Caput XI. Solvuntur objectiones ex aliis Scripturae locis depromptae
Constitui loca omnia breviter explicare, qua; proferunt adversarii ad probandum concupicentiam ex natura sua esse peccatum. Igitur praeter loca illa ex epist. ad Rom. quae sunt a nobis superiore capite explicata, haec etiam addunt.
Primum proferunt Kemnitius, et alii testimonium ex Genesi cap. vi. et vm. ubi dicitur: Cuncta cogitatio cordis humani intenta ad malum omni tempore. Hebraice autem dicitur, ipsum figmentum cordis humani totum, et semper esse malum. Respondeo, locus ille Geneseos similis videtur ei loco, quem proxime explicuimus ex cap. 8. ad Roman. describit enim Moses ingenium illorum, qui vivebant tempore Noe, ac dicit omnes illos secundum carnem ambulasse, et quae carnis sunt tantum cogitare, et sapere consuevisse Itaque dicitur figmentum cordis, sive (ut habetur cap. 6.) figmentum cogitationum cordis totum, et semper malum, quia nihil fere homines illi cogitabant, nisi quod ad voluptatem, vel utilitatem carnis pertineret.
Sed hoc peccatum erat actuale, non originale, nisi forte, ut Latini codices habent, admittant adversarii cogitationem cordis hominum illorum, non tam fuisse actu malam, quam pronam ad malum. Illam enim pronitatem ad malum concedimus esse vulnus ex peccato originali relictum, sed negamus esse proprie peccatum, nisi in actum voluntarium pnodeat. Tum vero peccatum quidem esse, sed actuale, non originale, ut saipc jam diximus et probavimus.
Secundum, ex Psalm. xviii: Delicta quis intelligit? et Psalm. l: Cor mundum crea in me Deus (i). Haec duo loca producit Lutherus in assert. 2. articuli, ut probet homines etiam justificatos semper habere delicta, et cor immundum. Quod non potest esse nisi ratione concupiscentiae, quae remanet in justificatis usque ad mortem. Respondeo: haec loca non pertinent ullo modo ad peccatum originale, neque ad concupiscentiam, quae remanet post justificationem, tum quia in justificatione peccata omnia remittuntur, tum quia concupiscentia non est res osculta, aut obscura, ut dicendum sit, Delicta quis intelligit? tum denique quia non opus est orare pro concupiscentia, aut ejus motibus involuntariis expiandis, ut S. Augustinus docet in epist. 200. supra citata.
Loquitur igitur David de peccatis actualibus, sive venialibus, quibus raro caremus, sive mortalibus occultis, et de quibus non omnino certi sumus, an sint nobis remissa. Itaque David, quamvis justificatum se esse speraret, recte tamen dicebat: Delicta quis intelligit? ab occultis munda me, Domine. Et: Cor mundum crea in me Deus. Petebat enim mundari cor suum a maculis quotidianis, vel etiam a gravioribus, si forte esset iis quoque ignoranter inquinatus.
Tertium ex Hierem. xvii: Pravum est cor hominis. At cordis pravitatem quis neget, inquit Confessio Saxonica, vere esse peccatum? Respondeo, pravum cor apud Hieremiam non est cor malum, sive inquinatum peccatis, sed callidum, ac difficile, ut penetretur. Nam vox Hebraja est tjpp non yi unde etiam Septuaginta verterunt [3ap0s?a x«p- 5(x, cor profundum. Et consonat vocabulum sequens, et incrustabile. Sed etiamsi intelligamus, cor hominis malum appellari, id ita accipiendum erit, quasi dictum sit, pronum ex natura corrupta ad malum. Pronitas au¬
tem non est proprie peccatum, ut saepe diximus. Denique loquitur Propheta de impiis, quorum cor pravum, et immundum esse non negamus, cum e contrario de justis dicatur, Matth. v: Beati mundo corde. Et I Timoth. i: Finis praecepti charitas de corde puro elc.. Et Act. xv: Fide purificans corda eorum.
Quartum ex Matth. vi: « Sola enim oratio dominica (inquit Lutherus in assertione art. 2.) omnes concludit sub peccato. Nam qui orat ut fiat voluntas Dei, fatetur se non fecere voluntatem Dei, qui petit, ut sanctificetur nomen Dei, agnoscit se polluere nomen Dei; qui cupit, ut adveniat regnum Dei, intelligit se sub regno esse diaboli. » Respondeo: inanissima est objectio. Nam (ut S. Cyprianus recte exponit in sermone de oratione Dominica) « sanctificari petimus nomen Dei in nobis », ut qui per baptismum sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus, perseveremus. Cupimus « ut adveniat regnum Dei, » quod post resurrectionem et judicium expectamus, ut qui in praesenti vita Christo compatimur, in futura cum illo regnemus. Oramus, « ut fiat voluntas Dei in terra, sicut fit in coelo, » ut infideles, qui terreni adhuc sunt, per fidem voluntatem Dei faciant, sicut eam faciunt fideles, qui coelestes per eamdem fidem jam esse coeperunt.
Denique oratio Dominica usque adeo non convincit, in nobis perpetuo haerere originale peccatum, ut Lutherus somniat; ut etiam Christus, qui sine controversia nullum omnino peccatum habuit, oraverit, ut fieret voluntas Dei, Matth. xxvi. et Augustinus dicat in epist. 200. et alibi nobis orationem illam Dominicam: Dimitte nobis debita nostra, non fore necessariam si nullum aliud haberemus originale peccatum.
Quintum ex Matth. xiii. et Luc. x: « Ubi duabus parabolis » (inquit Lutherus loco citato) « ostendit Dominus non continuo hominem liberari ab omni peccato, sed paulatim, ac per hoc, semper remanere aliquid peccati purgandum. » Prior parabola est de fermento misso in sara tria, quae paulatim fermentata sunt. Posterior est de Samaritano, qui hominem a latronibus vulneratum duxit in stabulum, et plagas ejus non in momento curavit, sed paulatim curari voluit.
Respondeo: parabolae istae nihil juvant causam Lutheri. Nam ut S. Augustinus recte
docet lib. xiv de Trinit. cap. 17. ct alibi, cum Scripturae significant, hominem paulatim curari, et proficere, non loquuntur de remissione peccatorum, sed de curatione languoris ex peccato relicti. Sicut enim aliud est telum de corpore eruere, aliud vulnus per telum inflictum sanare, sic etiam aliud est peccatum tollere, quod fit in baptismo aliud vulnus ex peccato factum, id est, concupiscentiam omnino sanare, quod fit paulatim dum imus de virtute in virtutem. Sed Lutherus causam cum effectu, id est, peccatum originis cum vulneribus ex eo natis confundit.
Sextum ducit Lutherus ex cap. 15. Joannis, ubi dicit, discipulos esse purgandos, quos tamen cap. 13. dixerat esse mundos. Hinc enim sequitur, post justificationem adhuc remanere peccata. Respondeo, purgatio in hominibus justificatis necessaria quidem est, sed propter peccata actualia, ac praesertim venialia, quae quotidie subrepunt, non propter originale, quod perfecte remittitur in baptismo. Vide Augustinum tract. 80. in Joannem.
Septimum sumit ex illo ad Galat. v: Caro concupiscit adversus spiritum. Sed jam supra responsum est, concupiscentiam istam non esse proprie peccatum, dum ei spiritus reluctatur, quia non est nisi in carne, quae sedes peccati esse non potest. Verum enim peccatum non in carne, sed in mente quaeri debet.
Octavum ex illo ad Ephes. iv: Renovamini spiritu mentis vestrae. Non juberet Apostolus jam renatis (ut objiciunt Lutherus et Calvinus) ut renovarentur, nisi in eis vetustas aliqua superesset. Vetustas autem peccatum est, ex primo homine contractum, sicut novitas gratia est secundi hominis largitate donata. Respondeo: vetustas in Scripturis duobus modis accipitur. Primo, pro peccato originis. Secundo, pro malis ex peccato relictis. Et ideo potest dici homo, et perfecte renovatus per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, ut dicitur ad Tit. 3. et tamen egere renovatione, et renovari de die in diem.
Hinc S. Augustinus lib. vi. in Julianum cap. 5: « Exponens, inquit, verba mea non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirmas, quod gratia non perfecte Jiominem novum faciat. Non
hoc dico, attende quod dico. Gratia perfecte hominem novum facit. » Et mox: « Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberationem ab omnibus malis. » Adde quod vetustas, et novitas dicuntur etiam in Scripturis de peccatis actualibus, et malis habitibus inde contractis, et liberatione ab iisdem. Sic^enim accipienda videntur qmc dicit Apostolus ab Golossens. m: 'Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, etc. Et ad Ephes. iv: Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Item: Deponentes mendacium, loquimini veritatem etc.
Nonum ex illo Colossens. hi: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, etc.. Colligit hinc Lutherus, justificatos adhuc habere membra ista veteris Adami, quae B. Paulus peccata esse dicit. Respondeo: per membra, quae super terram sunt, intelligitur concupiscentia, quae lex membrorum dicitur Rom. v; eadem autem membra vocantur fornicatio, invidia, etc., quia causa istorum omnium est concupiscentia, dum ei praebetur assensus. Jubentur autem justificati mortificare haec sua membra, ne forte illiciendo ad consensum trahant. Quod est idem cum eo, quod dicitur ad Roman. vi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum concupiscentiis ejus. Justificatos autem non habere jam illa peccata, quae parit concupiscentia, cum illi obeditur, docet idem Apostolus ibidem subjungens, in quibus et vos ambulastis aliquando.
Decimum sumit idem Lutherus ex illo llebr. xir: Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum. Respondeo, non vocat Apostolus (ut Lutherus credidit) circumstans peccatum concupiscentiam penitus inhaerentem. Nam cum ea deponi non possit, frustra hortaretur ad eam deponendam. Et praeterea B. Paulus per circumstans peccatum intelligit sine dubio aliquid extrinsecum, ut omnes fere expositores docent. Concupiscentia autem non est quid extrinsecum, sed res maxime interna. Ex quibus etiam refellitur expositio Bezac in annotat, ad hunc locum. Ubi per circumstans peccatum intelligit naturae pravitatem.
Chapter 68 of 93