Skip to the text

Caput XVI. Refellitur error Alberti Piyhii, et Ambrosii Caiharini

Restat ultimus error confutandus, qui est.Alberti Pighiiin prima controversia de peccato originis, et Ambrosii Caiharini in opusculo de lapsu hominis, et peccato originali cap. 0. et videtur etiam fuisse quorumdam veterum, ut refert Petrus Lombardus in n. lib. sent. dist. 30. Hjcc igitur sententia docet, peccatum originis, nihil esso aliud, nisi illam primam Adami inobedientiam, qua praeceptum de ligno scientiae non gustando violatum est, ex qua sententia deducuntur ab iisdem auctoribus tres alia; sententia;. Prima, peccatum originis esse unum et idem in omnibus hominibus. Secunda, hoc unum peccatum in primo homine re ipsa fuisse, in cajteris per imputationem. Tertia, nihil esse in parvulis re ipsa inha;reus, quod habeat veram peccati rationem, justitia;, maculam, reatum, ct similia, pcen», non culpa; rationem habere, nisi forte improprie. Quomodo nomen causic accommodatur effectui.

lhec sententia parti m est vera, partim falsa. Verum est enim et adversus Lutheranos asserendum, ac defendendum, peccatum primum Adami. ad uos etiam pertinere ct

nostrum cssc aliquo modo, ut paulo post explicabimus. Lutherani enim depravationem naturse humana; proprie peccatum esse contendunt, etiam sine, relatione ad peccatum Adami. Sed de hoc postea. Rursus verum est, praeter communicationem peccati Adami, esse in parvulis carentium justitia; originalis, reatum, maculam et similia. Qua; Albertus et Ambrosius cum caderis Catholicis Doctoribus agnoscunt.

Falsum autem est et haereticum, peccatum originis nihil esse aliud, nisi primam Adae transgressionem actualem; et, nihil esse in parvulis, unicuique proprium et iulnorens, quod habeat veram peccati rationem. Extat enim apertissima Concilii Tridentini a;cumenici definitio, in 5. sess. ubi quatuor sententia; leguntur de peccato originis, qua; sunt quatuor argumenta contra Pighii, Catharinique doctrinam.

Docet in primis Concilium, peccatum originis propagatione, non imitatione transfundi. At quod est unum numero non propagatur, nec, vere transfunditur. Sicut etiam propagari et transfundi non potest, quod statim peractum transiit, et jam nusquam est, et nihil est. Respondet Gatharinus, peccatum illud unum Adami propagari et transfundi non in se, quod fieri nequit, sed in poenis, qua; ex ipso natae sunt, quaeque saltem improprie, et per metcTnymiam peccata dici possunt. At Concilium apertissime distinguit peccatum originis, quod propagari dicit per generationem, a poenis, quae ex ipso peccato nascuntur. Nam primo damnat Pelagianos' novos, ac veteres, qui negabant peccatum originis propagatione transfundi, et per baptismum deleri; deinde sub finem decreti admonet, fomitem non esse proprie peccatum, sed ita nominari interdum, quod sit ex peccato et ad peccatum inclinet. Praeterea si Concilium voluisset peccatum originis propagari solum ratione poenarum, Pelagianos, praesertim novos, non condemnasset; neque enim illi negant, peccati poenas propagari, et transfundi ad posteros.

Docet secundo idem Concilium, peccatum originis inesse unicuique proprium. At peccatum illud unum Adami commune omnibus esse potest, proprium unicuique esse non potest.

Tertio docet, per baptismi gratiam remitti parvulis id totum, quod habet in eis veram, ac propriam peccati rationem. Erit igitur aliquid in parvulis, quod veram et propriam

peccati rationem habeat, quod certe de peccato Adami dici non potest, cum illud in parvulis non inhaereat.

Postremo docet, peccatum originis remitti, non esse non imputari, sed vere tolli. At si peccatum originis nihil esset aliud, nisi peccatum Adae posteris per imputationem communicatum, certe sequeretur, illud remitti nihil esse aliud, nisi non amplius imputari. Habemus igitur sententiam Catharini et Pighii, cum Tridonlino Concilio, non obscure pugnare.

Porro Concilii sententia Scripturis sanctis, et veterum Patrum testimoniis, et ipsi etiam rationi consentanea est. Nam R. Paulus in epistola ad Rom. cnp. 5. comparat peccatum originis, quocl a primo parento per generationem trahimus cum justitia, quam a Christo per regenerationem acquirimus. Non dicimur autem justi proprie, et tormaliter per justitiam Christi, sed per eam, quam unusquisque in se habet. Sic igitur nec dicimur peccatores per peccatum, quod fuit in Adamo, sed per id, quod iu unoquoque nostrum lueret. Deinde Scripturae, quas in 1. lib. adduximus indicant, peccatum originis esse immunditiam et labem nobis haerentem, quae per baptismum ablui debeat; non solam imputationem peccati Adae. Idem quoque sancti Patres supra citati docent. Sed apertissime S. Augustinus scribit, peccatum nostrum originale esse distinctum ab actuali peccato Adami, ut effectum a causa. Sic enim ait lib. ii. de nuptiis etconcupisc. cap. 26: « Voluntarium peccatum hominis primi, originalis est causa peccati. » Haeret igitur, in nobis aliquid, et peccatum originale dicitur, quocl non est illa prima Adami inobedientia, sed aliquid aliud, quod ab illa manavit.,

Denique rationis lumen idem ostendit. Nam si parvuli non haberent in se proprium et inhaerens peccatum, non possent diei absolute, ac proprie peccatores. Et praeterea non egerent ad peccati remissionem regeneratione, ablutione, gratiae infusione, sed salis ossei, si Deus illis Adae peccatum non amplius imputaret. Quae certe divinis Scripturis, Conciliorum decretis, et Patrum testimoniis manifeste repugnant. Neque vero argumenta Catharini et Pighii tantam vim habent, ut propter ea recedendum sit a communi Theologorum sententia. Nam ex his quae dicemus in sequentibus duobus capitibus, nullo negotio diluentur,

Chapter 73 of 93