Caput IX
oo, quod natura sua est dignum aeterna damnatione qualem osse volunt concupiscentiam adversarii. Nam reatus, qui ab Augustino dicitur peccatum, et a Philippo formale peccati, non est sola ordinatio ad poenam; ha?c enim est bona et a Deo; sed est dignitas sive meritum poenae, ut eam S. Augustinus appellat: « Nemo nascitur (inquit in Psalm. i.) nisi trahens poenam, trahens meritum poenae.» Porro iste reatus, ut recte docet Philippus loco notato, est relatio, cujus proximum fundamentum est actus malus, sive iniquitas. Non potest autem relatio a fundamento proximo separari, quia ex ipso fundamento naturaliter et necessario sequitur. Neque eniin fieri potest, ut qui genuit filium, nou sit ejus pater, et qui genitus est ab alio, non sit ejus filius, quia posita generatione, quae est fundamentum, necessario consequitur in generante paternitas, in genito filiatio. Eodem modo quia scelus, exempli causa, homicidii fundamentum est reatus, fieri non potest, ut qui homicidium fecit, non sit reus, id est, dignus poena, etiamsi forte judex nolit illum punire, ac tunc praesertim separari non potest reatus a scelere, cum adhuc manet actus, vel desiderium homicidii.
Jam igitur si concupiscentia, etiam in renatis, esset natura sua res digna morte sempiterna, ut adversarii communiter docent, et (ut Philippus fatetur) fundamentum proximum ejus relationis, quae dicitur reatus, certe ab ca reatus sejungi nullo modo posset. Quomodo enim separari potest reatus, id est, dignitas, et meritum poenae ab ea re, quae natura sua est digna poena et meretur poenam? Ergo si B. Paulus per damnationem intelligit reatum, evidenter sequitur ut vel falsum sit Apostoli testimonium, vel sit verum quod nos dicimus, concupiscentiam in renatis natura sua non esse rem dignam poena, nec habere veram, ac propriam peccati rationem.
\ Tertio, etiamsi concederemus, fieri posse, ut concupiscentia escet res digna morte Sempiterna, et tamen ab ea tolleretur l-eatus, tamen certum est ex Scripturis divinis, Deum nunquam remittere reatum dum manet ejus fundamentum. Nam judicium Dei secundum veritatem est, ad Rom. ii. Et: Odio habet Deus omnes, qui operantur iniquitatem, et perdit omnes qui loquuntur mendacium, Psal. v. Et: Odio est Deo impius et impietas ejus, Sa¬
pleni xiv. Denique Ezech. xvnr, demonstrat Deus aequas esse vias suas, quia manente iniquitate, punit; remota illa, ignoscit. Quare si re vera concupiscentia in renatis (ut adversarii volunt) esset iniquitas digna morte sempiterna, nunquam Apostolus dixisset: Nihil ergo damnationis est iis, qui sunt in Christo./esu. Neque enim tam cito oblitus fuisset ejus, quod antea dixex*at, judicium Dei secundum veritatem esse.
Quarto, illa particula, ergo, cum Apostolus dicit: Nihil ergo damnationis est, etc., significat, eam sententiam deduci ex superioribus verbis: in superioribus autem verbis, non dixerat B. Paulus, Deum non imputare concupiscentiam, aut condonare ejus reatum, sed ostenderat motus concupiscentia) involuntarios non esse peccata, nec posse homini imputari. Id enim significat (ut supra diximus) illud ad Ilom. vn: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio. Si autem quod odi malum, illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. » Nam si vei'e dici potest (ut sine dubio potest) de motu concupiscentia) involuntario, non ego operor illum, pi-ofecto nobis imputari non potest ejusmodi motus, quippe cujus non auctores non sumus, qui fit in nobis, sed non a nobis. Quod si motus ille nobis imputari nequit, multo minus (ut supra diximus) pronitas ad eum motum nobis imputari poterit. Quoniam igitur per Baptismum non solum habemus remissionem omnium peccatorum, sed etiam gratiam, qua legi carnis fortiter ac strenue resistamus, et ideo concupiscentia in renatis non habet culpae, sed pcense tantum et aegritudinis rationem, ideo beatus Paulus ait: Nihil ergo damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu. Et subjungit rationem similem superiori: Qui, inquit, non secundum carnem ambulant.
Ex iis rejicitur etiam responsio Illyrici, qui cum videret, quod Lutherus, Philippus, Calvinus dixerant de reatu remisso, non satis esse fumum, addidit aliam responsionem in Apologia pro Confessione Antuerpiensi, cap. 3, quod videlicet, nihil damnationis sit iis, qui sunt in Christo, non simpliciter, et per se, sed per accidens, accedente videlicet assidua petitione remissionis peccatorum, tum actualium, tum etiam ipsius concupiscentiae. Quae responsio Illyrici ab-
surdissima est. Nam nec pro remissione concupiscentiae oraro debent renati, ut S. Augustinus disertis verbis docet lib. i, cap. 13 contra duas epistolas Pelagianorum, in epist. 200 ad Asellicum, et in libro de perfectione justitiae: nec admitti sine impietate potest, quod Apostoli sententia non sit vera simpliciter et per se, sed tantum per accidens. Inde enim sequeretur’, ut simpliciter, et per se falsa esset.
Sed accedit praeterea ratio illa quarta, quam attulimus contra Lutheri, Philippi, et Calvini explicationem. Nam quemadmodum Apostolus illam conclusionem, Nihil ergo damnationis, etc. non deduxit ex eo, quod concupiscentia non imputetur, ita etiam non deduxit ex eo quod petentibus remittatur, sed exeo, quod resistente voluntate per gratiam Dei justificata motibus concupiscentiae, motus illi nostri non sint, nec nobis imputari possint.
Quartum argumentum principale, sumitur ab his testimoniis Scripturarum, quae docent per Baptismum fieri veram peccatorum remissionem, ita ut non solum condonetur debitum poenae, sed etiam maculae abluantur, purgentur, deleantur, tollantur, etc. Sed quoniam totum hoc argumentum fuse tractavimus in 2. tom. de Sacramentis, lib. I. de Baptismo, cap. 13. ideo supervacaneum duximus hoc loco illud repetere.
Refellitur idem error ex testimoniis sanctorum Patrum.
Accedant secundo loco testimonia veterum patrum, quae ita in hac parte causae nostrae favent, ut id Calvinus fateri coactus fuerit. Sic enim scribit lib. 3. Institutionum, cap. 3. § 10: « Neque opus est multum investigando laborare, quid hic veteijes sentiant, quando unus Augustinus sufficere ad id potest, qui fideliter magnaque diligentia omnium sententias collegit. Ex illo igitur sumant lectores, si quid de sensu antiquitatis habere certi volunt. Porro inter illum et nos hoc discrimen est, quod ipse quidem concupiscentiae morbum peccatum vocare non audet, sed ad illum designandum infirmitatis nomine contentus, tum demum fieri peccatum docet, ubi vel opus, vel consensus accedit. Nos autem illud ipsum pro peccato habemus, quod aliqua omnino cupiditate homo titillatur. »
Quia tamen Lutherus, Kemnitius et ipse etiam Calvinus ad errorem suum stabiliendum Patrum testimoniis ac potissimum S. Augustini, non minus in hac controversia, quam in ceeteris abutuntur, opera; pretium esse duxi, aliquot Patrum, tum Graecorum, tum Latinorum testimonia producere.
Primus ex Graecis sit S. Methodius, qui apud Epiphanium in haeresi Originis, quae est num. 64. docet concupiscentiam in nobis relictam esse ad agonem, ut per eam probemur, tanquam aurum in fornace. Constat autem aurum in fornace nullo modo inquinari, sed purgari. Addit etiam, motus concupiscentiae forinsecus contra nos instare. Ex quo intelligimus, eos nobis imputari non posse, cum nostri non sint. Denique hortatur ad resistendum illis, ne forte ob negligentiam capiamur. Quasi dicat, nos capi non posse, ac per hoc nec peccare, nisi velimus: « Confidenter, inquit, ipsas (concupiscentias videlicet) depellere oportet. Quo enim admittamur in regnum coelorum, per omnes voluptates, ac tristitias probari, si non immutati fuerimus, sed ubique velut aurum incorruptum, per ignem examinati a propria virtute ne discesserimus, contingit hoc, ut a multis mens nostra infestetur. » Et infra: « Vides, inquit, quod cogitationes propter inhabitans in nobis peccatum, forinsecus nobis instant, velut canes rabiosi, aut feri, aut audentes latrones, contra nos semper infligati a tyranno, ac principe iniquitatis, probantes nos, an resistere ipsis possimus, et aciem contra instruere. Age igitur, o anima, fortiter resiste, ne forte remittens capiaris. »
S. Basilius in lib. de virginitate, ultra medium: « Naturalis, inquit, appetitus ad gulositatem, aut scortationem corpus titillat. » Et in lib. constitutionum Monasticarum, cap. 2. copiose de hoc argumento disserens, docet, omnes carnis affectus esse naturales, et si quando in iis peccatur, totum esse ex negligentia anima; pra;sidentis. Eumdem carnis affectum comparat equo pingui, ac robusto, qui si forte sessorem dejiciat, non ipse accusandus est, sed is, qui habenas regebat. Certe si affectus carnis sunt naturales, non erit peccatum illos habere; sed eos non regere ut oportet, eisque cedere, atque succumbere. Dicuntur autem a sancto Basilio naturales, immoderati concupiscentia; motus, non quod fuerint in natura nostra ante peccatum, vel quasi non sint poena peccati,
sed quia futuri fuissent iu natura nostra, nisi Deus eam supernaturali dono justitiae originalis ornasset; et jam dono illo per peccatum amisso, natura nostra ad eum statum redierit, in quo futura fuisset, si in puris naturalibus condita esset.
S. Joannes Chrysostomus homil. 19. ad populum Antiochenum, ultramedium: « Nisi consuetudinem, inquit, vincamus, quomodo concupiscentiam vincemus, cujus radix habet a natura principium? Concupiscere enim naturale; at male concupiscere jam est voluntatis. » Idem homil. 17. in Matthaeum. « Non simpliciter, inquit, dixit, qui concupiverit, sed qui viderit mulierem ad concupiscendum, id est, qui concupiscentiam sibi consciverit, quique nullo omnino cogente quiescenti cogitationum feram subito immiserit. Hoc enim non jam naturae est, sed propriae desidiae. » Idem homil. 13. in epist. ad Roman: « Ipse, inquit, passiones in se peccatum non sunt, effraenata vero ipsarum immoderantia peccatum operata est. Et ut exempli gratia unam illarum tractem, concupiscentia quidem peccatum non est, quando vero egressa modum foras eruperit, tunc demum adulterium fit, non a concupiscentia, sed a nimio, et illicito illius luxu. » Istum autem nimium, et illicitum luxum a voluntate habere, ut peccatum sit, docet idem Chrysostomus paulo post, exponens illud: Non quod volo bonum, hoc ago: « Quacumque, inquit, culpa esse potest, ea omnis voluntatis est. »
Auctor operis imperfecti in Matthaeum, exponens illa verba capitis quinti: Qui viderit mulierem, ad concupiscendum eam, hom. 12. aperte docet, praeceptum, Non concupisces, non esse datum carni, sed anima rationali, ac propterea sola carne concupiscere, ratione videlicet reluctante, nullum esse peccatum: « Non mandat, inquit, carni, qua mandat. Quis enim sapiens illi ponit praeceptum, qui, et si vult, non potest obaudire? sed animam alloquitur, et anima mandat, etc. »
Sanctus Cyrillus lib. iv. in Joan. cap. 51. circa medium: « Voluptas quadam, inquit, ante omne peccatum pracurxit, etc. » Vide hunc locum supra citatum, cap. superiore.
Ex Latinis, S. Cyprianus (vel quicumque est auctor) in sermone de ablutione pedum:
« Sic, inquit, abluit, quos parentalis labes infecerat, ut nec actualis: nec originalis macula post ablutionem illam ulla sui vestigia derelinquat. »
S. Hilarius in Psalm. cxviii. exponens vers. 29 « Viam iniquitatis amove a me »,
satis aperte distinguit concupiscentiam a peccato, eamque non peccatum, sed vitam ad peccatum esse docet: « Promptum, inquit, fuerat dicere, iniquitatem amove a me. Sed licet infirmitatis suae conscius, cum meminerit in corpore suo viam inesse peccandi, tamen per timorem Dei a peractione peccati omnis alienus est. Viam igitur peccati, qua ad peccatum pergere promptum est, amoveri a se deprecatur, id est, omnia corporalium voluptatum desideria auferri, nec tentationem aliquam concupiscentia}, aut ignorantiae, qua tanquam per viam ad peccatum itur, ingruere. »
S. Ambrosius lib. i. de officiis cap. 21: a Non mediocre, inquit, est mitigai'e iracundiam, non infei'ius, quam omnino non commoveil. Hoc nostrum est, naturae illud. Illae denique commotiones in pueris innoxiae sunt quae plus habent gratiae, quam amaritudinis. » Idem in Psalm. iv. exponens illud: Irascimini, et nolite peccare: « Si irascimini, inquit, nolite peccare, sed vincite ratione ii-acundiam. » Idem in libro de Sacramento regenerationis, ut citat S. Augustinus lib. ii. in Julianum: c< Beata, inquit, mors, quae nos peccato eripit, ut i’efoi'met Deo. Numquid naturae fine justificatur a peccato aliquis? non utique quoniam qui peccato moritur, in peccato manet; ille autem justificatur a peccato, cui per Baptismum peccata remittuntur omnia. » Errant igitur Lutherani, qui concupiscentiae peccatum affirmant non posse tolli de medio, nisi per mortem.
S. Hieronymus in epist. ad Oceanum: « Quomodo, inquit, justificati sumus, et sanctificati, si peccatum aliquod in nobis relinquitur? »
S. Pi’osper lib. iii. de vita contemplativa cap. 4: « Peccatum, inquit, perpetrare non possum, nisi malae delectationi consentiam. »
S. Gregorius lib. ix. epist. 39. ad Theothistam patritiam, multis ai’gumentis probat, peccata omnia l-adicilus in baptismate extirpari: « Si qui sunt, inquit, qui dicunt, peccata in Baptismate super-ficie tenus dimitti quid est hac praedicatione infidelius, in qua ipsum' fidei Sacramentum festinant solvere? in quo pxincipaliter ad coelestis munditiae mysterium anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis omnibus, soli illi inhaereat, de quo Psalmista ait: Mihi autem adhaerere Deo bonuxn est. » Et infra: « Totus mundus
dici non potest, cui de peccato aliquid reniansit: Sed nemo resistit voci veritatis, qme ait, qui totus est, mundus est totus: nihil ergo ei de peccati sui contagione remanet, quem totum fatetur mundum ipse, qui redemit. »
S. Bernardus in serm. de sex tribulationibus: « Peccatum, inquit, in foribus est, nisi ipse aperias non intrabit; appetitus in corde prurit, sed nisi sponte cesseris, nihil nocebit; consensum cohibe, ne prsevaleant haec, et immaculatus eris. » Idem in serm. 56. in Cantica: « Cura, inquit, concupiscentia} totis resistere viribus, ut non pertrahat in consensum, et omnis deinceps malignitatis machina evanescit. Nec est omnino quod sponsum perhibeat appropinquare tibi praeter solum parietem corporis. »
Ultimo loco S. Augustinus accedat, quem preeter caiteros patronum se habere jactant, Lutherus in assertione artic. 2. Philippus in Apologia Confessionis Augustana}, et alii. Porro S. Augustinus non modo nusquam disertis verbis dicit, concupiscentiam proprie esse peccatum, sed etiam contrarium affirmat in omnibus tomis operum suorum.
Tomo i. lib. ii. de Genesi, contra Manicharns c. 1 i: « Aliquando, inquit, ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. » Idem lib. i Retractationum cap. 13: « Hoc peccatum, de quo sic cstlocutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est, et poena peccati est. Quandoquidem de concupiscentia carnis dicitur. »
Tomo ii. in epist. 200. ad Asellicum: « Quamvis insint, dum sumus in corpore mortis hujus, desideria peccati, si nulli eorum adhiberemus assensum, non esset unde diceremus Patri nostro, qui est in coelis: Dimitte nobis debita nostra. » Et Lutherus tamen in assertione art. 2. ex oratione Dominica ducit argumentum ad probandum, concupiscentiam in renatis esse vere, propricquc peccatum.
Tomo. 3. lib. xiv. de Trinitate cap. 17: « Quemadmodum aliud est carere febribus, aliud ab infirmitate, qme febribus facta est, revalescere, itemque aliud est infixum 'telum de corpore demere, aliud vulnus quod eo factum est, secunda curatione sanare; ita prima curatio est, causam removere languoris quod per omnium fit indulgentiam pecca¬
totum; secunda ipsum sanare languorem* quod fit paulatim perficiendo in renovatione hujus imaginis. Quae duo demonstrantur in Psalmo, ubi legitur: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, quod fit in Baptismo. Deinde sequitur: Qui sanat omnes languores tuos, quod fit quotidianis accessibus cum haje imago renovatur. »
Turno iv. in lib. de continentia cap. 7:
« Languorem istum culpa meruit, natura non habuit: quam sane culpam per lavacrum regenerationis Dei gratia fidelibus jam remisit, sed sub ejusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. » Et infra: « Propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit; sanat languores, cum desideria prava compescit; propitius fit iniquitatibus, dando indulgentiam; sanat languores dando continentiam. Illud factum est in Baptismo confilentibus, hoc fit in agone certantibus. »
Tomo v. lib. 1. de civit. Dei cap. 25: « Illa concupiscentialis inobedientia quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis? » Item lib. xx. cap. 26: « Excepto uno mediatore, et post lavacrum regenerationis, quibusque adhuc parvulis, nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cujus est vita unius diei super terram. » Comparat hoc loco S. August. parvulos recens natos cum ipso Christo, quoad munditiam a sorde peccati. Quai sane comparatio "impia esset, si in parvulis baptizatis adhuc esset, ut Lutherani volunt, sordes vera peccati, quai tametsi eis non imputaretur, ^ tamen imputari posset.
Tomo vi. in lib. de bono conjugali cap. 11: « Opus nuptiarum ab omni crimine defendit Apostolus dicendo: Et si acceperis uxorem non peccasti. » At Lutherus in assertione secundi articuli in ultimis verbis, contendit libidinem inevitabilem sanctorum parentum, dum generant, verum esse peccatum.
Tomo vii. lib. 1. contra duas epist. Pelagianorum cap. 10: « Nulla ergo damnatio est iis, qui sunt in Christo Jesu: Non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. » Et cap. 13: « Dicimus Baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum, et auferre crimina, non radere, nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum resecanda
peccata. Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere, cura qua necesse est ut bnptizatus, et hoc si diligentissime proficit, et spiritu Dei agitur, pia mente confligat. Sed haec etiamsi vocatur peccatura, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur, sicut Scriptura manus cujusque dicitur, quod manus eam fecerit. » Idem repetit lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. 23. et addit, posse etiam dici peccatum, quia est causa peccati: « sicut frigus, inquit, dicitur pigrum, quia facit homines pigros. » Item lib. vi. in Julianum cap. 3: « Omni peccato carent justificati, sed non omni malo. «Idem habetcap.il. et lib. ii. de peccatorum meritis, et remissione cap. 22.
Tomo 8. tract. in Psalm. 30: « Opus hoc castum in conjuge non habet culpam. » Et concione 3. in Psalm. 118. iterum docet, petitionem illam: Dimitte nobis debita nostra, non pertinere ad motus concupiscentia? involuntarios.
Tomo ix. ( tract. 41. in Joan.: « Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? »
Tomo x. serm. 6, de verbis Apostoli: llestat ergo cum carne conflictus, quia deleta est iniquitas, sed remanet infirmitas. » Vide etiam serm. 3. et 12.
Ad haec, et similia S. Augustini testimonia variis modis respondere conantur adversarii. Ac primum Bucerus et Kemnitius dicunt S. Augustinum, ubi negat concupiscentiam esse peccatum proprie dictum, non loqui secundum morem Scripturarum, sed more vulgi, et politice. Vulgo siquidem eae solum actiones dicuntur peccata, quibus adest voluntatis assensus.
At si ea in re vulgus errabat, quis credat sanctum Augustinum cum vulgo errare voluisse? Deinde quis sibi persuadere poterit, sanctum Augustinum non solum in concionibus et epistolis, sed etiam in libris maxime seriis, in quibus ex Scripturis divinis Pelagianos refellebat, vulgariter, et politice contra Scripturarum veritatem loqui voluisse? Denique si vera esset istorum responsio, sanctus Augustinus pernicioso errore populum decepisset. Docuit enim, non esse orandum pro remissione motuum concupiscentia} nisi eis praebeatur assensus. Pro qua tamen remissione orandum esset, si motus illi peccata essent, ut orari volunt Lutherus in assertione articuli secundi. Illyricus in Apo-
logia Confessionis Antuerpiensis cap. 3. et alii. Neque id excidit semel Augustino, sed frequenter ab eo repetitum, et inculcatum legimus in epist. 200. ad Asellicum lib. n. de peccatorum meritis et remissione cap. 4. lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 13. libro de perfectione justitia?, et concione 3. in Psalm. 118.
Altera responsio est ejusdem Kemnitii, apud Augustinum, peccatum dupliciter accipi, uno modo pro eo quod facit reum, alio modo pro eo quod non facit reum, tametsi verum sit peccatum, et vera iniquitas, atque hujus generis posterioris esse concupiscentiam ia renatis, sed Augustinum loqui de priore genere, cum negat concupiscentiam esse peccatum.
At ha?c distinctio omnino commentitia est siquidem apud Augustinum « omne verum peccatum facit reum. » Sic enim ipse loquitur lib. 1. de nuptiis et concupiscentia cap. 23. hoc est, non habere peccatum, reum non esse peccati, et ideo ipse idem, peccatum sublato reatu, dicit non esse peccatum, nisi tropice, ut supra citavimus ex lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. 23. et idem ipse in Baptismo non solum reatum, sed etiam iniquitatem tolli dixit tractatu 41, in Joannem.
Tertia solutio Calvini est, lib. m. Institut. cap. 3. §. 12. qt 13. sanctum Augustinum aliquando timuisse invidiam, quam illi constare studebant Pelagiani, quasi doceret, per Baptismum non remitti omnia peccata, et ideo abstinuisse a nomine peccati, quando de concupiscentia loquebatur: sed postea prostrato jam errore, et invidia superata aperte vocasse concupiscentiam peccatum, lib. 3. in Julianum cap. 3. et tract. 41. in Joan. ubi ex propria sententia loquitur.
At licet quidem fortasse ob metum invidia? aliquando celare veritatem, sed nunquam licet dicere falsitatem, praesertim in causa fidei, ut idem S. Augustinus docet in libro de mendacio. In testimoniis vero a nobis adductis non solum non appellatur concupiscentia peccatum, sed apertis verbis dicitur, non esse peccatum, nisi improprie.
Praeterea in illo tract. 41; in Joannem, ubi dicit Calvinus Augustinum loqui sine timore invidia?, et ex propria mente, nonne apertissime dixit concupiscentiam in renatis reliquam, esse infirmitatem non iniquitatem? « Numquid, inquit, quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? » Ex quo
intelligimus eum do peccato improprie loqui, cum in eodem tractatu semel aut iterum concupiscentiam vocat peccatum, utens verbis illis Apostoli ad Romanos vi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et illis ad Rom. vii: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Denique si sanctus Augustinus in lib. v. in Julianum, jam errorem prostraverat, et ideo libere loquebatur, multo magis prostraverat eumdem errorem in lib vi. et tamen in eo lib. cap. v. sic ait: « Tu autem qui putas, quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur, multum enas. Omni enim peccato caret, non omni malo. » Libri quoque retractationum posteriores sunt libris in Julianum, et tamen lib. 1. cap. 15. apertissime scribitur, concupiscentiam infirmitatem esse, non autem peccatum, nisi per mctonymiam. Denique liber de perfectione justitiae posterior est etiam libris retractationum, et tamen in eo libro extremo docet, adeo non esse peccata motus concupiscentiae involuntarios, ut pro eorum remissione non sit opus dicere: Dimitte nobis debita nostra.
Quarta solutio est Kemnitii pagina 484. ubi post quam allegaverat pro se locum Augustini ex lib. v. in Julianum cap. 3. subjungit hicc verba: « Ilsec manifestissima est retractatio, seu explicatio ejus, quod antea incommodius dixerat, reliquam concupiscentiam non esse peccatum, sed poenam et causam peccati. » •
At haec solutio refellitur ex iis, quae paulo ante sunt dicta. Nam siS. Augustinus lib. v. in Julianum, cap. 3, retractasset sententiam illam, qua dixerat, concupiscentiam non esse proprie peccatum, quomodo hoc idem iterum dixisset lib. vj. in Julianum cap. 5. et lib. i. Retractationum cap. 15. et in lib. de perfectione justitia;.
Refellitur idem error variis rationibus.
Ultimo loco rationes varias ad eumdem errorem profligandum afferemus.
Prima ratio. Baptismus non liberat hominem a concupiscentia, igitur vel concupiscentia non est peccatum originis, vel Ba¬
ptismus non liberat hominem a peccato originis.
Respondet Lutherus in assertione artic. 2. per Baptismum remitti peccatum originis quoad reatum, non quoad actum. Sed ha;c solutio explosa jam est supra cap. 7. Respondent alii, per Baptismum non tolli quidem concupiscentiam, sed tamen tolli ejus dominium. Id enim facit gratia, quae per Baptismum confertur, ut concupiscentia non dominetur.
At haec solutio facile refutatur. Nam si concupiscentia esset peccatum originis, non esset propter dominium, sed propter repugnantiam ad rationem, vel pronitatem ad repugnandum. Siquidem peccatum originis est id, cum quo nascimur, et quod ab origine etiam infantes trahunt: nascimur autem cum pronitate ad repugnandum rationi; dominium autem in infantibus non invenitur, sed postea accedit ex consensu voluntatis, et ideo actuale, non originale peccatum est. Itaque Baptismus etiamsi dominium tollat, non tamen peccatum originis tollit, si concupiscentia est peccatum originis.
Porro quod diximus, concupiscentiam non propter dominium, sed propter repugnantiam, vel pronitatem esse peccatum originis, ex Augustino manifeste colligitur. Nam lib. vi. in Julianum cap. v. sic ait: « Tale porro, ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in morte, et pertraheret in ultimam mortem, nisi et ejus vinculum in illa, qua; fit in Baptismo, remissione peccatorum omnium solveretur? » Ibidem cap. 8: « Neque enim, inquit, nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vivere non sinantur. » Vide etiam lib. n. de peccato originali cap. 39. Quemadmodum autem intelligi debeat quod S. Augustinus dicere videtur, concupiscentiam carnis esse peccatum originis, in solutione argumentorum explicabimus. 'Nunc solum demonstrare volumus eorum sententiam non congruere cum doctrina S. Augustini, qui dicunt, in Baptismo remitti peccatum originis, quia tollitur concupiscentue dominatus.
Secunda ratio. Concupiscentia est effectus, et pcena peccati originalis, ergo non est peccatum ipsum originale. Nam tametsi possit unum et idem, et peccatum esse, et pcena
peccati, addo etiam, et causa peccati: tamen hoc sine dubio intelligendum est per comparationem ad diversa. Neque enim intelligi potest, ut res una sit peccatum, et poena, atque effectus ejusdem peccati, quia esset pcena, et effectus sui ipsius, ac per hoc prior et posterior seipsa.
Esse autem concupiscentiam poenam, et effectum peccati originalis, probatur primo ex verbis illis Apostoli ad Roman. v: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Habemus enim ex hoc loco mortem esse poenam, et effectum peccati origiginalis; mors autem est pars corruptionis humana; naturae, altera vero pars ejusdem corruptionis est concupiscentia cum ignorantia, et aliis ejusdem generis naturae nostrae inflictis vulneribus. Igitur eadem ratio videtur esse mortis et concupiscentiae. Quare sicut mors est poena et effectus peccati originalis, ita quoque et concupiscentia est pcena et effectus ejusdem peccati. Quod idem S. Augustinus multis in locis non obscure significat lib. v. in Julianum c.- 3.: « Concupiscentia, inquit, pcena peccati est, quia reddita est meritis inobedientis »; lib. I retractationum cap. 13. dicit, hominem nasci implicatum reatu Adae, et ob id pcenae obnoxium, et per poenam intelligit concupiscentiam, de qua statim subjungit, eam per tropum vocari peccatum, quia est effectus peccati.
Sed apertissime id habet S. Augustinus, lib. xiv de Trinitate cap. 17. et libro de continentia cap. 7. quae sunt a nobis citata capite superiore. Ubi comparat peccatum originale febribus, concupiscentiam languori, qui remanet sanatis febribus: « Aliud est, inquit, carere febribus aliud ab infirmitate, quae frebribus facta est, revalescere. » Et infra: « Prima curatio est causam remo-
vere lauguoris, quod per omnium fit indulgentiam peccatorum; secunda ipsum sanare languorem, quod fit paulatim proficiendo etc. » Vides, quam aperte peccatum, quod remittitur in Baptismo, dicatur causa languoris, jd est, concupiscentiae remanentis. Non igitur ipsa concupiscentia potest esse peccatum originale, nisi idem sit causa sui.
Tertia ratio. Si homo non nasceretur ex Adamo, et tamen haberet concupiscentiam,
quam nunc habet, non posset in eo concupiscentia proprie vocari peccatum, igitur concupiscentia non est ex se, et ex natura sua proprie peccatum. Hujus argumenti antecedens est S. Augustini lib. m. in Julianum cap. 12. ubi 'concedit S. August. Juliano hominem non posse juste reprehendi, neque esse reum, vel peccatorem propter concupiscentiam, si cum ea concupiscentia, quam habet, non propagetur ex Adamo, sed creetur a diabolo, et praeter Augustini auctoritatem, res est omnino explorata ac certa. Nam tunc concupiscentia res esset omnino naturalis; propter naturalia autem nemo juste reprehendi potest, ut si quis caecus nascatur, aut fatuus. Quod si concupiscentia non esset peccatum, si naturalis esset, profecto non esset peccatum per se et ex natura sua. Quod enim ex natura sua peccatum est, semper peccatum est, et undecumque tandem oriatur, sive ab homine, sive a diabolo, semper facit reum.
Quarta ratio. Concupiscentia si sumatur pro actu involuntario, id est, pro primis concupiscentiae motibus quibus mens resistit, nullum peccatum est; igitur multo minus peccatum erit, si sumatur pro ipsa pronitate ad actum. Consequentiam hujus argumenti adversarii concedunt, quia pronitatem ideo peccatum esse volunt, quoniam existimant eam pugnare cum lege Dei: Certum autem est, eam non pugnare cum lege Dei, si actus ejus cum eadem lege non pugnat. Probemus igitur antecedens, quod ipsi communi consensu negant. Concupiscentia in pueris, amentibus et dormientibus peccatum non est, quia non est in potestate eorum non concupiscere, ut docent S. Augustinus lib. x. Confession. cap. 30. S. Prosper lib. m. de vita contemplativa cap. 6. et sanctus Ambrosius lib. i. de officiis cap. 21. At non est etiam in potestate virorum sapientium et vigilantium, non habere primos illos concupiscentiae motus, ut experientia docet; igitur illi peccata non sunt, et vere dixit beatus Augustinus lib. i. de civit. Dei cap. 23. « Quanto magis concupiscentialis inobedientia absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis? »
Praeterea lex Domini non solum non impossibilis, sed etiam facilis, ac suavis est habentibus gratiam ipsius, Matth. xi: Jugum meum suave est, et onus meum leve; I. ad
Corinth. x: Fidelia Deus, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis; I Joan.m: Et mandata ejus gravia non sunt. Sanctus Rasilius oratione in illud: «Attende tibi, » non procul ab initio: « Impium, inquit, est dicere, impossibilia esse spiritus praecepta. » Sanctus Hieronymus lib. m. adversus Pelagianos, non longe a principio: «Deus, inquit, possibilia mandavit, hoc nulli dubium est. » Sanctus Augustinus lib. ii. de peccat, merit. et remiss, cap. 3: « Acute, inquit, sibi videntur dicere, quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod si nolumus non peccamus, nec praeciperet Deus homini, quod esset humana} impossibile voluntati. » S.Cyrillus lib.m. in Julianum, circa medium, significat impossibile videri praeceptum illud: « Si quis viderit mulierem ad concupiscendum etc. » sed continuo corrigit se his verbis: «Sed non ita, inquit, sapere nos sinit; nam per gratiam Dei adimpletur ab iis, qui non secundum carnem ambulant. » At impossibile est, nisi privilegio singulari Dei, etiam justis, et sanctis non habere motus concupiscentiae, repugnantes legi mentis, ut notum est ex ipso Apostolo Roman. vir. et 11 ad Corinth. xii. igitur motus illi peccata non sunt.
Quinta ratio. Haec adversariorum sententia injuriam facit Christo, et ejus meritis. Nam si concupiscentia est verum peccatum, etsemper manet in homine, quantumvis justificato, certe sequitur, ut Christus nos non vere, sed imputative tantum a peccatis redemerit, ac liberaverit, et sit diabolus Christo potentior, cum ille vere potuerit inquinare, iste non potuerit vere mundare. Unde etiam falsa erunt testimonia illa Scripturarum, Joan. vnr. Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis. Et ad Roman. vin. Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam justi constituentur multi. Nam qui adhuc sunt in peccato, vere liberati dici possunt, nec vere sunt justi constituti per Christi obedientiam, sicut vere, et non imputative tantum injusti sunt constituti per Adami inobedientiam. Sed de his plura suo loco in disputatione de justificatione.
Sexta ratio esse posset, quia sententia adversariorum se ipsa destruit, cum fieri nequeat, ut qui vere sunt iniqui et peccatores, manente in illis videlicet perpetua legis divina; inobedientia, non sint rei divina}
indignationis et odii. Sed hanc rationem supra cap. 7. satis fuse persecuti sumus. Ilis igitur omissis, ad argumenta adversariorum diluenda «accedamus.
Chapter 66 of 93