Caput XVIII. Probatur sententia in superiori capite explicata
Ut sententiam jam explicatam per partes commodius probemus. Duae propositiones statuendae erunt.
Prima propositio, prima Adami praevaricatio, quae totius humani generis praevaricatio fuit, peccatum est originale, si peccatum pro actione accipiatur. Probatur, primo ex divinis litteris, Roman. v: In quo omnes peccaverunt. Ex quo loco intelligimus, nos omnes non solum nasci peccatores, sed etiam aliquando peccavisse, quod idem Apostolus docet ftoman, iii. cum ait: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Sed quia certum est, neminem nostrum peccavisse propria voluntate, antequam nati essemus, ut ipse idem B. Paulus testatur, Rom. ix, sequitur ut peccaverimus aliena voluntate, id est, Adami: quae tamen voluntas nisi fuisset aliquo modo totius naturae, ac per hoc etiam nostra, nullo modo vere peccavisse diceremur. Peccavimus igitur in primo homine, quando ille peccavit, et illa ejus praevaricatio nostra etiam praevaricatio fuit.
Idem probant illa verba ejusdem cap. 5. ad Roman.: Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi. Et: Unius delicto in omnes homines in condemnationem. Non enim vere per Adami inobedientiam constitueremur peccatores, nisi inobedientia illius ' nostra etiam inobedientia esset, et ex illa profluxisset ea macula et perversio, quae in nobis inhaeret Neque juste unius delicto condemnaremur omnes, nisi delictum illud commune fuisset omnibus. Atque ex his so-
Iut;i manent argumenta Cutharini et Pighii ex Scripturis petita. Adducunt enim loca Apostoli jam citata; qua; tamen non probant nihil in nobis esse, quod peccatum dici possit, praiter imputationem peccati Adami, sed tantum probant quod nos diximus, illam Adami inobedientiam ad nos etiam pertinere, et ex illa fluxisse maculam, qua; unicuique propria vere adlueret.
Secundo probatur eadem propositio testimoniis sanctorum Patrum. S. Augustinus lib. i. de peccatorum meritis et remis. cap. 10: « Certe, inquit, manifestum esi alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt; aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt, quando omnes ille unus homo fuerunt. » Idem in eodem opere lib. m. cap. 7. « Unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum A da; etiam non peccantibus nocuit, cum Scriptura dicat, in quo omnes peccaverunt. Nec sic dicuntur ista aliena peccata, tanquam omnino ad parvulos non pertineant. Siquidem in Adam omnes tunc peccaverunt, quando in ejus natura illa insita, in qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt; sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant vitas proprias; sed quidquid erat in futura propagine, vita unius hominis continebat. » Idem lib. xvi. de Civ. Dei cap. 27. explicans illud Gen. xvii; Masculus, cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia testamentum meum dissipavit. Intelligenda, inquit, « sunt luce divina verba, tanquam dictum sit: Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere suo, quia testamentum meam dissipavit, quando in Adam cum omnibus, et ipse peccavit. »
Idem in epistol. 23. ad Bonifacium: « Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo, a quo traxit, ‘quando quod traxit admissum est. » Idem in epistol. 89. ad Hilarium qurest. 3. et lib. i. Retract. c. 13. dicit, parvulos nasci reos illius peccati, quod Adam commisit, et in Ps. cxyiii concion. 23. et lib. 2. de nuptiis et concupisc. cap. 11. dicit, etiam parvulos contineri inter prajvaricantes, de quibus ait David: Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae, quia legem in paradiso cum primo parente transgressi sunt.
Itaque de sententia B. Augustini dubitari non potest. Neque dissimila in aliis patribus inveniuntur, S, Basilius orat, i, de Jejunio;
« Primum, inquit, mandatum accepit Adam, de ligno scientia; boni et mali ne edatis. » Et mox*: « Quandoquidem non jejunavimus, excidimus e paradiso. » Ubi dicit, nos non jejunasse, quia cum Adamo comedimus fructum prohibitum. S. Gregorius Nazjanzenus in oratione de natali Domini: « At postquam inquit, diaboli invidia, mulicrisquc transgressione, proh mea; imbecillitatis ( mea enim fuit primaevi parentis) traditi mandati oblitus homo esf, amaroque succubuit gustui, pariter et a vita; ligno, et a Deo propter pravitatem extorris agitur. » S. Ambrosius in cap. 13. Luca;: « Fuit, inquit, Adam, et in illo fuimus omnes. Periit Adam, et in illo omnes perierunt. » S. Bernardus serm. i. de Dominica prima post octavam Epiphania;, loquens de culpa originali: «Aliena, inquit, est, quia in Adam omnes nescientes peccavimus: nostra, quia et si in alio, nos tamen peccavimus, et nobis justo Dei judicio imputabatur, licet occulto. »
Postremo probari potest eadem propositio evidentissima ratione. Nisi enim ponamus, nos in Adamo, et cum Adamo vere peccasse, nulla ratione explicari poterit, quomodo in parvulis recens natis sit aliqua vera culpa: et hoc Catholicum dogma non tam supra rationem, quam contra rationem esse videbitur. Nam quidquid dicamus in parvulis ex peccato Adami hmrere, sive reatum, sive aversionem, sive gratia; privationem, sive quid aliud; illud nullo modo parvulis vitio dari, ac ne esse quidem poterit, nisi processerit ab actione libera, cujus actionis illi aliquo modo participes fuerint
Ac reatus quidem cum sit relatio consequens actionem, qua ratione fieri potest, ut existat in eo qui non est particeps actionis, avei’sio habitualis, nisi preeeesserit actualis, ne intelligi quidem potest. Nam si Deus per absolutam suam potestatem spoliaret hominem justum gratia, sine ulla ejus culpa actuali, solo beneplacito sute voluntatis, careret ille quidem conversione habituali ad Deum, quam habitus gratia; faciebat; sed non propterea diceretur a Deo aversus, sed tantum non conversus; quemadmodum si Deus hominem aliquem ex nihilo nunc produceret, et gratiae habitum illi non infundex*et, non haberet ille convcx-sionem ad Deum, sed neque aversionem, sed tantum non conversionem, qua; nomen culpa; nullo modo meretur.
Sed fingamus, parvulum aliquem habere
aversionem, et reatum, et tamen non peccasse cuin primo parente, quis capere poterit. eum merito reprehendi et puniri debere? quam culpam habet in eo, quod ita generatus est? Nuin impedire potuit, ne sic gigneretur? Quod vero quidam dicunt, an peccatum debeat osse voluntarium, necne, q mustionem esse originis, non essentiae, et ideo undecumque verum peccatum oriatur, modo insit, posse imputari ei, in quo inest: omnino improbabile est. Nam omne verum peccatum essentialiter habet ordinem ad voluntatem liberam, ita ut si aliunde quam a libera voluntate nascatur, verum peccatum non sit. Quare enim»blasphemia in furioso, vel psittaco non esse censetur, nisi quia non ducit originem a libera voluntate?
Itaque an peccatum voluntarium esse debeat, non solum causae, sed etiam essentiae, quaestio est; nec ullo modo imputari potest ad culpam, quod nullo modo a libera voluntate processit. Quod autem alii dicunt, peccatum in parvulis recens natis esse voluntarium habituali parvulorum voluntate, quia non gerunt contrarium voluntatis arbitrium, atque ita verum esse peccatum etiam sine relatione ad peccatum Adami, non minus est improbabile. Nam quod parvuli non gerant contrarium voluntatis arbitrium, non fit culpa ipsorum, neque ipsis est voluntarium, cum non sit in eorum potestate. Quare non potest recte diei parvulis, peccatum esse voluntarium habituali voluntate per hoc solum, quod non gerunt contrarium voluntatis arbitrium.
Denique nor^ satis est ad culpam, ut ali,- quid sit voluntarium habituali voluntate, sed requiritur ut processerit ab actu etiam voluntario: alioquin voluntarium illud, habituali volontate, naturale esset, et misericordia, non reprehensione dignum. Certe si quis in puris naturalibus crearetur, is et gratia careret, et conversione ad Deum habituali, et. carnem concupiscentem contra rationem haberet, nec gereret contrarium voluntatis arbitrium, et tamen vere ac proprie peccator nec diceretur, nec esset. Quare S. Augustinus cum quaerit, unde peccatum originale sit voluntarium, nunquam recurrit ad habitualem parvuli voluntatem, sed ad voluntatem Adami, in quo omnes peccaverunt, ut lib. i. Retractat, cap. 13. et 15. et lib. ii. de nuptiis et concupiscentia cap. 26. et 28.
Maneat igitur quod supra diximus, non
posse in parvulis aliquid esse, quod habeat culpae rationem, nisi participes fuerint etiam ipsi praevaricationis Adae.
Chapter 75 of 93