Skip to the text

Caput XVII. Explicatur vera sententia de natura peccati originis

Restat, ut erroribus refutatis ad explicandam veram sententiam accedamus.

Sciendum igitur est 'peccati nomen bifariam accipi solere. Uno modo pro libera transgressione praecepti; alio modo pro eo quod remanet in anima peccatoris post actionem illam transgressionis praecepti. Nam quod actio ipsa, qua praeceptum transgredimur, et sit, et dicatur proprie peccatum, nemo est, qui neget, et perspicuum est ex definitione peccati quae est, dictum, vel factum, vel concupitura, etc. Quod autem post actionem peccati aliquid maneat, quod sit, et dicatur proprie peccatum, ex eo potest intelligi, quod qui peccatum commiserunt, dicuntur ab omnibus post actionem peccati, proprie, et formaliter peccatores; item dicuntur esse in peccato, habere peccatum, mundari a peccato etc.

Quamvis autem id quod remanet post actionem, sit aliquo modo effectus ejusdem actionis, tamen est etiam aliquo modo idem cum ipsa actione, et ideo non per figuram metonymise, sed proprie dicitur peccatum; et duplex illa significatio peccati non est significatio duarum rerum, sive duorum peccatorum, sed unius et ejusdem alio atque alio modo se habentis. Quemadmodum enim calefactio, et calor per calefactionem acquisitus, non sunt duo calores, sed unus, qui calefactio dicitur dum acquiritur, et fit; calor autem dum factus et acquisitus permanet: sic etiam peccati perversio, sive obliquitas, ut est in motu, dicitur peccatum in priore significatione; ut autem permanet in anima peccantis, dicitur peccatum in significatione posteriore. Nam sicut qui a sole avertitur, manet aversus in tenebris, ^lonec ad solem iterum revertatur; et qui ab aliquo recedit, manet in ea distantia, donec itenim accedat; sic etiam qui per peccatum a Deo avertitur et recedit, non solum dum peccat, sed etiam postquam peccavit, manet a Deo aversus, et longe dissitus, donec per poenitentiam convertatur et revertatur ad Deum.

Sciendum est secundo, has varias peccati significationes in peccato actuali, et perso¬

nati ab omnibus agnosci; non item in originali. Sed cum originale peccatum non minus proprie, et vere sit peccatum, quam personale: nihil est cur timeamus etiam ad originale illas extendere. Igitur cum videamus in puero recens nato nihil esse, quod peccatum in priore significatione dici possit, quippe in quo voluntas ab omni actione vacat; certe peccatum in priore significatione non in nobis, sed in prima tantum origine, id est, in primo parente quaerendum est. Nec est aliud haud dubio, quam inobedientia illa voluntarie ab eo commissa, perquam se, et suos posteros justitia originali spoliavit, reos mortis effecit, turpes et invisos Deo reddidit.

Itaque peccatum in priore significatione unum est duntaxat omnium hominum, sed in Adamo actuale et personale, in nobis originale dicitur. Solus enim ipse actuali voluntate illud commisit: nobis vere communicatur per generationem eo modo, quo communicari potest id quod transiit, nimirum per imputationem. Omnibus enim imputatur, qui ex Adamo nascuntur, quoniam omnes in lumbis Adami existentes in eo, et per eum peccavimus, cum ipse peccavit.

Et ad hoc peccatum Catharinus et Pighius respexerunt, neque propter hoc reprehensione digni sunt. Hoc enim oportuit dicere, sed aliud non tacere, quod ipsi tacuerunt: nos en’m praeterea dicimus, quemadmodum in Adamo praeter actum illius peccati fuit etiam peiversio voluntatis et obliquitas ex actione relicta, per quam peccator proprie, et formaliter dicebatur et erat, donec ei per poenitentiam i emitteretur: ita quoque in omnibus nobis, cum primum homines esse incipimus, praeter imputationem inobedientiae Adami, esse etiam similem perversionem et obliquitatem unicuique inhaerentem, per quam peccatores proprie et formaliter dicimur, donec per baptismum talis iniquitas remittatur; sed hanc obliquitatem in Adamo fuisse personale peccatum in posteriore significatione; in nobis originale in posteriore etiam significatione.

Atque huc respexerunt S. Anselmus in lib. de conceptu virginali cap. 3. S. Thoraas in i. 2. quaest. 82. art. 3. S. Bonaventura, Scotus, Durandus, Gabriel et alii in 2. sent. dist. 30. qui peccatum originis esse voluerunt carentiam justitiae originalis debitae in esse.

Sciendum est tertio, auctores citatos convenire in eo, quod peccatum originale sit carentia justitiae originalis debitae in esse; tamen in modo explicandi non omnino inter se convenire. Videtur enim privatio doni illius esse potius poena quam culpa, et ideo laborant omnes ut ostendant quomodo sit peccatum, et alii alia dicunt.

Quidam existimant, peccatum originale esse carendam justitiae originalis cum indignitate illam habendi, ita tamen, ut formaliter, peccatum consistat in illa indignitate, quam etiam reatum appellare solent. Dicunt enim Adamum per actum peccati factum esse indignum dono justitiae, et ideo juste illo fuisse privatum: et similiter omnes posteros Adae, quia peccaverunt in Adamo, indignos esse gratia Dei, et dignos odio et poena; quia vero indigni sunt gratia et odio, ac poena digni, ideo non infundi illis justitiam originalem a Deo, quae alioqui infusa fuisset.

Alii sentiunt, carentiam justitiae originalis esse peccatum, quia debuit Adam sibi, et nobis donum illud praestantissimum conservare, quod quia non fecit, reus factus est, et nos omnes reos fecit doni illius amissi.

Alii in ea sententia esse videntur, ut carentia justitiae originalis dicatur peccatum quia per eam tanquam per effectum suum primarium actio ipsa primi peccati in nobis manet, et peccatores nos efficit.

Alii docent, per justitiam originalem intelligi posse tum ipsum donum a Deo infusum, tum rectitudinem voluntatis, et subjectionem ad Deum, quae per donum illud efficiebatur; et quidem peccatum originale esse carentiam justitiae originalis, ut eo nomine significatur non donum a Deo infusum, sed rectitudo et subjectio voluntatis.

Alii denique carentiam ipsam doni divini per actum peccati effectam, sive ex actione illa manante, peccatum originale esse definiunt. Quae sententia postrema nobis verissima esse videtur, et auctorem habet, praeter caeteros, S. Thomam in i. 2. quaest. 82. art. 3. ubi docet, formale in peccato originis esse privationem justitiae originalis, quae voluntatem subjiciebat Deo.

Si quis igitur a nobis quaerat, quid proprie sit originale peccatum, respondebimus cum distinctione ad hunc modum. Si peccatum pro actione cum lege pugnante accipiatur; peccatum originale est prima Adami

inodedientia ab ipso Adamo commissa, non ut erat singularis persona, sed ut personam totius generis humani gerebat. Si vero peccatum accipiatur pro eo quod residet in homine post actionem, ef unde idem homo non peccans, sed peccator nominatur; peccatum originale est carentia doni justitiae originalis, sive habitualis aversio, et obliquitas voluntatis, quae et macula mentem Deo invisam reddens appellari potest.

Chapter 74 of 93