Caput V. Proponitur tertius error, qui est communis omnibus Lutheranis et Calvinistis
Jam tertius error est is, quem initio capitis superioris dicebamus esse alterum ex duobus, in quibus Lutherani cum Catholicis non conveniunt. Est igit ur sententia commu¬
nis apud sectarios corruptionem natur», sive concupiscentiam, qualis remanet in hominibus post justificationem esse peccatum ex natura sua vere ac proprie, quamvis credentibus non imputetur. Intelligunt autem per natur» corruptionem ea, quae Catholici vulnera natur» appellare solent, videlicet ignorantiam, difficultatem, propensionem ad malum, et similia.
Non est autem quaestio inter nos et adversarios, sit ne humana natura graviter depravata per Adae peccatum. Id enim libenter fatemur. Neque etiam quaestio est, an haec depravatio aliquo modo ad peccatum originale pertineat, ita ut materialq ejus peccati dici possit. Id enim sanctus Thom. concedit in 1.2. quaest. 82. art. 1. ubi dicit, peccatum originis esse habitum corruptum, id est, languorem et depravationem totius naturae per modum habitus se habentem, et in art. 3. dicit concupiscentiam esse peccatum originis materialiter.
Sed tota controversia est, utrum corruptio naturae, ac praesertim concupiscentiaper se, et ex natura sua, qualis invenitur etiam in baptizatis et justificatis, sit proprie peccatum originis. Id enim adversarii contendunt: Catholici autem negant, quippe qui, sanata voluntate per gratiam justificantem, docent reliquos morbos non solum non constituere homines reos, sed neque posse constituere, cum non habeant veram peccati rationem.
Quocirca S. Thom. quem in primis Theologi Catholici sequuntur, dixit quidem in I. 2. qu»st. 82. art. 1. peccatum originis esse habitum corruptum, qui non solum contineret privationem justitia?, sed etiam perversionem omnium potentiarum: tamen in art. 3. divisit habitum illum in partes duas, in aversionem mentis a Deo, et rebellionem partis inferioris a superiore, et addidit in sola aversione mentis a Deo consistere proprie et formaliter peccatum originis in rebellione autem partis inferioris, quee fuit effectus rebellionis mentis a Deo, non consistere peccatum, nisi materialiter.
Porro eam, quam diximus fuisse communem, sententiam Lutheranorum et Calvinistarum, perspicuum est ex testimoniis ipsorum, quorum pauca (exempli gratia) hoc loco subjiciemus.
Igitur Lutherus in assertione art. 2.
cum multa dixisset, ut probaret, concupiscentiam in baptizatis, et justificatis esse peccatum, ita sibi ipse objicit: « Scio quid hic mihi opposituri sint, scilicet omnia quse dicta sunt, probare non peccatum, sed defectum, seu infirmitatem in nobis relinqui post Baptismum. » Et infra: «Verum, inquit, quod defectum sic appellant, ut peccatum esse negent, et non culpam, sed poenam, tantum peccati esse velint, admittere non possum. » Et infra: « Interim, inquit, favor Dei nos suscipit et sustinet, non imputans ad mortem, quod reliquum est peccati in nobis, licet vere peccatum sit et imputari possit. »
Philippus Melanchthon in locis editis posteriore tempore, titulo de peccato originis, quaerit, quod sit formale in peccato originis, ac dicit, esse reatum. Deinde quaerit, quod sit fundamentum hujus relationis, quae dicitur reatus, ac dicit, esse vitium nobiscum nascens. « Cum, inquit, quaeritur, quod sit formale peccati originis, recte respondetur, reatus. Deinde vero quaerendum est fundamentum hujus relationis: id vero est vitium nobiscum nascens, quod est malum pugnans cum lege Dei. » Ex quibus verbis intelligimus, vitium nobiscum nascens, id est, concupiscentiam natura sua efficere reatum, quia est malum pugnans cum lege Dei, ac per hoc natura sua esse peccatum, tametsi per Baptismum tollatur reatus, et desinat esse peccatum, non re ipsa, sed per non imputationem.
Joannes Calvinus lib. ii. Institut -cap. 1. §. 8. sic definit peccatum originis: « Haereditaria naturae nostrae pravitas et corruptio, quse primum facit reos irse Dei, tum etiam opera in nobis profert, quae Scriptura vocat opera carnis. » Quae definitio facile posset cum sententia S. Thomae et aliorum Catholicorum conciliari, nisi continuo haec verba Calvinus adjungeret: « Atque id est proprie quod a Paulo ssepius peccatum nominatur. » Respicit enim ad cap. vi. et vii. ad Roman. ubi beatus Apostolus concupiscentiam carnis, quam in se quoque ipse, quamvis justificatus, et sanctus experiebatur, peccatum frequenter appellat.
Ex quo intelligimus, peccatum originis Calvino esse naturae corruptionem, etiam posteaqam praecipua pars ejus corruptionis, id est, aversio mentis a Deo, per gratiam justificantem sublata est. Quocirca idem Calvinus lib. m. Institut. cap. 3. multis locis
S. Augustini prolatis contendit, omnes cupiditates esse peccata, tametsi consensus desit.
Petrus Martyr in commentar, cap. v. ad Roman. peccatum originis ita definit: « Totius hominis naturae depravatio a lapsu primi parentis in posteros traducta per generationem, quae nisi beneficium Christi succurrat, omnes inde nascentes, infinitis prope malis, et aeterna; damnationi adjudicat. » Deinde docet, hanc depravationem continere privationem rectitudinis omnium partium et potentiarum, et praeterea quaedam positiva, propensionem ad malum, naturae impetum contra verbum Dei, et alia id genus. Denique addit: « Quae, inquit, supersunt in regeneratis, ad aeternam mortem non imputantur; verum quaevis res ex eo judicari debet, quod est in seipsa. Quare si quaeratur ex nobis, an sit peccatum quod manet in regeneratis, respondebimus esse peccatum.»
Martinus Kemnitius in Examine sess. 3. Concilii Tridentini, pag. 434. non solum concupiscentiam, sed ipsam etiam molem carnis, quamvis nondum formalis organis, vult esse vere proprieque peccatum: « Cum igitur, inquit, massa embrionis in primo ardore conceptionis primum inciperet uteri calore foveri, jam erat peccato contaminata, quse contaminatio, juxta Davidis confessionem, habebat veram rationem peccati; cum nondum formata essent vel mentis, vel voluntatis vel cordis organa. » Et infra pag. 464. quairit de concupiscentia in renatis, quid sit jier se, ex se, et ex sua natura* Et tandem post multa respondet pag. 468: « Non, inquit, fingere debent renati reliquam in membris suis concupiscentiam talem esse, quse per se, etiamsi remota gratia et remissionis umbraculo, Deus in judicium cum illa intrare vellet, non possit hominem exosum Deo facere, et damnare: sed agnoscant quale sit malum, et gratias agant Deo, qui propter filium mediatorem malum illud non imputat ad damnationem. » In hanc sententiam loquuntur fere omnes alii hujus temporis sectarii.
Chapter 63 of 93