Caput XIII. Respondetur ad loca, quae producuntur ex Augustino
Veniamus nunc ad loca, qute citantur cx Augustino. Primum citat Lutherus in assert. 2. art. duo loca unum ex lib. r. de nuptiis et concupiscentia c. 25. ubi dimitti dicit peccatum in baptismo, « non ut non sit, sed ut non imputetur. » Alterum ex eodem lib. cap. 37. ubi dicit, idem peccatum « reatu transire, actu manere. » Respondeo: Lutherus (ut supra diximus) crimen falsi commisit. Nusquam enim S. August. dixit, peccatum in aliquo esse, sed non imputari, vel actu manere, reatu transire. Neque enim tam stupidus erat, ut non intelligeret, reatum a peccato separari non posse, cum in eodem lib. cap. 26, scripserit: <> Hoc est non habere peccatum, reum non esse peccati. » Loquitur igitur S. Augustin. in duobus locis citatis de concupiscentia, eamque dicit in renatis non esse peccatum, non imputari, nec reos facere, licet maneat, quoad actum, quia non cessat prava desideria excitare.
Sed contra solutionem est argumentum Melanchthonis et Calvini, et aliorum, S. August. non solum in lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. 25, sed etiam lib. ii. in Julian. et alibi passim dicit concupiscentiam in baptismo remitti: « Lex, inquit, ista peccati et remissa est in regeneratione spiritali, et manet in carne mortali. » At nihil remittitur, nisi peccatum; igitur ipsa in se vere peccatum erat, antequam remitteretur. Sed manet in renatis eadem, qua} antea erat, quoad substantiam, ergo adhuc vere peccatum est, et solum remitti dicitur, quia non imputatur. Respondeo, S. Aug. significat quidem concupiscentiam in non renatis esse peccatum, et propterea remitti per. baptismum; sed intelligit eam peccatum esse, non ratione sui, sed ratione reatus peccati originalis, qui cum ea annexus manet usque ad baptismum. Sic enim loquitur idem August. lib. i. de nupt. et concupiscentia cap. 32: <( llajc itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum imputetur, id est, ut etiam reatus ejus cum illo sit, qui eum teneat aeterni supplicii debitorem. » llaec ille, qui similiter loquitur in multis locis.
Sed hoc loco diligenter attendendum est reatum concupiscentiae tribus modis intelligi posse. Primo dici potest reatus concupiscentiae, reatus qui ab ipsa oritur, et in ipsa fundatur, ita ut reus sit qui ipsam habet, quia ipsam habet. Sicut dicitur reatus furti is, quo proprie reus dicitur, qui furtum fecit. Secundo, dici potest reatus concupiscentiae is, quo ipsa facta est, non quem ipsa facit, quomodo si quis sibi ipse manum abscinderet, diceretur esse reus manus abscissae, non quod habere manum abscissam sit peccatum, vel reum faciat, sed quod abscindere sibi manum sit contra rationem, et reatum faciat. Sic igitur dicitur reatus concupiscentiae, non quod ipsam habere, facit hominem reum, sed quod ipsa nata sit ex reatu peccati Adami, qui factus Deo rebellis, meruit in se experiri carnis suae rebellionem. Tertio, dici potest etiam reatus concupiscentiae is, quem ipsa faciat si ad consensum pertrahat, ut non sit proprie homo reus, quia concupiscentiam habet, sed quia concupiscentiae cedit.
Ex his tribus modis adversarii primum eligunt, et ideo concupiscentiam proprie peccatum esse volunt. Nos autem secundum et tertium accipimus; et ideo concupiscentiam non tam peccatum, quam effectum et causam peccati esse contendimus. Porro secundum illum et tertium modum esse ex mente S. August. probamus ex verbis ejusdem in ii. lib. adversus Julianum, circa medium epilogi: « Quamvis, inquit, jam in eodem modo appelletur peccatum, quo facit reum, sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum. » Rursus in eodem libro paulo superius explicans testimonium Ambrosii de bonis et malis equis, indicat modum tertium his verbis: « An nondum fateberis, quod reatus eorum perierit, infirmitas manserit, non reatus, quo ipsa rea fuerant sed quo nos reos fecerant in malis operibus, quo nos traxerant. » Hisenim verbis ostendit Augustinus vitia cum quibus nascimur remitti in Baptismo, quia reatus eorum remittitur, licet infirmitas remaneat. Per reatum autem dicit se intelligere reatum malorum operum, qua; fecimus concupiscentia} assentiendo.
In eodem lib. ii. in Julianum paulo ante medium libri, meminit secundi modi. Nam cum dixisset, concupiscentia; reatum, ut ca;- tera peccata omnia solvi in Baptismate, et deinceps eam manere adagonem; objicit sibi dicturum Julianum id malum, contra quod post baptismum dimicamus, non esse aliquid a parentibus tractum, sed malos habitus ante baptismum propriis actibusacquisitos. Deinde respondet his verbis: « Si hoc dicis, jam procul dubio cernis, atque concedis esse in homine aliquid mali, quod non ipsum, sed reatus, qui ex illo contractus fuerat, auferatur in baptismo. » Quibus verbis similem esse docet S. Augustinus concupiscentiam nobis innatam, malo habitui multis malis actibus comparato: et quemadmodum in baptismo adultorum remittuntur omnia peccata, quibus comparatus est habitus, non tamen ipse habitus tollitur: ita quoque in baptismo parvulorum remitti peccatum originis, unde concupiscentia nata est, non tamen ipsam concupiscentiam penitus extirpari. Jam vero certum est, eum, qui malos habitus contraxit, non esse reum proprie, quia malos illos habitus habet, sed quia malos actus fecit, unde mali habitus processerunt. Sic igitur qui concupiscentiam habet, non est reus proprie ratione concupiscentiee, quasi peccatum sit illam habere, sed ratione peccati, quo ipsa concupiscentia facta, est,
Atque hac ratione remitti dicitur concupiscentia in Baptismo, non ratione sui, sed ratione annexi reatus, qui ejus reatus dicitur, quia per eum, ut diximus, facta est. Idem S. August. lib r. Retractat, cap. 15. dicit, homines nasci implicatos reatu Ada?, et ob id poena? obnoxios; et paulo post eam poenam, concupiscentiam esse docet: reatus igitur, qui solvitur in baptismo, non est proprie reatus, quem concupiscentia facit, sed reatus unde poena ista processit. Reatus enim Ada?, quo et nos nascimur implicati, non fuit habere concupiscentiam, ut notum est, sed mente averti a Deo, unde nata est aversio carnis aratione. Quocirca idem Augustinus lib. xiv de Trinit. cap. 17. apertissime scripsit, in baptismo remitti omnia peccata, non tamen extingui concupiscentiam, quia aliud est causam removere languoris, aliud ipsum curare languorem: ubi cum dicit in' Baptismo per remissionem peccati sive reatus, causam concupiscentia? removeri, evidenter ostendit, reatum concupiscentia?, qui remittitur in baptismo, non esse reatum quem concupiscentia facit, sed per quem concupiscentia facta est.
Denique idemS. Augustinus lib. vi. in Julian. cap, 5. dicit, in baptismo tolli reatum omnium malorum, non omnia mala, ot ponit exemplum de corruptione corporis, et de
ignorantia, et idem intelligit de concupiscentia, imo de ipsa praecipue loquitur. At certum est reatum corruptionis corporis, qui tollitur in Baptismo, esse reatum, quo ipsa corruptio facta est, non autem quem ipsa corruptio faciat, quasi peccatum sit esso mortalem.
Sed contra hanc nostram solutionem multa sancti Augustini testimonia ab adversariis adducuntur, quibus ipsi demonstrare nituntur, reatum concupiscentia? qui solvitur in Baptismo, accipiendum esse primo modo superius explicato, id est, esse reatum, qui concupiscentiam ipsam comitatur, ita ut sit reus quicumque concupiscentiam habet, hoc ipso quod concupiscentiam habet, nisi per Baptismum reatus hujusmodi remittatur. Lib. ii. in Julianum ante medium: « Non tamen, inquit, ideo malum hoc nihil nocuisset, etiamsi prius quam in illo apparere coepisset, parvulus ex hac vita exisset, quia reatus ejusdem mali, non quo reum malum est, sed quo reum facit, in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi regeneratione non solvitur. »
Rursus in eodem lib. circa medium epilogi: « Quamvis jam non eodem modo appelletur peccatum, quo facit reum, sed quod sit reatu primi hominis factum. » Ubi illud jam satis aperte demonstrat, concupiscentiam post Baptismum non habere reatum, quo ipsa faciat reum, sed ante baptismum habuisse. Item lib. I. de nuptiis et concupiscentia cap. 23. « IIa?c, inquit, concupiscentia, qua? solo Sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati vinculum generatione trajicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione solvantur. » Item lib. vi in Julianum cap. 5. <i Tale porro, ac tam magnum malum tantum quia inest, quomodo non teneret in morte, et pertraheret in ultimam mortem, nisi et ejus vinculum in illa, quae fit in baptismo, remissione peccatorum omnium solveretur. » Et eodem lib. cap. 6. « Nos, inquit, eam (concupiscentiam) malam dicimus, et manere tamen in baptizatis, quamvis reatus ejus, non quo ipsa rea erat, neque enim aliqua persona est, sed quo reum hominem originaliter faciebat, fuerit remissus, jatque vacuatus. »
Item lib. I. de nuptiis et concupiscentia, cap. 20. Augustinus dicit, quod, sicut adulterium actu transit, remanet reatu; ita concupiscentia transit reatu, et remanet actu. » Ubi comparat reatum concupiscentia? cum reatu adulterii. Reatus autem adulterii, est reatus quo ipsum adulterium reum facit hominem. Denique lib. vi. in Julian. cap. 8. Augustinus dicit, reatum esse ordinationem divina) legis, ut nulla iniquitas maneat impunita, nisi Christi sanguine expietur. Et mox subjungit, concupiscentiam quee est in renatis, esse iniquitatem, et puniendam fuisse, nisi per Baptismum expiata fuisset: « Neque enim, inquit, nulla est iniquitas si in uno homine, vel superiora inferioribus turpiter serviant, vel inferiora superioribus contumaciter reluctentur, etiamsi vincere non sinantur, ctc. »
Respondeo, in ultimo testimonio (ut ordine retrogrado procedamus) vocat Augustinus concupiscentiam iniquitatem, quia talis est, vel fonnalitcr, si in mente sit, ut cum superiora inferioribus turpiter serviunt; vel egrte materialiter, si in sola carne sit, ut cum inferiora superioribus reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Nam non esse concupiscentiam solius carnis, qua; remanet in renatis, proprie et fonnalitcr iniquitatem, patet ex tract. 41. in Joan. ubi dicit Augustinus, per Baptismum totam deleri iniquitatem, et solam remanere infirmitatem. Ha;c autem infirmitas, qiue est materialis iniquitas, recte dicitur punienda, nisi expiata esset, propter reatum, quo facta est, qui cum ipsa trahitur ex Adam, et cum ipsa manet donec remittatur, quo reatu ipsa concupiscentia dicitur hominem reum facere, non quod absolute illam habere sit peccatum, sed quia peccatum est, illam habere ex propria culpa
In testimonio pcnullimo non comparat Augustinus concupiscentia; reatum cum reatu adulterii in omnibus, sed in eo tantum, quod, ut separatur reatus adulterii ab adulterio, ita separatur reatus concupiscentia; a concupiscentia. Nam alioqui idem Augustinus lib. vi. in Julianum cap 7. dicit, concupiscentiam similem esse habitui, non actui, et cap. 8, dicit, non esse similem adulterio, vel sacrilegio, sed manenti qualitati.
Ad ca;tera loca dici posset, per eum reatum, quo concupiscentia facta est, ab ipsa concupiscentia fieri hominem reum, donec non remittitur per Baptismum. Potest etiam dici, in his locis loqui Augustinum de concupiscentia, quatenus ea efficit habitum totalem corruptum, ut supra diximus, vere enim lile totalis habitus, sive totalis illa natura;, et omnium potentiarum corruptio, facit homi¬
nem reum, etiamsi tantum insit, et nihil operetur, ut in infantibus
Cadorum in hoc totali habitu pars una, id est, aversio mentis a Deo, est fonnalitcr peccatum, et reum hominem proprie facit; altera, id est, rebellio partis inferioris a superiore. non est peccatum nisi materialiter, nec facit proprie hominem reuiii, nisi illiciendo pertrahat ad consensum. Quoniam igitur ante Baptismum concupiscentia conjuncta est in homine cum aversione mentis a Deo, ideo recte dicitur habere reatum, non solum per quem ipsa facta est, si consideretur, ut pars illius habitus corrupti, sed etiam quo facit reum, si consideretur ut unum quid cum altera parte ejusdem habitus corrupti. Post Baptismum vero, quia pars illa formalis, id est, aversio mentis a Deo, sanata et sublata est, ideo sola remanet pars altera, id est, concupiscentia carnis, qua; non habet reatum, quo facit reum, neque illum quo ipsa facta est; sed cum solum, ad quem perducit, si regnare sinitur.
Et hoc modo cohasrent inter se loca omnia S. Augustini; atque etiam excluditur admiratio illa Calvini in antidoto sess. 5. Concilii Tridentini, ubi miratur, Patres Concilii rem eamdem, id est, concupiscentiam, dicere non esse post Baptismum id, quod erat antea. Patres enim rectissime dixerunt, concupiscentiam post Baptismum manere, et tamen non esse peccatum, ut erat antea, quia videlicet separata ab aversione mentis non habetannexum reatum, quem habebat antea. Atque haec de primo genere testimoniorum S. Augustini.
Alterum genus testimoniorum adducitur a Kemnitio eorum videlicet, qua; non videntur habere magnas viros, et ideo breviter perstringuntur; « Ipse Augustinus, inquit, Kemnitius, reliquam concupiscentiam vocat malam; et quomodo hocintelligi velit, declaratperantithesim: nam dicit esse non bonam, non sanctam, sed malam, contra Julian. lib. vi. cap. G. et lib. v. cap. 4. inquit, discerne mala, qua; per patientiam sustinemus ab eis malis, quie per continentiam refrsenamus. Hoc est, affirmat concupiscentiam non tantum esse malum poenae, sed et malum culpre, cap. 5. vocat vitium, contra quod virtute pugnandum est. Est igitur vitium tale, quod virtuti opponitur. Lib. ii. contra Julianum, lex repugnans legi mentis, qua; in tanti quoque Apostoli membris orat, remittitur in Baptismate, non finitur. Lib. i, de peccatorum
meritis et remissione cap. 3. per Baptismum Christi hoc agitur, ut caro peccati evacuetur. Non autem sic evacuatur, ut in carne concupiscentia innata non sit, sed non obsit mortuo, qua; inerat vivo. Tractat. 41. in Joannem, Augustinus vocat reliquam concupiscentiam languorem obluetanfem saluti nostrae, alibi vocat infirmitatem succumbentem legi Dei. » Ha;c ille pagina 482. addit autem duo alia loca pag. 302. Unum ex lib. ir. de bono perse verant ise cap. 3. Alterum ex lib. iv. ad Bonifacium cap. 7. in quibus Augustinus tribuit Pelagianis eam sententiam, qua; nunc est Catholicorum, quod videlicet per Baptismum homines perfecte renoventur; et nullum habeant omnino peccatum.
Respondeo ad primum, ex lib. vi. in Julian. cap. 6. recte dicitur concupiscentia non bona, nec sancta, sed mala. Non tamen sequitur, eam esse proprie peccatum. Nam diabolus quoque, et Angeli ejus non sunt boni, nec sancti, sed mali, et tamen non sunt proprie peccata, nisi juxta doctrinam Illyrici. Itaque idem Augustinus in eodem lib. vi. in Julianum cap. 3. dicit, Baptizatum carere, omni peccato, non tamen omni malo; et in ipso cap. G. dicit, per Baptismum remitti omnia peccata, sed non sanari omnes languores. Ubi concupiscentiam vult esse malum et languorem, non tamen peccatum.
Ad secundum ex lib. v. eap. 4. recte distinguit Augustinus mala, qua; per patientiam tolerantur, ut febres, inopiam, persecutiones, et similia, qua; non incitant per se ad peccandum ab iis malis, qua; per continentiam reframantur, ut passiones immoderatas, qiuc proprie incentiva sunt vitiorum, quamvis autem htec mala framanda, et quoad ejus fieri potest, debellanda sint, tamen non propterea culpa;, aut peccata proprie dici possunt. Idem enim S. August. in ii. lib. cont. Julian. de his malis ita scribit: « Non talia sunt vitia, qua; jam peccata dicenda sint; passiones sunt, vitia sunt, framanda, cohibenda, sananda sunt. Itaque glossa illa Kemnitii, hoc est, affirmat Augustinus concupiscentiam non tantum esse malum prense, sed et malum culpa;, » destruit textum. Dicendum autem fuisset, affirmari ab Augustino, concupiscentiam non tantum esse poenam, sed esse etiam in se, et absolute malam, quia est quid immoderatum et v iljo«um. quamvis non habeat propriam cul-
pse rationem, cum non in voluntate, sed in carne sedem habeat.
Ad tertium, ex lib. v. in Julianum cap. v. Itecte dicit S. Augustinus, contra concupiscentiam virtute pugnari; sed non omne quod virtuti opponitur, peccatum est proprie tlic; tumnisi forte novam dialecticam Kemnitius adinvenerit. Virtuti siquidem actus malus repugnat, ut castitati adulterium, et hoc est peccatum proprie dictum: repugnat etiam habitus malus, qui non peccatum, sed vitium dici solet. Repugnat denique' passio, in qua moderanda et coercenda virtus occupatur. Porro concupiscentia (ipso Augustino teste) ut paulo ante dicebamus, in 2. lib. adversus Julianum, ut passio ac vitium, non ut peccatum, virtuti repugnat.
Ad quartum, ex lib. 2. in Julianum, quis negat legem carnis repugnantem legi mentis remitti in baptismate, non finiri? sed, ut nos fatemur, concupiscentiam ratione reatus annexi in baptismate remitti et tamen ad agonem remanere; ita fateri (velit nolit) Kemnitius debet, post baptismum concupiscentiam non peccatum esse, sed vitium.
Ad quintum, ex lib. i. de peccatorum meritis et remissione, cap. 3. Non negamus concupiscentiam post baptismum non ila evacuari, ut non sit; sed, ut non obsit mortuo ratione reatus annexi, qua; inerat vivo.
Ad sextum, ex tractat. -41. in Joan. concedimus, reliquam concupiscentiam obluctari saluti seterme, quia allicere nititur ad peccatum, non quia ipsa in se proprie sit peccatum. Idem enim Augustinus in illo eodem tractatu disertis verbis dicit, in baptismo deleri totam iniquitatem, et solam remanere infirmitatem.
Ad septimum, ex alio loco, dico, negari non posse, quin infirmitas nostrasuccumbat legi Dei, si non adjuvetur a gratia. Sed verum est tamen quod S. Augustinus ait in lib. v. adversus Julianum cap. 4. videlicet, esse concupiscentiam sub animi potestate, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis resurrectione, et mortis morte sanandam.
Ad octavum, ex lib. ii. de bono perseverantia;, cap 5. manifesta est Kemnitii impudentia. Siquidem S. Augustinus Pelagianis tribuit errorem illum, quod homo justus in hac vita nullum habeat veniale peccatum. Kemnitius. autem ita citat Augustinum, quasi Pelagiani senserint concupiscentiam involuntariam, quae remanet post baptismum, vere ac proprie esse peccatum. Loqui autem Augustinum de peccatis actualibus, sed venialibus, non de concupiscentia involuntai-ia, perspicuum est ex eo, quod allegat verba Domini: Dimitte nobis debita nostra, quam orationem non esso dicendam pro concupiscentia involuntaria, idem Augustinus saepissime repetit epist. 200. et alibi. Haec enim sunt verba Augustini a Kemnitio recitata: « Etiam hoc Pelagiani audent, audent dicere hominem justum in hac vita nullum habere omnino peccatum? ct in talibus hominibus esse jam in praesenti tempore Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam: tanquam sponsa Christi non sit, quae per universam terram quod ab eo didicit, dicit: Dimitte nobis debita nostra. »
Ad nonum, ex lib. iv. adBonifacium cap.7. Non dissimili impudentia Kemnitius abutitur testimonio S. Augustini. Ille enim non reprehendit Pelagianos, quod dicant, per baptismum perfecte hominem renovari; sed quod malo sensu hanc veritatem depravent, dum ita volunt perfecte hominem innovari; ut deinceps nullum committatveniale peccatum. Kemnitius autem ita citat Augustinum, quasi ille senserit post baptismum rcmanerealiquid, quod vere et proprie sit peccatum, ct per hoc non perfecte per baptismum hominem renovari. Haec autem sunt verba S. Augustini integra, non truncata, ut a Kemnitio callide allegantur: « Quid eis (Pelagianis) prodest, quod adversus Manichaeos, qui baptisma destruunt, isti dicunt baptismo perfecte homines innovari, atque ad hoc Apostoli adhibent testimonium, qui per lavacrum aquae Ecclesiam de gentibus sanctam fieri, immaculatamque testatur; cum superbo sensu, atque perverso -contra orationes ipsius Ecclesiae suas exerant disputationes? Hoc enim dicunt, ut credatur Ecclesia post sanctum baptismum, in quo sit omnium remissio peccatorum, ulterius nonhabere peccatum, cum adversus eos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet: Dimitte nobis debita nostra. »
Quod autem S. Augustinus contra Lutheranos doceat, per baptismum perfecte hominem renovari, perspicuum est ex illis ejus verbis lib. vi, in Julianum cap. 5: « Dixisse me affirmas quod gratia non perfecte hominem novum faciat. Non hoc dico, attende quod dico: Gratia perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis immor¬
talitatem, plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus peccatis, non quantum ad liberationem ab omnibus malis. »
Tertium genus testimoniorum producitur a Calvino et Kemnitio. Quod genus continet ea loca, qua; concupiscentiam proprie docent esse peccatum, sive inobedientiam legis, etiamsi illi a ratione et spiritu resistatur. Lib. i. contra duas epistolas Pelagianor. cap. 13. dicit Augustinus. « Concupiscentiam vocari peccatum, non tantum quia ex peccato facta est, et quia peccatum facit, si vincit, sed etiam quia peccandi delectatione movetur, etsi ei vincente delectatione justitias non consentiatur. Item lib. v. in Julianum cap. 3. Concupiseentiacarnis, inquit, adversus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inobedientis, et causa peccati est, defectione consentientis, vel contagione nascentis. » Atque ob haec loca, maxime autem ob posteriorem triumphant Kemnitius et Calvinus.
Addunt etiam aliud testimonium Kemnitius et Calvinus ex tract. 41. in Joan. ubi contendunt Augustinum loqui ex propria mente. Loquens enim Augustinus de renatis: « Liberati, inquit, sunt a peccato, quia carent criminibus et querela. Sed illa est inchoata non perfecta libertas; nondum est tota, nondum pura libertas; quia video aliam legem in membris etc. » Hinc enim apparet, adhuc renatos esse impuros propter concupiscentiam. Ibidem: « Quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? certe si non remansisset, sine peccato hic viveremus.» Ubi ipsam infirmitatem remanentem appellat Augustinus peccatum. Ibidem: « Quamdiu vivis, peccatum necesse est esse in membris tuis: saltem illi regnum auferatur. Non fiat quod jubet. » Et ibidem tranetans discrimen peccati regnantis et non regnantis, inquit: « Non ergo Deus quaedam peccata damnat, quaedam justificat et laudat: nulla laudat, sed odit omnia. » Hic videmus concupiscentiam vocari peccatum, quod « Deus odit et curando agit, ut consumatur, » ut ibidem Augustinus subjungit. Ex quo colligit Kemnitius falso dixisse Concilium Tridentinum, Deum in renatis nihil odisse. Atque haec tria testimonia sunt omnium praecipua in iis, quae ab adversariis producuntur.
Respondeo: utitur in primis duobus locis
- Augustinus nomine peccati largo modo, ut omnem corruptionem et vitium significat. Quemadmodum etiam lib. ir. in Julianum vocavit iniquitatem. Id ita esse probatur Primo ex eo, quod S. Augustinus in primo loco monet, concupiscentiam non esse peccatum. Sic enim ait: « Et ideo jam non sit peccatum, sed sic vocetur, sive quod peccato facta sit, sive quod peccandi delectatione moveatur etc. » Ubi aperte ostendit, moveri delectatione peccandi non esse peccatum proprie, nisi consensus accedat. Nam alioqui perperam posuisset illam particulam adversativam sed. Quod autem in hoc loco dixit, moveri delectatione peccandi, in sequenti dixit, inesse inobedientiam contra dominatum mentis. Neutrum igitur est peccatum proprie et formaliter, sed solum largo modo, vel materialiter.
Secundo idem probatur ex eo, quod (ut supra diximus) inobedientia carnis contra dominatum mentis, non potest proprie esse peccatum, donec mens resistit, quia caro non est capax peccati proprie dicti. Quare S. Augustinus cum rationem illam reddit, cur concupiscentia sit peccatum, quia videlicet inest illi inobedientia contra dominatum mentis; illa ipsa ratione significavit, concupiscentiam proprie non esse peccatum.
Tertio, quia S. Augustinus in eodem opere adversus Julianum lib. ii. dicit, motus istos concupiscentia, passiones, et vitia esse, non tamen peccata. Et lib. vi. cap 5. dicit, esse malum, non tamen peccatum: « Omni peccato, inquit, baptizati carent, non omni malo. »
Itaque neS. Augustinum inconstantem faciamus, cogimur dicere ab eo aliquando concupiscentiam appellari peccatum, aliquando negari esse peccatum, quia nunc vocem (peccati) largo modo, et improprie, nunc proprie, fonnaliterque accipiat. Neque vero hic habet locum, quod dicit Kemnitius, Augustinum in lib. v. in Julian. cap. 3. retractasse quod antea dixerat. Nam quod antea dixerat, iterum postea repetivit in lib.
- ut jam ante monuimus. Et si quod habetur in lib. 5. esset retractatio; certe quod habetur in lib. G. esset retractatio retractationis. Sed quis credat, virum gravissimum lib. v. revocasse quod scripserat lib. ii. et rursum lib. 6. revocasse quod scripserat lib. v.
At cur qmeso (dicet aliquis) S. Augustinus non fuit contentus in lib. illo quinto dicere,
concupiscentiam vocari peccatum, quia est poena, et causa peccati? cur addidit, ac dixit, « non solum eam poenam et causam peccati, sed etiam esse peccatum? » Responsio est in promptu, quia Julianus ex eo quod Augusf. in libro de nuptiis et concupiscentia dixerat, concupiscentiam esse poenam peccati, collegerat eam esse bonam et laudabilem. Voluit igitur sanctus doctor ostendere, non esse rem bonam aut indifferentem concupiscentiam, sed malam; et quia poena (ut a Deo est) bona et laudabilis est; et causa peccati, potest etiam esse res bona aut indifferens, si sit causa per accidens, ut sunt omnia objecta sensuum delectabilia; propterea S. Augustinus coactus est dicere, concupiscentiam non solum esse poenam et causam peccati, sed etiam peccatum, id est, rem in se malam et vitiosam, qualia sunt non solum peccata morum, quse proprie peccata dicuntur, sed etiam peccata naturm, ut ccecitas et surditas, vel quaelibet monstrositas naturalis, quales sunt etiam habitus mali, qui vitia dici solent, et ipsae passiones immoderatae, quae in statu naturae integrae locum nullum in homine habuissent.
Neque multum refert, quod idem S. Augustinus comparat concupiscentiam cum caecitate cordis, quam dicit esse peccatum, quo in Deum non creditur et simul pcenam et causam peccati. Nam propositum S. Augustino fuit, ostendere posse id, quod est poena peccati, esse etiam peccatum, sive proprie, sive largo modo; et ideo varia profert exempla, non multum laborans, utrum sint in omnibus similia, modo similia sint in eo, de quo agitur.
Jam vero testimonium ex tract. 41, in Joannem si abesset pervicacia, nullo modo ab adversariis proferretur. Nam in ea tractatu S. Augustinus disertis verbis dicit, per baptismum tolli omne peccatum, ac totam deleri iniquitatem, nec remanere nisi languorem et infirmitatem. Quod vero postea dicit, renatos non esse sine peccato, inter- • dum loquitur de peccatis venialibus, qua} post baptismum fiunt; interdum ipsam concupiscentiam cum Apostolo vocat peccatum per metonymiam, et ideo dicit, peccatum hoc est in membris, non in animo.
Itaque- cum dicit, non esse in renatis puram libertatem, ideo dicit, quia non sunt puri a peccatis venialibus; et quia peccatorum venialium causa est concupiscentia, ideo addit: Quia video aliam leyem in membris, etc.
pari ratione cum dicit, si nulla remansisset infirmitas, sine peccato hic viveremus; dc peccatis loquitur venialibus, quorum causa (ut diximus) ut plurimum est infirmitas. Denique non negamus concupiscentiam dici peccatum habitans in membris, et, damnari, atque odio haberi a Deo; non ut peccatum proprie dictum, sed ut morbum et languorem. Nam etiam medici non solum febrem, sed etiam remanentem infirmitatem oderunt, et pellere sua arte conantur.
Porro in Concilio Tridentino recte etiam dictym est, Deum in renatis nihil odisse; quia loquitur Concilium de odio, quod redundet in personam. Sic enim nihil odit Deus, nisi peccatum. Unde dicitur Sap. xiv: Odio est Deo impius, et impietas ejus. Odium autem concupiscentia?, quod ponit Augustinus in Deo non redundat in personam. Non enim Deus propter concupiscentiam, quae est in renatis, vult renatos damnare, sed potius vult concupiscentiam paulatim consumere, ut renati perfecte sanentur ac liberentur.
Calvinus in antidoto Concilii admittit, Deum nihil in renatis odisse; sed non minus errat ipse, dum hoc admittit, quam Kemnitius dum reprehendit. Nam si concupiscentia esset ex natura sua peccatum, ut ipse dicit, non esset verum, eam a Deo non haberi odio, etiam in renatis. Ut enim S. Augustinus recte ait in hoc ipso tract. 41. in Joannem: « Deus omnia peccata odit. » Nihil igitur Deus in renatis odit, quia nihil remanet post baptismum, quod habeat veram peccati rationem.
Chapter 70 of 93