Caput III. Solvuntur argumenta Illyrici
Nihil est tam absurdum, quin' aliqua, si non vera, certe verisimili ratione suaderi possit. Sed Illyricus non contentus probabilibus argumentis, demonstrationes ex divinis litteris insolubiles (ut ipse quidem affirmat) et plurimas attulit. Quod tamen, an ita se habeat, Deo juvante, mox apparebit. Proponam enim, et solvam ea, qua) ex libris ejus collecta, majorem prae se ferunt difficultatem.
Prima objectio. Scripturae in peccato originis describendo, utuntur verbis substantiam significantibus; igitur peccatum originis est substantia. Genes, viii: Figmentum cordis humani malum est ab adolescentia sua. Ubi massa ipsa cordis, hoc est, substantia, dicitur esse mala. Et Genes, vi. dicitur: Figmentum cordis tantum esse malum, id est, nihil habere boni. Ad Roman. vi: Vetus homo noster crucifixus est, ut destruatur corpus peccati. Quo loco peccatum dicitur vetus homo, et aperte corpus habere significatur. Ibidem: « Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum concupiscentiis ejus. » At quod regnat, et concupiscit, non est accidens mortuum, sed viva substantia.
Responsio. Scriptura, si quando verbis substantiam significantibus utitur in descriptione peccati, non loquitur proprie, sed figurate, qui modus loquendi in Scripturis frequentissimus est. Psalm. lxviii: Operuit confusio faciem meam (i). Certe confusio non est substantia, et tamen ita describitur, ac si esset indumentum aliquod. Sed figura perspicua est. Quoniam enim qui confunduntur, suffunduntur rubore, ideo facies eorum operiri videntur. Luca) iv: Imperavit Dominus febri, et febris febricitalem dimisit. Quis imperat accidentibus? et quomodo est accidens quod hominem dimittit et recedit? certe imperata facere, sive ad imperantis vocem dimittere aliquem non solum substantia;, sod etiam viventis, et intelligentis esse solet, et tamen nemo dubitat, quin febris substantia non sit.
Sed respondeamus ad singula loca. Figmentum cordis, quod in Genesi malum esse dicitur, non est ipsa cordis substantia, sed cogitatio, qua? a corde fingitur quic non est substantiased accidens. Quamvis cnimcap. 8. Genes. dicatur figmentum cordis malum, tamen cap.G. ubi res eadem pluribus verbis narratur, dicitur tTCSyrt hoc est figmentum cogita¬
tionum. Sic enim legimus Genes, vi. vers. 5. ad verbum: « Et omne figmentum cogitationum cordis ejus tantum malum omni die. » Quod autem cogitationes omnes dicuntur esse m alte, sine dubio hyperbole est Scripturis familiaris. Nam in eodem cap. 0. Genesis legimus: Omnis caro corruperat inani suam: et tamen in eodem loco dicitur: Noe vir justus, atque perfectus fuit in generationibus suis.
Porro quod in epist. adRom. cap. vi. legimus de homine vetere, ineptissime solvitur ab Ileshusio: dicit enim veterem hominem latius patere, quam peccatum, quod vetus homo complectatur subjectum et formam, id est, naturam humanam et ejus vitium; peccati m autem solam formam, id est, vitium. Quod si ita esset, cum beatus Paulus ad Goloss. ni. et ad Ephes. iv. jubet nos exuere veterem hominem, intelligendum esset, oportere nos naturam humanam deponere, hoc est, ut ipsi nos interficeremus.
Vera igitur responsio est, quie ex interpretibus ejus loci, tum Grmcis, tum Latinis colligitur, per hominem veterem significari vitam veterem, qua? agitur in peccatis, et contra per hominem novum, vitam novam, qua? agitur per virtutem. Proprie siquidem vetus homo est Adam, novus homo est Christus; sed nos dicimur exuere veterem hominem, cum non cernitur amplius in nostris actionibus similitudo peccantis Adami; et contra induere novum hominem, cum ita vivimus Christi virtutes imitantes, ut Christus in conversatione nostra manifeste appareat. Nam quod ad Ephes. iv. et ad Coloss. m. Apostolus vult exui veterem hominem, et indui novum; apertius I ad Corinth. xv. dicit: Sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus imaginem coelestis. Et apertissime ad Rom. XIII: Induimini Dominum nostrum Jesum Christum. Ha?c autem omnia ad
actiones, non ad substantiam pertinere, perspicuum est ex cap. m. epist. ad Coloss. ubi explicans Apostolus, qua? sint membra hominis veteris, ait: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, etc., et ibidem explicans quid sit deponere hominem veterem: Deponite, inquit, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, etc. Et ibidem explicans quid sit induere novum hominem: Induite, inquit, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, etc.
Porro per corpus peccati intelligitur, per tropum quemdam, tota multitudo, et quasi congeries peccatorum, quam male vivendo contraximus, ut sententia Apostoli ad Rom. vi. luce sit: Vetus homo noster simul crucifilius est, ut destruatur corpus peccati, hoc est, per vim crucis Christi vita nostra mala, et vitiosa periit, ut deinceps nullum peccatum admittamus, sed in novitate vita? ambulemus, in omni opere bono fructificantes etc.
Similis tropus est Luc. xi. in illis verbis: Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit, hoc est, si intentio fuerit mala, omnes actiones erunt etiam malae. Posset etiam per corpus peccati intelligi robur, cl potentia concupiscentiae; nam delectatur Apostolus phrasibus hebraicis; Hebraei autem eadem voce et corpus, et robur appellare solent: itaque per corpus peccati recte intelligetur robur, peccati, id est, concupiscentiae, quae ab Apostolo saepe vocatur peccatum per metonymiam, quia est effectus, et causa veri peccati, ut S. Augustinus multis in locis docet, ac praesertim lib. i. contra duas epistolas Pelag. cap. 13, et consentanea sunt huic sententiae qua? sequuntur: «Utnon ultra serviamus peccato »; et: «Non regnet peccatum in vestro mortali corporeadobediendum concupiscentiis ejus.» Quibus in locis omnium consensu, nomino peccati concupiscentia accipienda est, qua? quidem metaphorice regnare, et imperare dicitur, cum ardentius incitata consensum voluntatis extorquet. Alioqui enim neque res praedita ratione, ut proprie imperare possit, neque substantia est. Nihil enim est aliud concupiscentia, nisi \is appetendi immoderata. De qua re plura alio loco dicemus.
Secunda objectio. Peccatum originis est fons, et radix omnium peccatorum. Nain Apostolus ad Homan. vii. dicit, peccatum ope-
latum esse in se omnem concupiscentiam. Et sine dubio de peccato originali loquitur; continuat enim disputationem inchoatam de peccato originali in 5. cap. ac fons, et radix omnium peccatorum est ipsum cor, sive ipsa rationalis anima, cum Dominus dicat Matth. xv: De corde exeunt cogitationes malx, adulteria, furta, etc.. Cor autem sine controversia substantia est; igitur peccatum originis substantia est.
Sed quia hoc argumentum tanti factum est ab Illyrico, ut etiam initio libri ante praefationem illud posuerit, placet ejus verba adscribere: a Thesaurus, aut causa primaria omnis mali actualis, nempe cor pessimum, vetus animalisque homo, aut caro perpetuo concupiscens, et militans contra spiritum, Deum et legem ejus, est et ipsamet essentia hominis, teste Scriptura et Theologis: Originale peccatum est causa primaria, seu thesaurus, origo, radix, et fons omnium actualium peccatorum, testibus iisdem: igitur originale peccatum est essentia ipsa. »
Responsio. Multa sunt vitia hujus argumenti. Primum enim, si ad formam syllogisticam vere redigatur, erit in secunda figura ex puris affirmantibus. Nam in illa prima propositione: Thesaurus omnis mali actualis est ipsa essentia hominis, attributum est thesaurus, etsubjectum est, essentia hominis, et ideo si recto ordine ponantur partes propositionis, dicendum erit; essentia hominis, sive cor pessimum, est thesaurus omnis mali actualis; ac deinde subjungenda est altera propositio: Peccatum originale est thesaurus omnis mali actualis. Ex quibus non magis sequitur: Ergo peccatum originale cstxipsa hominis essentia; quam si quis diceret: Diabolus est mendax, Illyricus est mendax, ergo Illyricus est diabolus.
Deinde quidquid sit de forma argumenti, assumptio illa est falsa: Peccatum originale est thesaurus, et fons, et radix, omnium actualium peccatorum. Nam prima Adam ct Eva, et omnes angeli mali in Actuale peccatum inciderunt, cum tamen originali peccato caruerint. Et nos quoque, si peccatum originale non traheremus a parentibus, tamen et a diaboli tenturi et peccare sine dubitatione possemus. Sicut etiam post peccatum originis in Baptismo dimissum, non raro peccamus.
Illud autem Apostoli ad Roman. vn: Pec~
catum operatum est in me omnem concupiscentiam: non est accipiendum de peccato originali, sed de fomite, qui peccatum dicitur per metonymiam, quia est effectus et causa peccati. Quemadmodum in eodem capite, cum Apostolus dicit: Quid ergo, lex peccatum est? absit, etc. no nquamt, sitne lex proprie peccatum, quod in qusestionem venire non poterat; sed, sitne lex peccatum, id est, causa peccati. Ac respondet, nonesse causam, sed occasionem, quia, licet ipsa sit sancta et bona, tamen ex ea fomes occasionem accipit magis concupiscendi, quia nitimur in vetitum. Neque his repugnat, quod Apostolus continuare videatur disputationem inchoatam cap. 5. Nam disputationem ita continuat, ut cum c. o. disseruerit de peccato originis, postea cap. 6. et 7. disserat de concupiscentia, qu® est effectus et poena peccati originis.
Adde tertio, quod ipsa etiam concupiscentia non est fons et radix omnium omnino peccatorumactualium.siperconcupiscentiam intelligamus concupiscentiam carnis, de qua in eo capite loquitur Apostolus, ubi eam vocat etiam legem membrorum. Nam S. Joannes in epist. 1. cap. 2. tres fontes peccatorum ostendit, concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae.
Quod autem Apostolus dicit: Peccatum, id est, fomes, per mandatum, operatum est in me omnem concupiscentiam, duobus modis intelligi potest. Primum, ut significaro voluerit, omne genus concupiscenti® actualis contra mandatum prodire posse ex fomite, id est, ex potentia concupiscibili; quamvis etiam aliunde prodire possint, quomodo idem Apostolus I. Timoth. vi. dicit, radicem omnium malorum esse cupiditatem, id est, avaritiam. Nam graece est eptXapyupt'*, Deinde, ut per omnem concupiscentiam intelligamus summam, et ardentissimam concupiscentiam, et haec videtur esse maxime litteralis explicatio. Nam Apostolus dicit: Peccatum per mandatum operatum esse omnem concupiscentiam; ex mandato autem non tam habuit fomes, ut esset fons variorum peccatorum, quam, ut vehementiorem concupiscentiam excitaret.
Denique quarto addi potest, etiamsi concederemus, peccatum originale esse fontem simpliciter omnium actualium peccatorum, tamen non inde recte colligi peccatum originale esse hominis essentiam, vel totam, vel partem, ut cor, aut animam. Nam non eodem inodoconveniret peccato, et cordi, vel animae esse fontem, et thesaurum actualium peccatorum. Cor enim, sive ani i a, est vere fons peccatorum, per modum principii activi et interni. Ac proprie Dominus dicit, De corde exeunt cogitationes malx, adulteria, furta, blasphemix, elc. Peccatum autem originis, si accipiatur pro caricntia justitiae originalis, quae est Catholicorum sententia, non est fons peccatorum, nisi per modum removentis obstaculum. Si accipiatur pro fomite, ut plerique Lutheranorura sentire videntur, est fons peccatorum per modum causae extrinsece proponentis objectum voluntati. Quomodo etiam diabolus dici potest fons peccatorum. Nam et diabolus tentatorin Evangelio nominatur, Matth. iv. et de concupiscentia scribit S. Jacobus in epist. sua cap. i. Unusquisque tentcitur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sic igitur quatuor modis solvitur primarium Illyrici argumentum.
Tertia objectio. Peccatum est id omne, quod pugnat cum lege. Nam in epist. d. B. Joannis cap. 3. definitur peccatum his verbis: f, apapTia l<mv r, avopia; At ipsum COI', ipsa anima, ipse totus homo pugnat cum lege. Ubi enim legimus: Caro concupissit adversus spiritum, ad Galat. v. nomine carnis intelligitur totus homo; siquidem inter opera carnis non solum numerantur adulteria et fornicationes, sed etiam hcereses, invidiaj, sectfe, etc. Et Joan hi. totus homo dicitur caro, cum Dominus ait: Quod natum est ex carne, caro est. Denique adulteria, homicidia et similia, quee ad Galat. 5. dicuntur opera carnis, Matth. do. ex corde prodire dicuntur. Cum igitur id omne quod pugnat cum lege peccatum sit, et totus homo pugnet cum lege, sequitur, ut totus homo peccatum sit; homo autem substantia est, igitur peccatum substantia est.
Responsio. Ileec objectio a Kemnitio solvi nullo modo potest, cum ipse concedat, id omne vere ac proprie esse peccatum, quod legi repugnat, sive sit actio, sive potentia, sive substantia. Nos autem facili negotio propositum argumentum diluemus. Neque enim peccatum est res contraria legi, sed ipsa con-' trarietas, sive repugnantia ad legem; id enim significat dvouia declinationem, seu devia¬
tionem, a lege. Declinatio autem, deviatio’ contrarietas et repugnantia, non substantiam significant, sed accidens, et id non positivum, sed privativum, hoc est, carentiam rectitudinis, sive privationem conformitatis ad regulam. Et quoniam haje privatio in actione proprie inhaeret (actio enim est, quae imperatur, vel prohibetur a lege), ideo actio proprie dicitur esse secundum legem, vel contra legem. Ex quo sequitur, ut sicut privatio conformitatis ad legem est peccatum fonnaliter, ita actio non conformis legi sit peccatum materialiter, substantia vero, quaj est actionis principium, non peccatum materialiter, aut formaliter, sed peccans, vel peccatrix nominari debeat. Itaque S. Augustinus in lib. 22. contra Faustum cap. 27. definiens peccatum, non ait: Peccatum est cor, vel anima, vel totus homo, sed dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei.
Quarta objectio. Imago Dei in homine non erat aliquod accidens, sed substantia. Sicut enim dicitur Gen. i: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ita dicitur Gen. v: Adam genuit (illum ad imaginem suam. Certum est autem filium esse ad imaginem patris, non propter sola accidentia, sed propter naturas similitudinem. Sed si imago Dei substantia erat, profecto etiam imago diaboli substantia esse debet. Amisit autem homo per peccatum imaginem Dei, et induit imaginem diaboli, juxta illud Joan. vm: Vos ex patre diabolo estis; et ad Coloss. iii: Induite novum hominem, qui renovatur secundum imaginem ejus, qui creavit eum.
Respondeo: imaginem Dei esse ipsam animae rationalis naturam, libenter admittimus, neque opus erat, ut ad hoc probandum, quod nemo negat, tam multum Illyricus desudaret. Caeterum, hanc imaginem per peccatum esse amissam, vel in aliam substantialiter transformatam, omnino negamus. Iste enim est error Origenis, a sanctis Patribus refutatus, ut intelligi potest ex Epiphanio hairesi 64.
Illud autem Joan. vm. Vos ex patre diabolo estis, non significat, homines peccatores gerere imaginem diaboli naturalem, sive substantialem. Nec enim diabolus gignit, aut procreat homines peccatores, nisi per metaphoram dicatur gignere quos decipit, quemadmodum Apostolus I. ad Corinth. iv. dicit, se genuisse, quos docuit. Itaque peccatores filii diaboli sunt per imitationem, non per naturam, et imaginem quamdam ejus gerere dici possunt, quia similes ei sunt, non substantia, sed vitio; non natura, sed moribus.
Vide S. Augustinum lib. advers. Adimant, cap. 5. ubi ostendit Tribus modis aliquos dici filios aliorum. Primo, per naturam, quomodo Abel filius fuit Adami; secundo, per doctrinam, quomodo Corinthios filios suos vocat Apostolus I ad Corinth. iv; tertio, per imitationem, quomodo nos omnes filii dicimur Abrahae, cum fidem ejus imitatur, ad Roman. iv. et Gal. iv. et peccatores dicuntur lilii diaboli, quia imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius, Sap. n.
Ad illud autem ad Coloss. iii: Qui renovatur secundum imaginem, respondeo, hominem renovari per gratiam in ea parte sui, secundum quam est imago Dei, juxta illud ad Ephesios iv: Renovamini spiritu mentis vestrae. Haec autem renovatio mentis humana;, quae est imago Dei significat imaginem illam obscuratam fuisse, non deletam. Quod ut facilius intelligatur, sciendum est, imaginem Dei tribus modis considerari posse, secundum naturam, secundum habitum, et secundum actum, ex quibus modis secundus et tertius nihil sunt aliud, nisi perfectiones imaginis primo modo consideratae. Nam quemadmodum imago depicta, si solum sit lineis adumbrata, vera erit imago, sed rudis; si addantur -colores, reddetur perfectior; si exprimantur venae, musculi, et minutissimae quaeque partes, perfectissima judicabitur. Sic etiam ipsa substantia animae rationalis imago Dei est, sed addito habitu gratiae, et sapientiae perficitur et ornatur, cum vero actu Deum cognoscit et diligit, perfectissima et ornatissima est.
Ac peccatum quidem substantiam imaginis de medio tollere non potuit, sustulit tamen perfectionem illam, et eximiam similitudinem, quae in habitu, et actu cognitionis, et amoris posita erat. Itaque imago non periit, sed obscurata, ac deformata est, quasi coloribus extinctis: et ideo reformari dicitur cum gratia, et sapientia reparantur in nobis, quomodo imago depicta renovari dici posset, si colores ferme extincti eidem imagini iterum adderentur.
Quinta objectio. Justitia originalis in primis parentibus non fuit accidens, sed sub¬
stantia, igitur et injustitia originalis, qua; justitiae illi successit, non accidens, sed substantia e st. Antecedens hujus argumenti probatur ex argumento superiore. Dictum enim est, imaginem Dei in homine esse ipsam naturam anima; rationalis: idem autem esse imaginem Dei, et justitiam originalem, colligitur ex Apostolo Paulo, qui quod dixeratad Coloss. iii: Induite novum hominem, qui reformatur secundum imaginem ejus, qui creavit illum; explicare videtur ad Ephes. iv. cum ait: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. Ubi pro eodem videtur accipere imaginem, et justitiam, sive sanctitatem.
Responsio. Justitiam originalem de essentia hominis, vel angeli fuisse qui dicit, is plane creaturam cum creatore contundit. Solus enim creator id proprium habet, ut sit per essentiam justus. Neque idem sunt imago Dei, et justitia originalis, sed justitia originalis, ornamentum quoddam, et perfectio imaginis Dei, et quia conditus fuit primus homo ad imaginem Dei, non quocumque modo, sed ad imaginem, justitia et sapientia, aliisque ornamentis insignem; ideo B. Paulus dicit, hominem reformari secundum imaginem Dei, quando induit novum hominem, creatum injustitia et sanctitate veritatis, quia videlicet imago Dei per amissionem justitia; deformata, iterum ad pristinum nitorem per justificationem redit.
His addi potest, quod etiamsi verum esset, justitiam originalem fuisse substantiam; non tamen sequeretur, peccatum originis esse substantiam. Siquidem peccatum originis non est aliqua forma justitiae originali contraria, sed est privatio justitia; originalis, ut suo loco demonstraturi sumus.
Sexta objectio. Accidens est quod potest adesse et abesse praeter subjecti corruptionem: Atqui peccatum originis substantiam anima; rationalis omnino corrumpit. Scriptum est enim Genes, i: Quacumque die comederis, morte morieris. Et ad Colossens. ii: Et vos cum essetis mortui in delictis, convivificavit cum illo. Igitur peccatum originis non accidens, sed substantia est.
Responsio. Tilmannus Heshusius ad hoc argumentum respondere non potuit, nisi cum injuria Porphirii, quem de quinque vocibus disserentem scholae pene omnes sequuntur. Itaque repudiata definitione accidentis, quam Porpliirius tradiderat, approbat definitionem, quam his verbis tradit Philippus Melanchthon: « Accidens est, quod non per se subsistit, nec est pars substantia?, sed est in alio mutabiliter. » Quae definitio (ut omittam alia vitia) videtur contra ipsum Heshusium, et auctorem ejus Philippum pugnare. Nam si peccatum originis ita ha?ret in anima ex sententia Lutheranorum omnium, ut neque per Baptismum, neque ulla alia ratione evelli possit donec in hac vita sumus, certe sequitur, ut non sit in alio mutabiliter, ac per hoc non sit accidens, sed substantia.
Sed quidquid de hoc sit, argumentum Illyrici sine magno labore solvi potest. Primum enim destructio, sive mors, quam adfert anima? peccatum, non est substantialis et propria, sed accidentalia et metaphorica. Non enim per peccatum perit essentia anima?, quippe quae immortalis est, sed gratia, sive justitia. Dicitur enim gratia Dei per metaphoram vita? animae, propter similitudinem, quam habet cum ipsa anima, qua? est vita corporis. Et idcirco idem peccatum nunc dicitur mors animae, ut loco citato ad Colossens. ii. nunc infirmitas, ut ad Rom. v. nunc somnus, ut ad Ephes. v.
Deinde etiamsi peccatum proprie et substantialiter vitam anima? tolleret, quemadmodum mors corporalis proprie et substant aliter tollit vitam hominis, non tamen propterea peccatum non esset accidens, sed substantia, aut reprehendenda esset Porphirii definitio. Nam corporalis mors omnium consensu est accidens, non substantia, et tamen sic destruit subjectum suum, ut non destruat definitionem Porphirii.
Quod enim Porpliirius dicit de subjecti destructione, non intelligitur efficienter, sed formaliter. Neque enim significare voluit non esse accidentia qualitates illas, aut actiones, qua? subjectum efficienter corrumpunt, ut febres pestilentes, ustionem, sectionem, et alia id genus; sed res illas non esse accidentia, quarum prresentia, vel absentia facit ut subjectum essentiam non retineat suam.
Si corvo addis cogitatione candorem, adhuc corvus essentiam retinet, si addas animam rationalem, jam non erit amplius corvus; igitur candor corvo esset accidens, anima rationalis substantia. Contra vero si tollas a corvo nigredinem, adhuc erit corvus, si tol¬
las animam sentientem, non erit corvus: igitur nigredo corvo est accidens, anima sentiens est substantia. Qualitates autem, qua? efficienter subjectum corrumpunt, tantum abest, ut eidem formaliter repugnent, ut nisi in ipso esse non possint: et idcirco illo destructo, ipsas quoque continuo interire necesse sit.
Quare juxta Prophirii definitionem, peccatum non est substantia, sed accidens, quia ipsa et manente per reatum et maculam, et sublato per justificationem, adhuc subjectum, id est, anima suam essentiam retinet; et si (quod naturaliter fieri nequit) anima? substantia interiret, ipsum quoque peccatum, quod in anima sedem habebat, sine dubio interiret.
Septima objectio. Justificatio est creatio novi cordis, juxta illud Psal. lv: Cor mundum crea in me Deus. Et Ezechiel. xxxvi: Auferam a vobis cor cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (i). Item est regeneratio totius hominis, ut patet ex Joan. m, ad Tit. ili, I Petri i, et II Jacobi i, et aliis locis. At cor carneum, et cor lapideum substantia? sunt, et regeneratio et creatio ad substantiam, non ad accidentia pertinent.
Responsio. Ista omnia metaphorica sunt, non propria; quod nemo, nisi omnino hebes negare potest. Certe enim peccatum, aut cor peccato obduratum non est proprie lapideum, sed ita dicitur propter similitudinem, qua? est inter peccatoris obstinationem, et duritiem lapidis. Pari ratione mens justa non est proprie cor carneum, sed ita nominatur propter similitudinem, quam habet mens per justitiam ad imperium Dei facilis cum carne molli, ac tenera. Denique tametsi gratia justificationis, et peccatum accidentia sint, recte tamen per metaphoram homines regenerari, et rursus etiam creari dicuntur, cum a peccato justificantur propter similitudinem, qua? cernitur inter peccatum et mortem, atque inter justitiam et vitam.
Octava objectio. Christus ab Apostolo dicitur peccatum II. ad Corinth. v, sed Christus est substantia, igitur et peccatum est substantia. Si dicas: Christus per tropum dicitur peccatum, quia fuit hostia pro peccato, recte id quidem, sed non diceretur Christus peccatum, quia fuit hostia pro peccato, nisi homo ipse, pro quo Christus mortuus est, vere ac proprie peccatum esset.
Christus enim peccatum appellatus est, quia passus est i<l, quod peccato ipsi debebatur; nimirum fuit hostia piacularis, vice hominum, qui jure interfici merebantur.
Responsio. Christus peccatum, id est, victima pro peccato dictus est, non quia vice peccati fuerit immolatus; quis enim tam absurde loqueretur; sed quia morte sua Deum placavit, qui propter peccatum hominum generi infensus erat. Itaque illud (pro peccato) cum dicitur Christus hostia pro peccato, non significat loco peccati, sed, pro expiatione peccati, quod Joannes explicuit, cum ait: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, Joan. i (i).
Nona objectio. Homines peccatores dicuntur, propter originale peccatum, natura filii irae, ad Ephesios ii, et naturalis dicitur malitia eorum, Sap. xn, et contra, homines justi dicuntur naturaliter, quae legis sunt, facere, ad Roman. ii. Igitur tam justitia, quam peccatum ad naturam ipsam, et essentiam hominis pertinent.
Respondeo: dicuntur homines natura filii ira}, non quod ipsum peccatum sit natura, sed quoniam a nativitate, et per naturalem propagationem peccatum originale traducitur; et naturalis dicitur malitia, qua} longa serie a patribus accepta, difficulter exui potest. Non enim de omnibus loquitur Sapiens (quod tamen faceret, si peccatum originis ad essentiam hominis pertineret) sed de Chananads, qui in parente suo Chain maledicti fuerunt: Erat enim, inquit, semen maledictum ab initio.
Quod autem dicitur ad Rom. ii: Gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt faciunt; non significat justitiam esse hominibus justis ita naturalem, ut sit tota essentia, vel pars essentia} humana}, sed esse conformem, et consentaneam naturae. Antium enim est contra naturam, virtus secundum naturam, quia vitio natura corrumpitur, virtute perficitur. Itaque gentes per Christum justificatae, naturaliter dicuntur facere opera justitiae, quia sunt opera illa consentanea natura} per gratiam reformatae. Atque haec quidem est explicatio S. Augustini in libro de littera et spiritu, cap. xxvi.
Sed etiam alia explicatio, quam Chrysostomus et plurimi alii auctores sequuntur, quaeque mihi magis probatur, ut loquatur Apostolus de gentibus, ignorantibus Chri¬
stum, qua; solo naturali lumine illustratae aliquid boni interdum agunt. Et juxta hanc explicationem illud ( naturaliter ) opponitur legi scriptae in tabulis, et idem est, quod ex lege natura}.
Itaque sensus est, gentes qua} legem (scriptam videlicet) non habent, naturaliter, id est, ex lege, et instinctu naturali, quae legis sunt faciunt. Nam si forte parentes honorant, non occidunt, non moechantur, non furantur, id faciunt, non quia ista legerunt in tabulis Mosis, sed quia naturalis ratio dictat, quod tibi fieri non vis, non esse alteri faciendum. De qua explicatione plura dicemus in lib. v. de gratia et libero arbitrio cap. ii. Nunc illud addendum est, hunc locum, quem Illyricus pro se adducit, adversus eum maxime pugnare. Nam si gentes nondum justificatae, naturaliter qua; legis sunt, faciunt, quomodo verum est quod Illyricus dicit, naturam hominis non justificati, adeo esse corruptam, ut sit ipsum peccatum? An potest ipsum peccatum naturaliter ea quae legis sunt facere?
Decima objectio sumitur ex testimoniis Theologorum, et quidem Illyricus multa testimonia adducit sanctorum Patrum, ut Ignatii, Irenaei et aliorum, qui nihil fere aliud docent, nisi imaginem Dei ad naturam hominis pertinere. Quod quia nos minime negamus, non est frustra in illis recitandis tempus conterendum. Adducit etiam testimonia Lutheri, Melanchthonis, et similium, quae nos explicanda relinquimus Heshusioet Merlino, aliisque sectariis, qui illa suscipiunt. Nos enim non pluris facimus Lutherum et Melanchthonem, quam ipsum Illyricum. Adducit quoque per incredibilem impudentiam, Petrum Lombardum, S. Thomam, Cardinalem Cajetanum, Dominicum a Soto, Ruardum Tapperum et Albertum Pighium.
Ex Petro Lombardo producit illa verba ex lib. ii. sententiarum dist. 39. littera A.
« Cum voluntas de naturalibus sit, quare ipsa non semper bonum est, et si aliquando vitiis subjaceat? Ad hoc facile respondent, qui dicunt, omnia qua; sunt, in quantum sunt, bona esse; quia et ipsam voluntatem, in quantum est, vel in quantum voluntas est, ut supra posuimus, bonum esse asserunt; sed in quantum inordinata est, mala est et peccatum. Ubi potest ab eis rationabiliter quaeri, si voluntas, in quantum inordinata
est, peccatum est, quare ergo intellectus, ratio, et ingenium, et hujusmodi, cum inordinata sunt, peccata non sunt? inordinata vero sunt, sicut voluntas, cum ad rectum tinem non tendunt, eorumque actus praevaricationes existunt. » His Petri Lombardi verbis recitatis, triumphum canit Illyricus in hunc modum: « Hinc » (inquit in lib. de essentia imaginis Dei, et diaboli pag. 254. ) « liquido perspicis, voluntatem, intellectum, rationem, et ingenium, quatenus inordinata sunt, esse peccata. Et quidem loquitur de ipsismet potentiis animae rationalis, non de earum actibus, aut motibus, action^jusque. Manifeste ergo sensit mecum quantumvis aliorum subtilitatibus, et vehementia non raro ad illas sophisticas tenuitates abripiatur, quod peccatum sit accidens, aut etiam • quoddam nihil. » Haec Illyricus.
Sed ut intelligas quam parum fidei sit habendum haereticis, lege quae Petrus Lombardus immediate post verba illa ab Illyrico allegata subjunxit. Sic enim ait: « Ad quod illi dicunt, voluntatis nomine aliquando vim, scilicet, naturalem potentiam volendi, aliquando actum ipsius vis significari. "Vis autem ipsa naturaliter animae insita numquam peccatum est, sicut nec vis memorandi, vel intelligendi; sed actus hujus vis, qui et voluntas dicitur, tunc peccatum est, quando inordinatus est. » Et paulo infra: « Ecce qualiter solvitur praemissa quaestio ab his, qui tradunt, omnia esso bona, in quantum sunt. Qui vero dicunt, voluntates malas peccata esse, et nullo modo bona, brevius respondent dicentes, actum voluntatis non esse de naturalibus, sed vim ipsam, et potentiam volendi, quae semper bonum est, et in omnibus est, etiam in parvulis, in quibus nondum est ejus actus. » Vides, lector, quanta sit impudentia hominis haeretici, qui in eo ipso loco affirmat, Petrum Lombardum dicere, ipsam vim et potentiam voluntatis peccatum esse, non ejus actum, in quo loco idem auctor disertis verbis dicit, non ipsam vim et potentiam voluntatis, sed ejus actum, cum inordinatus est, esse peccatum.
Quod ad reliquos auctores attinet, quos pi-o se citat Illyricus, uno verbo responderi potest. Adducit enim duas eorum sententias. Unam» quod concupiscentia ut pars materialis peccati originis; alteram, quod concupiscentia sit pars animae inferior. Ex his duabus deducit ipse tertiam, quod videlicet
peccatum originis saltem quoad unam partem, sit ipsa animae substantia.
Sed in hac sententia Theologorum explicanda, multis modis peccat. Primum enim Theologi partem materialem peccati originis non existimant esse peccatum proprie, sed ideo dici peccatum, quia est effectus peccati. Peccatum enim proprie in privatione justitiae originalis constituunt. Deinde, ipsam concupiscentiam non vocant animae partem, quasi sit pars essentiae, ut Illyricus somniat, sed quia est potentia quaedam animae, ac proinde qualitas, non substantia. Vocant enim theologi potentias partes animae, sed potentiales, non substantiales. Tertio, non docent Theologi concupiscentiam esse potentiam animae absolute, sed vitiatam, sive deordinatam, ita utnon tamipsapotentia, quam vitium ejus sit proprie concupiscentia. Itaque S. Thomas, eam febri similem esse, et languorem naturae appellari dicit. Porro febrem, et languorem, nemo sanus substantiam esse diceret. Denique Theologi concupiscentiam, quam aliquo modo peccatum appellari posse censent, in parte inferiore animae constituunt; Illyricus autem superiorem tantum, vel potius supremam animae partem, quam nunc rationem, nunc liberum arbitrium, nunc ipsum cor appellat, peccatum originis esse contendit: nihil igitur commune habet Illyrici delirium cum Theologorum sententia. Multae sunt aliae objectiones Illyrici, sed usque adeo leves, ut me puduerit eas adferre.
Chapter 61 of 93