Skip to the text

Caput XIX. Probatur altera pars ejusdem sententiv,

Secunda propositio. Privatio doni justitiae originalis quatenus est aversio mentis a Deo per modum habitus manens, peccatum est originale, si peccatum accipiatur pro eo quod remanet transeunte actu, et unde habet homo, ut proprie et formaliter peccator esse dicatur. Probatur haec propositio primo ex refutatione aliarum sententiarum, quas numeravimus capite superiore.

Nam prima illa sententia, quae peccati originalis essentiam in indignitate, seu reatu constituebat, non videtur probabilis. Tum quia indignitas illa relatio quaedam est, ac res positiva; peccatum autem, unde homo formaliter et proprie peccator dicitur, non est relatio, nec res positiva, sed privatio. Siquidem omne peccatum est nudum, omne autem malum est privatio boni. Tum quia indignitas non est mors animae, nec iniquitas nec malitia, nec fceditas, sed relatio consequens ista omnia; at peccatum originis juxta Scripturas et Concilia, mors est anima), iniquitas, malitia, foeditas: et ideo necesse habent homines propter hoc peccatum renasci, justificari, purgari elc.

Altera sententia, qua? peccatum originis poneb.at in praevaricatione praecepti de dono justitia) conservando, videtur adversari Scriptulis et rationi. Scriptura) siquidem juxta communem veterum Patrum explicationem peccatum primi hominis, quod per generationem propagatur ad posteros, non aliud fuisse tradunt, quam inobedientiam illam, qua praeceptum de ligno scientia) boni et mali violatum est. Et ratio idem ostendit; nam neque habuit Adam singulare prteeeptum de dono justitiae conservando, neque libera voluntate elegit donum illud amittere, sicut revera singulare praeceptum habuit de ligno scientia) non edendo, et libera voluntate elegit lignum illud attinge.re, atque edere. Denique quia donum gratia) per transgressionem cujuslibet praecepti perditur, non fuit opus, ut ullum daretur pra)ceptum singulare et distinctum a caeteris de gratia conservanda, sed satis fuit, si in omnibus implicite contineretur. Itaque reatus amissa; gratiae, non est peccatum distinctum a caeteris, alioqui omnis qui peccaret, semperduo peccata committeret, sed est unus et idem cum transgressione aliorum praeceptorum.

Tertia sententia, quae peccatum originale esse volebat privationem justitia; originalis, quatenus peream, ut per effectum suum primarium, actio primi peccati in anima residet, et falsa esse potest, et vera. Nam si privationem justitiae originalis ita velit esse effectum peccati, ut non sit etiam ipsa vere, proprieque peccatum, Concilio Tridentino manifeste repugnat, neque distingui potest a sententia Catharini, quam supra rejecimus. Si vero privationem justitiae dicat esse effectum primi peccati, non quod non sit ipsa vere proprieque peccatum, sed quia non esset vere peccatum, nisi ab actione peccati procederet; tum sententia verissima est, neque a nostra ulla ratione dissentit.

Quarta sententia, quae privationem justitiae originalis peccatum esse dicebat, ut justitia pro rectitudine voluntatis, non pro dono a Deo voluntati infuso accipitur, similiter falsa esse potest et vera. Nam si omnino privationem doni a Deo infusi a ratione formali peccati originalis excludat, repugnabit Cone. Trid. in quo sicut formalis causa justificationis impii definitur, esse gratia a Deo infusa, ut suo loco demonstrabitur, ita etiam formale peccati significatur ejusdem gratire esse privatio. Quare idem Concilium sess. 5. peccatum esse dicit mortem animse. Quid autem est mors anima; nisi privatiogratiae, sic ut vita animae omnium consensu est ipsa gratia?

Sin autem auctores quartae hujus sententiae non excludunt a ratione peccati originalis privationem doni divinitus infusi; sed admonere volunt, privationem justitiae a Deo infusae praecise sumptam non esse peccatum, cum possit etiam sine ullo peccato contingere sed tunc demum peccatum esse, cum ex aversione actuali procedit, idem omnino sentiunt, quod S. Thomas sentit, et nos in conclusione posuimus.

Igitur privatio doni justitiae originalis peccatum originale dicitur, quatenus idem est cum aversione a Deo habituali. Nam quemadmodum anima, seu voluntas, dono illo praedita, conversa dicitur ad Deum, et justa habitualiter; sic etiam dono illo privata, non conversa, et non justa dicitur; et si ipsa se

a Deo averterit, et donum illud excluserit, aversa et injusta optimo jure dicetur.

Probatur secundo, quoniam ex omnibus quae remanent in anima peccatoris, transeunte actu peccati, nihil est quod propriam peccati rationem habere possit, nisi privatio justitiae, sive aversio et macula, qua; unum et idem sunt.

Remanet in anima peccatoris primo, ordo quidam a:l actum prrecedentem, sive privatio innocentia;, qua; in eo sita est, ut aliquis nunquam peccaverit. Secundo, reatus culpae, qui est dignitas odii, indignitas gratia; et meritum poenae. Tertio, reatus poena;, id est, ordinatio, sive obligatio ad luendam poenam. Quarto, offensa, sive inimicitia ejus, qui per peccatum est lsesus. Quinto, dispositio, vel habitus acquisitus. Sexto, aversio, sive obliquitas voluntatis, manens per modum habitus, ut enim qui faciem a sole avertit, manet aversus, donec iterum ad euindem solem faciem suam convertat; et digitus sponte curvatus curvitatem retinet, donec iterum per actum contrarium dirigatur: sic tiam voluntas, quae per actum peccati a Deo recessit, in eo recessu permanet, donec iterum per poenitentiam ad Deum accedat. Septimo, privatio gratiae, sive injustitiae a Deo infusae. Octavo, macula, atque foeditas, quae ex privatione divini nitoris, ac luminis oritur.

Ex his omnibus ordo ad actum praecedentem non est proprie peccatum; non enim facit ut homo peccatum habeat, sed ut habuerit, nec possit non habuisse. Quocirca iste ordo manet etiam post peccatum remissum, nec potest ulla ratione deleri. Innocentia enim semel amissa per nullam potentiam reparari potest.

Reatus culpa;, id est, dignitas odii, indignitas gratiae et meritum poenae, non est proprie peccatum sed effectus necessario consequens et aliquid manens post actum peccati. Non enim homo est dignus odio praecise, quia peccavit; alioqui nunquam talis dignitas auferri posset, et peccatum esset irremissibile, sicut fieri non potest, ut, qui peccavit, non peccaverit. Consequitur igitur ea dignitas odii, vel deformitatem, vel obliquitatem manentem, vel damnum datum, et nondum resarcitum: atque ita non est peccatum, sed affectus peccati. Prreterea, talis dignitas, vel indignitas non est aliquid recedens a lege, non est voluntaria, non deformat vel occidit spiritualiter animam, non est privatio boni, neque habet aliquid aliud eorum, qua} proprie peccato conveniunt.

Reatus poenae, sive meritum, sive obligatio sive etiam ordinatio dicatur ad poenam, multo minus peccatum est, quam reatus culpa}. Nam obligatio et ordinatio ad poenam, oriuntur ex merito et dignitate poenae, et sunt a Deo obligante et ordinante eum qui peccavit ad luendam poenam. Quare tantum abest, ut reatus poena} sit peccatum, ut potius sit aliquid boni a Deo institutum ad reformandum et restituendum ordinem justitia}, quem culpa turbaverat.

Offensa quoque non videtur proprie esse peccatum, cum sit in eo, qui per peccatum est la}sus, non in eo, qui laesit. Dispositio, vel habitus acquisitus vitium est, non peccatum. Nam et estqualiXas positiva, et manet saepenumero post culpam r missam.

Restat igitur aversio habitualis, quae proprie peccatum sit. Nam ut peccatum actuale est aversio actualis a Deo, et ejus lege, ita peccatum habituale est aversio habitualis a Deo et ejus lege. Et sicut peccatum actuale est privatio rectitudinis actualis; ita peccatum habituale est privatio rectitudinis habitualis, qua} est habitus gratiae; et sicut peccatum actuale est voluntarium actuali voluntate, ita peccatum habituale est voluntarium habituali voluntate.

Ex quo intelligimus, multum interesse inter habitum vitiosum acquisitum per actus frequentatos, et peccatum habituale. Nam habitus acquisitus est qualitas positiva: peccatum habituale est privatio. Item habitus acquisitus non potest tolli per unum actum voluntatis, quamvis efficacissimum, peccatum habituale sicut uno actu fit, ita uno actu tollitur. Rursus habitus acquisitus potest esse etiam valde intensus cum actu contrario, et cum gratia Dei; peccatum habituale non potest, saltem de potentia ordinaria. Denique habitus acquisitus non potest dici proprie voluntarius, cum maneat in nobis per aliquod tempus nobis invitis et repugnantibus: peccatum habituale voluntarium est, quia voluntarie in peccato manemus, et si efficaciter velimus non manere, non manemus.

Itaque differt habituale peccatum ab habitu acquisito, quomodo qui curvus manet, quia ita vult manere, ab eo, qui ob assuetudinem ita curvus est, ut non possit nisi admodum difficulter erigi. Quia tamen peccatum habituale non est voluntarium, nisi ha-

bitualiter, ideo potest manere etiam in dormiente, in amente, in infante.

Porro, privatio gratia} et macula, qua} erant duo postrema ex his, quae diximus ex actu peccati relinqui in anima peccatoris, re non differunt ab aversione habituali. Nam cum gratia Dei per modum habitus in voluntate inhaerens, eam formaliter conversam ad Deum, justam, rectam, formosamque efficiat: ejus privatio voluntatem eamdem habitualiter aversam, injustam, obliquam et deformem facit. Yide S. ThomametCajetanum ini. 2. quaest. 80. art. 2.

Chapter 76 of 93