Skip to the text

Caput VI. Refutantur calumniae, et mendacia haereticorum

Sed placet, antequam ad refutationem hujus erroris veniamus, breviter annotare calumnias vel mendacia, ineptias, et contradictiones, quibus adversarii suas disputationes in hac materia, ut in aliis omnibus, exornarunt.

Primus, Lutherus in libro adversus execrabilem Bullam Antichristi, disserens de3. art.: (i De hac, inquit, re probabiliter disputavi, nec hodie certus sum. » Et similia dicit de quarto, et tamen post unam paginam ita scribit: « Ego his scriptis testor, me omnia damnata per Bullam istam execrabilem, confiteri pro Catholicis dogmatibus. » Et jam antea initio libri sic praefatus fuerat: « Assero et amplector fiducia tota spiritus mei articulos per eam damnatos, asserendosque pronuntio omnibus Christianis sub poena aeternae maledictionis. »

Itaque fomitem retardare animum exeuntem a corpore, ab ingressu coeli, etiamsi nullum adsit actuale peccatum (hic enim erat art. 3.) Lutherus habet pro Catholico dogmate, et vult haberi ab omnibus sub poena maledictionis aeternae: et tamen adhuc incertus est, quid agatur cum tali anima, retardetur necne ab ingressu coeli, et solum probabiliter disputat.

Idem Lutherus in assertione omnium articulorum suorum, art. 2. imponit sancto Augustino, quod dixerit peccatum actu transire, reatu manere. Et rursus in extrema disputatione: « Concludamus, inquit, cum pulcherrimo verbo Augustini: Peccatum, inquit, remittitur in Baptismo, non ut non sit, sed ut non imputetur. Ecce est, et remanet peccatum, sed non imputatur. » At nusquam sic loquitur S. Augustinus, neque unum locum adhuc notare potuerunt adversarii, tibi sanctus Augustinus dicat, peccatum actu manere, non reatu, vel esse in homine, sed non imputari. Dicit quidem concupiscentiam manere post Baptismum, sed addit, eam non solum non imputari, sed neque esse peccatum, nisi ratio victa illi cedat. Testimonia S. Augustini habentur lib. i. de nuptiis et concupiscentia, cap. 23. et 27.

Philippus Melanchthon in Apologia Confessionis Augustanae, in defensione articuli secundi, qui est de peccato originali, graviter quaeritur de Scholasticis, in haec verba: « Ilos morbos, qui maxime adversantur legi Dei, non animadvertunt Scholastici, imo tribuunt interim humanae naturae integras vires, ad diligendum Deum super omnia. » Et paulo post: a Quod si hos tantas vires habet natura humana, ut per se possit diligere

Deum super omnia, ut confidenter affirmant Scholastici, quid erit peccatum originis? quorsum autem opus erit gratia Christi, si nos possumus fieri justi propria justitia? »

At post unam vel alteram pagellam oblitus sui, Scholasticos contrarium sentire dicit: « Itaque, inquit, vetus definitio, cum inquit, peccatum esse carentiam justitiae, detx-ahit non solum obedientiam inferiorum virium hominis, sed etiam detrahit notitiam Dei, fiduciam erga Deum, timorem et amorem Dei, aut certe vim ista efficiendi detrahit. Nam et ipsi Theologi in scholis tradunt ista non effici sine certis donis et auxilio gratiae.» Non igitur Scholastici tribuunt homini post lapsum integras vires ad diligendum Deum, et justificationem, si sentiunt ista non effici sine certis donis et auxilio gratiae. Idem Philippus in locis communibus editis anno 1322. titulo de peccato: « Nec est, inquit, quod de stultis illis x-elationibus in peccato disputemus, pravus affectus, pravusque cordis motus est contra legem Dei peccatum. » At in locis iisdem, editis posteriore tempore, titulo eodem docet, formale peccati esse reatum; reatum esse 1’elationem: « Recte, inquit, eruditi sciunt, universaliter formale peccati esse reatum. Sed haec relatio alicui malo accidit, etc. » Idem etiam paulo post: « Monachi, inquit, Jnerudite omiserunt reatum, et dixerunt formale peccati esse defectum, et hunc tolli in renatis, ac manere materiale, quod intelligebant appetitiones ipsas conditas a Deo, quae sunt res bonae, sed quid dicerent, non intellixerunt, etc. »

Multa sunt in his paucis verbis errata. Primum, idem Philippus, qui in locis prioribus reprehendebat Scholasticos, quod relationes, id est, reatum in peccatis agnoscerent, in locis posterioribus defendit ipse reatum, et relationes adversus Scholasticos.

Deinde, repugnat aperte Luthero, in cujus verba juraverat. Lutherus enim in assertione secundi articuli, reprehendit Scholasticos, quod concupiscentiam in renatis dixerint esse defectum. Philippus vero eosdem reprehendit, quod rem eamdem negaverint esse defectum.

Tertio, mentitur evidentissime, nisi forte Scholasticos non legerit, et non tam quod ipsi scripserunt, quam quod ipse de illis somniavit, confutare decreverit. Nam Scholastici, sive Monachi, adeo non omiserunt reatum, ut Scotus et Durandus vix aliud, quam reatum, propxde peccatum esse dixe-

rint; sanctas autem Thomas tametsi praeter reatum, agnoscit etiam maculam, tamen reatum nullo modo omisit, ut perspicuum est ex 1. 2. quaest. 81. art. 3. ad 2. ubi dici, peccatum originis per Baptismum tolli, quoad reatum, et remanere quoad fomitem.

Denique, illud etiam est apertissimum mendacium, quod Monachi dicant, concupiscentiam in renatis non esse defectum, sed rem bonam, id est, appetitiones, ut sunt a Deo conditae. Ista enim nulli Monachi Catholici unquam dixerunt, sed omnes summo consensu docent, post Baptismum in renatis manere concupiscentiam rebellem, et repugnantem legi mentis, et hanc esse malam, et morbum, ac defectum, non tamen peccatum proprie dictum, nisi rationalis voluntas desideriis ejus assensum praebeat.

Joannes Calvinus lib. ii. Institut. cap. 1. §. 9: « Frigidum, inquit, et stultum est, corruptelam quae ex peccato Adae manet, et peccatum istud esse sensualitatem, vel ad motus sensualitatis restringere. In quo crassam inscitiam detexit Petrus Lombardus, qui sedem quaerens et investigans, dixit in carne esse peccatum originis, Paulo teste, non quidem proprie, sed quia in carne magis apparet. » Sed in his verbis Calvinus aut mentiri, et imponere simplicioribus voluit, aut Petrum Lombardum non legit, vel non intellexit. Nam Petrus Lombardus nusquam peccatum originis ad motus sensualitatis restrinxit; quin potius docuit in illis motibus consistere non posse, quia esset actuale non originale. Sic»enim loquitur in ii. lib. Senten. dist. 30. Iit. G: « Nunc superest videre, quid sit ipsum originale peccatura, Quod cum non sit actuale, non est actus, sive motus animae, vel corporis. » Deinde idem Petrus non quaerebat sedem peccati originis, cum dixit illud esse in carne, sed causam. Nam distinet. 30. litt. B. proponit quaestiones a se tractandas, et dicit esse tres. Quid sit peccatum originale, quare dicatur originale, et quomodo traducatur. Quibus postea quartam addit distin. 32. litt. A: quomodo dimittatur in Baptismo. Quaenam autem sit ejus sedes, nusquam proponit, nusquam tractat, sed ubique tanquam notum assumit, esse animam. Nam ut ipse dicit distin. 31. Iit. C. culpa non potest esse in re irrationali.

Itaque cum dicit, peccatum esse in carne non intelligit esse in carae, tanquam in sede, vel subjecto, ut Calvinus somniat, sed tan¬

quam in causa, quia videlicet per concupiscentiam carnalem traducitur. Sic enim ipse loquitur distin. 31. litt. B. « Quae dicitur manere in carae, non quia in anima sit, sed quia per corruptionem carnis inanima sit.» Et lit. D: « Caro quae in concupiscentia libidinis seminatur, nec culpam habet, nec actum culpae, sed causam. » Denique quidquid Petrus Lombardus dicit, id totum ex sanctis Patribus, Ambrosio et Augustino probat. Quare Calvinus dum Petrum Lombardum crassae inscitia; reprehendit. Ambrosium et Augustinum crassa; inscitia; reprehendit. Sed ista tanta calumniandi, vel mentiendi libido nulli magis, quam auctori proprio apud aequos judices nocet.

Jam vero Petrus Martyr in commentario 5. cap. ad Roman. ut se in hac re, sicut in caeteris, falsum Martyrem esse probet, scribit, sententiam illam suam de peccato originis, esse etiam S. Augustini, et S. Anselmi, S. Thomae, Sr Bonaventurse, et Scoti. Quod certe falsissimum est; nullum enim testimonium horum Doctorum proferri poterit, quo probetur, morbos, qui supersunt in regeneratis, per se esse peccata, et i’eos mortis aeternae facere posse. Certe sanctus Augustinus, quem alii secuti sunt, in plurimis locis, quae postea citabuntur, contrarium disertis verbis affirmat.

Martinus Kemnitius in Examine 3. sess. Concilii Tridenti ni, praeter illud incredibile paradoxum, sive potius Illyrici et Manichaei delirium, quo docet, ipsum embryonem nondum animarum habere veram et propriam peccati rationem, omnino tragice exagitat, quod vir doctissimus Andradius dixerat, in Concilio Tridentino non esse definitum, in quo posita esset propria i'alio peccati originalis, et ideo de hac re, salva fide, adhuc in scholis liberas esse disputantium opiniones. Atque hinc idem Kemnitius colligit a Concilio Tridentino libertatem esse relictam defendendi sententias omnes, quamvis profanas et cum sacris Scripturis aperte pugnantes. « Ad perpetuam (inquit pag. 436.) rei memoriam notum sit toti orbi Christiano, profanam Pighii sententiam (ne quid dicam durius) in decreto Tridentino non esse vel improbatam, vel damnatam, sed relictam esse eum aliis profanis Scholasticorum de peccato originali disputationibus sub opinandi libertate. » At si Concilium diligenter legatur, facile apparebit, et verum esse quod Andradius scripsit, et tamen pro-

fanas omnes opiniones tum Pigliii, tum aliorum, a Concilio Tridentino fuisse damnatas. Siquidem eorum, quae ad rationem peccati originalis pertinent, quaedam ad fidem Catholicam necessaria sunt, quaedam sine ullo fidei detrimento ignorari possunt. Concilium ergo definivit ea, quae prioris generis erant, ut peccatum originis non solum morbum, sed etiam peccatum vere, proprieque dictum esse, contra errores Zwinglii. Item in homine inhaerere, ac proinde non substantiam esse, sed accidens, contra Illyrici somnia. Rursus non unum in omnibus, sed unicuique proprium in esse, contra sententiam minus rectam Pighii et Catharini; nec solum in infidelium, sed etiam in fidelium filiis locum habere, contra haeresim Buceri, Martyris et Calvini. Denique per Baptismum ita deleri, ut in recens baptizatis nihil maneat quod habeat veram peccati rationem, contra communem Lutheranorum omnium Catholicae fidei repugnantem doctrinam.

His autem erroribus explosis, atque damnatis, noluit idem Concilium subtiliores Scholasticorum quaestiones excutere, quae salva lide, in utramque partem disputari poterant. Nam et sciebat, quod sanctus Augustinus in lib. i. de moribus Ecclesiae, cap. 22. scriptum reliquit, nihil esse hoc peccato ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius: et vestigiis veterum Conciliorum inhaerere decreverat, qui de mysteriis fidei, nihil aliud explicare, et sub anathematis poena credenda tradere consueverant, nisi quod ad fidem conservandam, et haereses confutandas necessarium videbatur. Atque haec pauca de adversariorum calumniis et mendaciis hoc loco sufficiant.

Chapter 64 of 93