Skip to the text

Caput X. Solvuntur argumenta adversariorum, deprompta ex cap. 6. 7. et 8. ad Roman

Multa sunt argumenta, qua; adversarii Catholicis objicere solent. Ut igitur a Scriptura} sacra} testimoniis ordiamur, primum, ac praecipuum argumentum sumunt Lutherus, Calvinus, Philippus, Kemnitius et alii ex cap. 6. 7. et 8. epist. ad Roman. Sed quia sunt in his capitibus multa; sententiae explicandae, proponemus seorsim objectiones, quae ex his testimoniis colliguntur.

Prima objectio. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, Rom. vi.. Non ait Apostolus, Non sit peccatum in vestro mortali corpore, sed non regnet, ut notavitetiam S. August. tract. 41. in Joan. Igitur semper est in nobis peccatum, licet non semper regnet. Loquitur autem Apostolus de concupiscentia, ut patet ex sequentibus: Ad obediendum concupiscentiis ejus; concupiscentia igitur semper in nobis est, et semper peccatum est.

Respondeo, tum hoc loco, tum in sequenti capite saepius, concupiscentiam appellari peccatum improprie, per figuram metonymiae, quod sit causa peccaiti, si ei obediatur. Sed contra, exclamat Lutherus in assertione articuli secundi, non licere ipsis Angelis, nedum hominibus verba Dei pro arbitrio interpretari, ut quod illa peccatum appellant, nos defectum, et non proprie peccatum esse dicamus. Nam si ita liceat pro arbitrio verba Dei exponere, ubique poterimus nomen peccati per defectum interpretari, et dicere adulterium non esse adulterium, furtum non esse furtum, et de eseteris eodem modo.

At frustra Lutherus ita vociferatur. Nullus enim est, qui majori licentia Scripturas pervertat, quam ipse faciat. Scriptura; siquidem passim affirmant, peccata per Christum tolli. Isai. Lin: Ipse peccata multorum tulit; Joan.i: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi;

ad Roman. xi: Cum abstulero peccata eorum, et Lutherus tamen in assertione ejusdem secundi articuli disertis verbis dicit: nullum peccatum tolli, sed tantum remitti, id est, non imputari. Ipse igitur vere facit, quodne Angelis quidem licet.

Xos autem non negamus, conc.upiscentiam dici peccatum, ut Apostolus eam vocat, sed negamus dici peccatum proprie; quod nec Apostolus dixit. Et praiterea colligimus explicationem nostram evidenter ex Scripturis. Nam Scriptura} testantur vocem peccati esse ambiguam, et nunc accipi pro culpa, nunc pro poena, quae est culpae effectus, nunc etiam pro causa peccati, nunc denique pro sacrificio, quod est peccati expiatio. Deuteronom. ix: Peccatum vestrum, quod feceratis, id est vitulum, igne combussi, et in frusta comminuens, in pulverem redegi. Ubi manifestissime vitulus dicitur peccatum, quia effectus et causa peccati fuit. Zacharia} ultimo, loquens Deus de plagis ^Egypti: Hoc erit, inquit, peccatum SEgypti, id est, poena peccati. Thren. iv. Completa est iniquitas tua filia Sion, non addet ultra Dominus, ut transmigret te. Ubi etiam iniquitas pro poena iniquitatis accipitur. Ad Romanos vn, Lex peccatum est? absit. Hic omnium consensu peccatum accipitur pro causa peccati. Quemadmodum paulo infra eadem lex dicitur mors id est, causa mortis II ad Corinth. v. Christus vocatur peccatum, quia sacrificium fuit pro peccato. Ut etiam Osca} iv. dicuntur Sacerdotes comedere peccata populi, quia comedunt oblationes, pro expiatione peccati. Itaque certum est ex Scripturis, vocem peccati non semper accipi pro culpa, id est, pro peccato proprie dicto.

Rursus ex Scriptulis constat, peccata proprie dicta vere tolli in justificatione, ut ex locis, paulo ante adductis, perspicuum est; nec minus constat ex Scripturis, concupiscentiam in justificatione non tolli, cum Apostolus justificatus, de se dicat ad Roman. vn:' Sentio aliam legem in membris meis etc. (o). Igitur ex Scripturis constat, Scripturas, qute concupiscentiam peccatum appellant, exponendas esse de peccato improprie, id est, de causa vel effectu peccati.

Id ipsum confirmari potest ex eodem loco Apostoli. Siquidem testatur Apostolus hoc peccatum esse in corpore, non in mente. Ait

enim: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et cap. vii. Non habitat in me, id est, in carne mea, bonum. At peccatum proprie dictum, non potest esse in corpore, sed in mente. Peccatum enim est injustitia, et ibi solum locum habere potest vera injustitia, ubi locum habere solet vera justitia. Quis autem justitiam veram, proprieque dictam in membris carnis unquam posuit? Igitur j Apostolus, cum dicit, concupiscentiam esse peccatum, sed habitare in •carne, non in mente, aperte significavit, eam non proprie, sed figurate esse peccatum. Accedat auctoritas S. Augustini, qui (ut citavimus cap. 8.) multis in locis scripsit, concupiscentiam ab Apostolo appellari peccatum, quia est effectus, vel causa peccati. Quce etiam sententia est Concilii Tridentini sess. 3. cujus Concilii auctoritas vel sola catholicis sufficeret.

Porro argumentatio illa Lutheri, si hoc loco peccatum non accipiatur proprie, posse ubique non accipi proprie; ineptissima est, nam ex particulari propositione non colligitur propositio universalis, quamvis contra ex universali recte colligatur particularis. Quoniam particularis in universali continetur, non contra. Itaque si quis ostenderet, peccatum ubique in Scripturis, accipi proprie, rectissime colligeret, hoc etiam loco accipi proprie. Sed ex eo, quod in hoc particulari loco certis de causis peccatum accipiatur improprie, non efficiet, ut ubique accipiatur improprie.

Sed opportune Kemnitius in Examine. Concilii Tridentini sess. o. pag. 476. Luthero suppetias ferens dicit, nullum esse meliorem interpretem verborum Pauli, ipso Paulo. Deinde ex ipso Paulo probat vocem, peccatum, accipi debere proprie hoc loco. Primo, quia Paulus concupiscentiam vocat non bonum. Secundo^ quia vocat malum. Tertio, quia illud malum describit privative, per illud, perficere bonum non invenio. Quarto, quia idem malum describit positive per illud, quod odi malum, illud facio. Quinto, quia dicit, concupiscentiam pugnat'e cum piXBcepto, Non concupisces. Sexto, quia dicit, illud malum esse crucifigendum, mortificandum, destruendum. Septimo, quia propter hoc malum exclamat, miser ego homo etc. Respondeo, concupiscentia, quamvis non sit proprie peccatum, tamen est corruptio quse-

dam incitans ad malum, et ideo recte dicitur non bonum et malum, et malum privativum, et positivum, et crucifigendum, ac destruendum. Quomodo autem pugnet cum lege, et miserum faciat, paulo post explicabitur.

Secunda objectio, ad Iloman vn: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Hic Apostolus aperte concupiscentiam testatur esse peccatum. Nam primum dicit se. cognovisse peccatum per legem, et postea declarat, peccatum illud esse concupiscentiam; et legem, per quam illud cognovit, dicit esse prmceptum, Non concupisces. Neque potest hoc loco accommodari distinctio de peccato proprie, vel improprie dicto. Nam concupiscentia ideo dicitur esse peccatum, quia est praevaricatio divinae legis, Non concupisces.

Respondeo, peccatum hoc loco proprie accipi, id est, pro vera legjs praevaricatione: sed concupiscentiam non accipi pro fomite, sed pro actu voluntario concupiscendi, qui prohibitus est lege, Non concupisces. Id ita esse perspicuum est, tum ex contextu Apostoli, qui cum dixisset, legem non esse peccatum, id est, causam peccati, sed esse causam cognitionis peccati, probavit ex eo, quod non cognoscebant homines actus interiores, ut desiderium uxoris, vel rei alienae esse peccata, nisi lex dixisset, non concupisces. Tum etiam ex loco illo Evangelii Matth. v: Dictum est antiquis: Non moechaberis; Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Dominus enim haec dixit contra perversas Pharisaeorum opiniones, qui adhuc docebant, flagitia interna non esse peccata. Quod etiam patet ex Josepho lib. xii. antiquitatum cap. 13. qui scribit motum internum non esse peccatum, nisi exterius se prodat. Item ex David Kimhi in Psalm. lxvi. vers. 17. ubi sic exponit illud: Iniquitatem si aspexi in corde meo, non audiet Dominus, id est, non imputabit ad peccatum desiderium injustum, si tantum sit in corde.

Itaque Dominus ignorantiam illam, quse regnaverat ante legem, et rursus per Pharisaeos inducta fuerat, destruere voluit, cum ait: Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum etc. et non sine causa addidit, in corde suo, quia non concupiscentia carnis,

sed cordis, id est, voluntaria prohibita est lege, Non concupisces. De eadem ignorantia loquitur Apostolus, cum ait: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Itaque hoc B. Pauli testimonium, cum de peccato actuali intelligatur, nihil juvat causam adversariorum.

Unum objici posset contra nostram hanc solutionem, quod videlicet admittamus in eodem capite frequentes aequivocationes in voce, peccati. Sed hoc non est vitium, sed ornamentum, cum aiquivocatio non obscurat sententiam. Et certe cogit nos evidentia rei, ut sic exponamus. Nam cum Apostolus dicit: Quid ergo dicemus, lex peccatum est? absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Et mox: Peccatum per mandatum operatum estin me omnem concupiscentiam. Dubitari non potest, quin primo loco peccatum accipiatur pro causa peccati, alioqui inepte quaireretur, an lex peccatum esset. Secundo loco pro peccato proprie dicto, quod repugnat legi tertio loco pro fomite, qui operatur omnem concupiscentiam. Ubi videtur Apostolus explicare, cur fomitem appellaverit peccatum, quia videlicet efficit peccatum, cum operetur in nobis concupiscentiam, eamque voluntariam abstrahendo et illiciendo, ut B. Jacobus in epistola sua scribit.

Tertia objectio: Scio enim quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato, Roman. vn. Hoc loco B. Paulus fatetur se non servare legem, quia illa spiritualis est, ipse vero carnalis, et non loquitur de lege prohibente actiones voluntarias; hanc enim legem Apostolus servare se dicit, cum ait: Quod odi facio, et mente servio legi Dei. Igitur loquitur de lege prohibente concupiscentiam ipsam nobis insitam ex peccato Ada3; ac per hoc concupiscentia illa repugnat legi, et vere proprieque peccatum est.

Respondeo. Duas esse hujus loci expositiones, et secundum utramque recte argumentum solvi posse. Prior expositio est Chrysostomi, Theophylacti, Ambrosii, et aliorum in hunc locum, et Augustini, lib. I. ad Rimplicianum quaist. 1. qui existimant Apostolum non loqui de se, suique similibus, justis; sed induisse personam hominum impiorum, qui non solum fomitem habent, sed etiam ab ipso fomite vincuntur, et pertrahuntur in varia flagitia; qui recto dicuntur venumdati sub peccato, quia nondum redempti sunt per applicationem sanguinis Christi; quae fit per fidem et Sacramenta. Et secundum hanc expositionem argumentum adversariorum nullas vires habet. Quod vero dicit Apostolus: Quod odi facio, et, mente servio legi Dei, quae videntur non convenire hominibus nondum justificatis; intelligenda sunt de lumine rationis, et quodam appetitu boni, qui saltem in genere nulli homini deest. Nam etiam perditissimi quique norunt, malum esse furtum, homicidium, adulterium, et in aliis haec ipsa scelera detestantur: Video, inquit ille, meliora, proboque; deteriora sequor.

Posterior expositio est S. Augustini in omnibus fere libris contra Pelagianos, qui etiam illam priori praefert lib. ii. Retractat, cap. 1. et de praedestinatione Sanctorum cap. 4. Item Primasii, Anselmi, Thomae, et aliorum in hunc locum. Quae expositio posterior nobis etiam magis probatur, praesertim quia B. Paulus ex iis, quae dixerat in 7. cap.: Condelector legi Dei interiorem hominem, et, non ego operor illud, 'et mente servio legi Dei, it similibus, deducit illam conclusionem initio cap. 8: Nihil ergo damnalonis est his, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant, etc.. Quae conclusio manifeste indicat. Apostolum in cap. 7. de se, et caeteris per Christum renatis esse locutum. Secundum hanc expositionem dicendum est, beatum Paulum non velle significare, legem spiritualem, non servari a justificatis, quatenus opus est ad vitandum peccatum, sed non servari quantum ad quamdam perfectionem, quae est finis praecepti, ac propterea proprie non est in praecepto.

Sciendum est enim in praeceptis interdum significari solum media ad aliquem finem, ut cum dicitur, pugna contra hostes, fac medicinam aegroto. Haec enim sunt media, illud ad victoriam, istud ad sanitatem. Interdum autem significari simul finem et media, ut si quis dicat, vince hostes, sana aegrotum. Ille enim non solum imperantur pugna et curatio, quae sunt media, sed etiam indicatur finis, victoria et sanitas. Caeterum obligatio praecepti proprie in mediis, quae imperantur consistit, non in fine: et praevaricator est, qui media negligit, non qui finem non assequitur. Neque enim peccat, cui dicitur, vin¬

ce hostes, si non vincat, modo viriliter pugnet; neque is peccat, cui dictum est, sana aegrotum, etiamsi sanare non possit, modo curet apposite ad sanandum. Finis enim in praecepto indicari potest, proprie imperari non potest.

Praeceptum igitur, Non concupisces, ejus generis est, ut simul media, et finem comprehendat. Media sunt resistere concupiscentiis, eisque nunquam assentiri, nunquam cedere: atque haec ita obligant, ut qui non fecerit, continuo reus existat: finis est funditus concupiscentias extirpare, atque id efficere, ut nullus in carne motus oriatur contra rationem. Hunc autem finem lex proponit, ut intelligamus, quo sit nobis Deo juvante tendendum, non ut rei simus, si id non faciamus, quod facere in nostra potestate non est, et quod ad felicitatem futura; vita;, non ad obligationem praesentis pertinet.

Sic enim S. Augustinus docet in epist. 200. ad Asellicum; « Hoc, inquit, lex posuit dicendo, Non concupisces, non quod hic voleamus, sed ad quod proficiendo tendamus.» Et lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. 29. « Multum, inquit, boni facit, qui facit quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas: sed non perficit, quia non implet quod scriptum est, Non concupisces. Ad hoc ergo dixit lex, Non concupisces, ut nos in hoc morbo jacere intelligentes, medicinam gratia; quaereremus, et in eo praecepto sciremus, et quo debeamus in hac mortalitate conari, et quo possit a nobis illa beatissima immortalitate perveniri. »

Ait igitur B. Paulus: « Scimus quia lex spiritualis est. » Quia videlicet spirituales homines facit, et spirituales omnino requirit, ut perfecte, etiam quoad finem observetur. Ego autem carnalis sum. Quia nondum spirituale corpus habeo (inquit Augustinus lib. i. contra duais epistolas Pelagianorum cap. 10.) non enim carnalem se vocat Apostolus, quod secundum carnem ambulet; nam id paulo infra aperte negat; sed quod non sit totus spiritualis, qualis post resurrectionem erit. Neque enim absurdum est, ut sit in illa vita etiam caro spiritualis, si potuit esse in hac vita in his, qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. Venumdatus sub peccato, non quia Christi sanguine redemptus non sim, sed quia (ut ad Roman. vm. idem Apo-

(i)Rom. VII, 22; ibid. VIII, 1.

stolus dicit) et nos primitias spiritus habentes intra nos ingemiscimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. Itaque venumdatus erat Apostolus cum caeteris in praevaricatione primi peccati, et quoniam redemptus erat quoad animam, primitias spiritus habens, expectabat autem redemptionem corporis sui, ideo concupiscentias sentiebat, sed non consentiebat, et propterea adjungit: Quod enim operor non intelligo, id est, non scio, non approbo, vel prius id fit, quam ratio in consilium avocetur, et ideo me ignorante, et non consentiente fit: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio. Ubi facere se dixit (inquit Augustinus loco citato) non affectu consentiendi et implendi, sed ipso motu concupiscendi.

Quare B. Apostolus legem spiritualem, Non concupisces, non omnino perficiebat, qua parte adhuc carnalis erat: nec tamen peccabat, quia lex non obligat ad'non sentiendum carnis motus, sed ad non consentiendum eis, ut supra diximus, cum hoc sit medium, illud finis. Atque haec dicta sunt ad mentem S. Augustini, qui praecepto, Non concupisces, intelligit prohiberi aliquo modo motus omnes concupiscentiae, etiam involuntarios: assensum vero his motibus prohiberi docet illo alio praecepto: Post concupiscentias tuas non eas, Eccles. xvm.

Caeterum probabile etiam est, quod alii docent, praecepto, Non concupisces, non prohiberi ullo modo motus involuntarios: sed assensum tantum, et hoc praecepto contineri solum media, non autem finem. Quod probatur primo, quoniam ab Apostolo haec vocatur lex mentis Roman. vii. Quia non carni, sed menti data est. Secundo, quia hoc praeceptum habetur in Exodo cap. 20. in Deuteronom. cap. 5. et Matth. v. cum aliis praeceptis Decalogi. Non occides, Non moechaberis, et caeteris, quae intelliguntur omnia de actionibus liberis, planeque voluntariis. Porro illud, Post concupiscentias tuas non eas, intelligi commode potest de opere externo, quo concupiscentiae satiantur. Unde mox sequitur: Si enim praestiteris animae tuae concupiscentias suas, faciet te in gaudium inimicis tuis. Juxta hanc expositionem praecepti, Non concupisces, dicendum est, Apostolum, cum ait: Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, non significare, non perfici legem a se, sed

causam peccati non esse legem, quae spiritualis est; sed carnis nostrae corruptionem, quae pullulat prava desideria, etiam reluctante ratione. Dixerat enim paulo ante: c Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. )) Et continuo, ut hoc probaret, adjunxit: « Scimus enim quod lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, etc. » Hoc est, lex non potuit mihi mortem operari, quia spiritualis est: sed radix peccati in me est, qui adhuc carnalis sum, venumdatus sub peccato, quoad corpus. Unde etiam me ignorante, vel invito oriuntur in carne mea motus concupiscentia;, qui allicere conantur ad assensum. Ex his objectiones reliqua; facili negotio diluentur.

Quarta objectio Roman. vii: Si quod nolo, facio, consentio legi, quia bona est. Si mens Pauli consentiebat legi, certe idem volebant lex Domini, et mens Pauli, sed mens Pauli nolebant sentire motus concupiscentiae (ut patet) quia invitus eos sentiebat; igitur ex lege Domini nolebat eos motus existere, igitur motus illi, quamvis involuntarii, repugnabant legi, ac proinde peccatum erant. Unde S. Augustinus sermon. o. de verbis Apostoli: « Quid, inquit, dicis o lex? Non concupisces, et ego nolo concupiscere, non implet legem infirmitas mea, sed legem laudat voluntas mea. »

Respondeo: si praeceptum, Non concupisces, extendamus cum Augustino ad motus involuntarios, fatemur eos motus repugnare legi, sed negamus esse peccata; quia repugnant legi ut indicanti finem, non ut imperanti media, ut supra explicatum est. Sin autem praeceptum illud restringamus ad motus tantum voluntarios, r espondemus ad argumentum, consensum Pauli cum lege, non consistere in eo quod rem eamdem velint, aut nolint Paulus et lex; sed quod Paulus velit, aut nolit id quod lex jubet eum velle, aut nolle. Itaque consensum Pauli cum lege in eo positum esse, quod lex jubeat eum resistere concupiscenthe, et Paulus velit concupiscentia; resistere, ac resistat.

Quare sensus verborum Pauli hic erit, si quod nolo, facio; consentio legi, quia bona

est; hoc est, si invitus concupisco, non repugno legi, sed ei consentio; ipsa enim vult, ut ego nolim concupiscere, et ego nolo concupiscere; cum concupisco, id fit prteter, et contra voluntatem meam. Posset etiam facilius dici, legem nolle concupiscentiam, ut objectum; et similiter mentem Pauli nolle eamdem, similiter, ut objectum. Quemadmodum si quis hominem c?su, atque omnino praeter intentionem occideret, is vere dicere posset, Quod nolui, feci: et ideo consentio legi, quai ait, Non occides, quia bona est. Nec tamen ex his verbis colligi deberet praeceptum, Non occides, extendi ad homicidium omnino involuntarium, et reum esse, qui praeter intentionem occiderit. Caedes enim involuntaria non est contra legem, nisi materialiter.

Quinta objectio, Hom. vii: Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam malum mihi adjacet. Ex hoc loco ducit argumentum Calvinus. Videtur enim Apostolus dicere, velle se legem servare/ et ita bonum facere, sed non posse, propter malum adjacens, id est, concupiscentiam repugnantem legi.

Respondeo: locus hic sine dubio ita obscurus est, ut multi interpretes existiment aliquid deesse, et alius alio modo defectum resarcire studeat. Sed B. Augustinus lib. i. contra duas epistolas Pelagianorum c. 10. salis commodum sensum indicavit, et in quo nihil subintelligi debeat. Vult enim illud, bonum, conjungi cum, lege, non cum verbo, facere; ut hic sit sensus, Invenio igitur legem bonum quoddam esse mihi volenti facere, id est, volenti bene operari, et secundum legem vivere: ideo autem legem invenio esse quoddam bonum, quoniam malum concupiscenti® adjacet mihi. Dum enim ab una parte malum adjacens incitat ad peccatum; ab altera lex Domini bona retrahit a peccato. Itaque non potest ex hoc loco effici, non posse legem servari, aut concupiscentiam involuntariam esse peccatum.

Sexta objectio: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meat, et captivantem me in lege peccati, Itoman. vii. Hoc loco videmus concupiscentiam repugnare legi, et captivare, id est, servum peccati facere, ac per hoc sine dubio esse peccatum.

Respondeo: non omne quod repugnat legi

peccatum est, quamvis omne peccatum legi repugnet. Peccatum enim repugnat legi privative, quia est actio recedens a sua regula, cum posset, et deberet cum sua regula, congruere. Multa vero legibus repugnare, quic peccata non sunt, extra controversiam est. Repugnat enim legi homo, qui peccat, et tamen homo non est peccatum proprie, nisi cum Illyrico delirare velimus. Item repugnat legi justae lex injusta, interdum etiam lex unius Principis legi alterius contraria est, cum tamen neutra videatur injusta. Potest quoque lex injusta legi item injust® repugnare. Nec tamen lex peccatum proprie dici potest, sicut nec virtus.

Jam igitur concupiscentia repugnat legi mentis, non ut actio recedens a regula, cum posset, et deberet regulae congruere; sed repugnat ut lex contraria impellens ad malum; quomodo etiam legi repugnat diabolus et quidquid incitat ad legis transgressionem. Itaque hoc ipso, quod Apostolus concupiscentiam vocat legem membrorum, significat eam non esse proprie peccatum.

Apposite autem legis nomine concupiscentia appellata est, quia lex nihil est aliud,* nisi regula actionum. Et quemadmodum lex mentis est regula bona: actionis, quam si sequaris, bene ages: ita concupiscentia regula est peccandi, quam si sequaris, omnino peccabis. Illud autem, captivantem me in lege peccati, recte exponit S. Augustinus lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. 30. ubi docet, concupiscentiam dici captivantem, id est, captivare conantem; vel captivantem secundum carnem, non secundum mentem; ut supra dictum est de illis vocibus, Ego autem carnalis, venumdatus sub peccato.

Septima objectio, Roman. vii. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Hoc etiam est Calvini argumentum: colligit, concupiscentiam esse peccatum, quia miseros facit homines.

Respondeo: Infelicitas et miseria in Scripturis ut plurimum poenae potius tribuitur, quam culpae, ut Proverb. xiv: Miseros facit populos peccatum. Et Psal. xi: Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam dicit Dominus. Kemnitius (ut in I. objectione diximus) ex hoc loco probabat, concupiscentiam esse peccatum proprie dictum; et rationem reddit, quia Paulus hoc dicens agnoscit, malum illud esse persedig-

nura morte feterna. Sed ineptissima ratio est, cum Apostolus de corpore mortali, et passionibus obnoxio liberari cupiat, de morte vero aeterna ne verbum quidem dicat. Nam quod in sequenti capite additur: Nihil ergo damnationis etc. ibidem explicatur, cur dictum sit; nimirum, quia renati non secundum carnem ambulant, non autem quia concupiscentia quamvis peccatum, non imputetur.

Octava objectio, Rom. vii: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. At qui non perficit bonum, sine dubio peccat. Et hoc argumentum Calvini est,

Respondeo: ut quis peccet non faciendo aliquid, requiritur, ut debeat, et possit illud facere. Nam si quis debeat, et non possit, miser est, non peccator: si possit et non debeat, minus bonus est, non tamen malus. Id autem de quo agimus, id est, carne non concupiscere, non est in nostra potestate, et ideo velle adjacet nobis, perficere bonum nunquam concupiscendi non invenimus. Et ideo concludit Apostolus, Infelix ego homo etc. Hinc S. Augustinus lib. i. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 10: « lloc est, inquit, perficere bonum, ut nec concupiscat homo. »

Nona objectio, Roman. vm: Sapientia carnis inimica est Deo. Vel, ut clarius habent Graeci textus, cppbvr,u.a ty); aapxb; eyOpa ei? Oeov,

« inimicitia est in Deum, legi enifn Dei non est subjecta. » Hunc locum passim adferunt adversarii, ut probent concupiscentiam esse malum totius hominis, et inimicitiam adversus Deum, et repugnantiam contra legem ejus; ac proinde proprie, verissimeque peccatum.

Respondeo: Prudentia, sive sapientia, sive sensus carnis (nam his omnibus vocibus ad rem eamdem significandam utitur Paulus) vere proprieque peccatum est, sed actuale, non originale. Non enim vocat Apostolus prudentiam carnis illud malum, quod cap. 7. dixit esse in carne, sive in membris. Nam illud malum in se quoque, et in aliis sanctis hominibus agnoscit Apostolus; prudentiam vero carnis non ponit nisi in peccatoribus, qui terrena sapiunt, et secundum carnem ambulant. Sic enim loquitur: Non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; (pii vero secundum spiritum sunt sentiunt. Nam prudentia carnis mors est,' prudentia autem spiritus vita et pax; quoniam sa¬

pientia carnis inimica est Deo. Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis.

Prudentia igitur carnis est cura, et sollicitudo quaedam nimia providendi, quae carni sunt commoda, utilia, suavia, neglecta cura, et sollicitudine eorum, qua; ad spiritum pertinent. Talis autem sensus, sive affectus (videtur enim verbum ©povEtv, unde est vocabulum cppdvTjfx.se, apud Apostolum magis ad affectum, quam ad cognitionem pertinere) inimicus est Deo, quia non congruit cum ejus lege neque congruere potest dum talis est. Neque enim fieri potest, ut iniquitas cum aequitate concordet, quamvis fieri possit, ut homo gratia Dei adjuvante, deponat prudentiam illam carnis, et ea, qua; spiritus sunt, gustare, et procurare incipiat. Hinc apparet adversariorum temeritas, qui omnia confundunt, et miscent, et argumenta petunt ex his locis, qui nihil ad rem faciunt.

Chapter 67 of 93