitutos esse, ut nec ubi sint sentiant et juxta se jacentibus mammis magis possint esurientes flere, quam suggere, quippe qui nec mammas quidem ipsas, nec aliud aliquod norint. Qui vero nec mammas, nec matrem agnoscunt, quomodo credibile est ab iis Deum agnosci? et qui Deum omnino cogitare non valent, quo pacto (quaeso) ullum contemnere ab illo fugere, illi irasci, gratiam ejus desperare, vel de misericordia ipsius dubitare queunt?

Quid quod in ipso primo instanti conceptionis incipiunt homines peccatum originis

habere, et tamen in illo primo instanti, fortasse etiam aliquanto tempore post, non solum non habent usum mentis, sed ne sensuum quidem.

Denique nonne Scriptura divina parvulos ab omni actuali peccato perspicue liberat? Siquidem scribit Apostolus ad Rom ix: Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali. Loquitur autem de Jacob et Esau, nondum natis, sed jam conceptis, et in utere existentibus, ut ex ipso loco epistola) ejus intelligi potest. Moses quoque de parvulis dicit, in i cap. Deut.: Filii tui, qui hodie ignorant distantiam boni, et mali. Et Dominus Jonae quarto, dicit in Ninive fuisse plusquam 120,000. hominum, qui ignorabant, quid esset inter dexteram et sinistram suam. Qui locus a S. Hieronymo, et aliis refertur ad ignorantiam, qua) cernitur in infantibus.

Quod si parvuli in tam profundis ignorantia) tenebris versantur, et distantiam boni, et mali, et quid inter dexteram et sinistram ipsorum sit ignorent, multo magis Dei judicium, misericordiam, gratiam et similia eos ignorare necesse est. Qui vero ista ignorant, non possunt certe judicium Dei fugere, de misericordia dubitare, gratiam Domini desperare, atque alia ejusdem generis agere. Respondebunt fortasse, se non ponere in parvulis actiones aliquas mentis, repugnantes legi Dei, sed tantum mentem ipsam spoliatam originali justitia, et pronam ad actiones legi Dei repugnantes producendas, cum rationis usus advenerit. Yocasse autem se hoc vitium actuale peccatum, non quod sit actio aliqua, sed quod sit actualis, et vera pronitas, sive morbus ac defectus re ipsa, atque actu in homine existens, et non mera negatio, aut relatio. Sic enim videntur explicare sententiam suam Lutherus in assertione articuli tertii, et Melanchthon in locis editis anno 1522: « Yere, inquit, Lutherus, fomes est actuale peccatum actualis privatio, sive defectus ejus rei, quae adesse debet, et actualis positio seu praesentia infirmitatis et aliorum affectuum, qui deesse debent. »

At si ita sententiam suam explicent, primo abutuntur vocabulis contra scholarum omnium consuetudinem. Nemo enim hactenus pronitatem, vel passionem appellavit actuale peccatura!

Deinde perperam dicunt, extenuari pec-

catum originis, si quis ad id peccatuxn pertinere non velit, irasci Deo, fugere judicium Dei, dubitare de misericordia, et desperare gratiam, et similia; ista enim non pronitates, sed actiones sunt.

Tertio, non recte Apologia Confess. Augustanae dicit, peccatum originis non solum esse privationem actuum fideret timoris, sed etiam donorum, quibus illi actus efficiuntur. Nam privatio actuum fidei, et timoris actuale peccatum est: non enim solus actus malus, sed etiam omissio actus boni dicitur actuale peccatum. Proinde necessario sequitur, aut infantes habere peccatum actuale, saltem omissionis, quod absurdissimum est, aut carere etiam originali, quod fidei Christiana; contrarium esse, ne ipsi quidem adversarii negant.

Quarto, male Lutherus in assert. art. 3. scribit, fieri non posse, ut fomes separetur ab actu et motu, cum sit res viva, et quse semper movetur, ac gignit malos actus. Nam si id fieri nequit, certe sequitur quod antea dicebamus, ex doctrina Lutheranorum colligi, ut infantes vel careant fomite, ac per hoc originali peccato; vel habeant malos actus Deum videlicet contemnendo, fugiendo, etc.

Quinto, coguntur fateri locum illum Genes. viii: Figmentum cordis malum a pueritia, non pertinere ad peccatum originis, cum per figmentum cogitationes intelligi velint. Et tamen eum locum tanquam primarium pro peccato originis allegare solent.

Habemus igitur inconstantem esse doctrinam adversariorum, et illud absurdum eos omnino sequi, ut vel parvulos a peccato originali immunes faciant, vel naturam peccati originalis non recte explicent.

Chapter 62 of 93