Skip to the text

Caput VII. Refutatur ex Scripturis tertius error, qui est apud Lutheranos communis

Sequitur, ut errorem Lutheranorum et Calvinistarum 5. cap. expositum, Scripturae et Patrum testimoniis confutemus.

Asserimus igitur, naturae corruptionem, sive concupiscentiam, qualis remanet post Baptismum in regeneratis, non esse peccatum originis, non solum quia non imputatur,

sed etiam quia imputari non potest, cum nullum sit ex se, vel ex natura sua peccatum.

Primum argumentum ad hanc sententiam confirmandam duci potest ab illis verbis S. Jacobi, cap. r: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, pant peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Hic enim quatuor res distingui videmus ab Apostolo, Concupiscentiam, id est, potentiam appetendi pronam ad malum, et tres ejus motus, suggestionem, delectationem, et consensum. Sic enim eos motus appellant Theologi post Gregorium homil. 16. in Evangelia, et Bedam in commentario hujus loci.

Suggestio est prima illa apprehensio rei delectabilis, quae abstrahit, et illicit animam, et siquidem trahat ad delectationem cum aliquo imperfecto consensu, sequitur secundus motus, de quo dicit Jacobus: Concupiscentia, cum conceperit, id est, cum illexerit, parit peccatum. Denique si suggestio adjuncta delectatione, trahat ad perfectum consensum, existit tertius motus, de quo dicit Apostolus: Peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Non enim per consummatum peccatum intelligi debet solum peccatum operis, sed quodeumque peccatum, cui plenus accesserit voluntatis assensus. Nam dubitari non potest, quin desiderium adulteri, si voluntarium sit, generet mortem, cum Dominus dicat Matth. v: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo. Et eadem est ratio de aliis similibus.

Jam igitur concupiscentiam, id est, potentiam, pronam, et primum ejus motum non appellat B. Jacobus peccatum. Partum imperfectum, hoc est, delectationem non plene deliberatam, peccatum vocat, sed non mortale; denique partum perfectum, hoc est, desiderium cum pleno consensu, peccatum plane mortale esse definit.

Calvinus lib. m. Instit. cap. 3. §. 13. et Beza in annotationibus ad hunc locum respondent, beatum Jacobum illis verbis, parit peccatum, loqui de peccatis operum, sive actualibus: non autem sequi, ut concupiscentia, sive concupiscere nullum sit peccatum, quamvis peccatum operis, vel actuale non sit.

At contra hanc eorum explicationem pu¬

gnant primum verba sequentia: Peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Nam peccatum operis, ordinarie plene deliberatum esse solet, et consummatum ab omnibus dicitur. Cur ergo beatus Jacobus peccatum operis distinxit a peccato consummato, dicens: Peccatum autem cnm consummatum fuerit, generat mortem?

Respondet Calvinus, peccatum consummatum apud Jacobum dici totum cursum hominis peccatoris, quo finito' nihil restat, nisi supplicium mortis aeternae. At Jacobus non loquitur de toto cursu peccatoris, id est, de omnibus peccatis simul, sed de singulis peccatis, ut perspicuum est ex illis verbis: Nemo cum tentatur dicat, quoniam a Deo tentalur. Hic enim sine dubio loquitur de tentatione particulari, quae certo tpmpore in homine existit. Id namque significat illud, cum. Et de hac eadem loquitur, cum subjungit: Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Jubet enim S. Jacobus, ut cum exurgit aliqua tentatio, nemo illam referat in Deum, sed in carnem suam. Ac de illa ipsa particulari tentatione subjungit, quod peccatum pariat, et de illo eodem peccato affirmat, quod cum consummatum fuerit, generat mortem. Quia vero satis constat, non quodlibet peccatum, quamvis perfectum et consummatum, perducere continuo, ac re ipsa ad mortem aeternam, quae est in alia vita, sequitur, ut loquatur Apostolus de morte animae, quae fit in hac vita, cum gratia Domini anima destituitur. Peccatum igitur generans mortem, est quodlibet peccatum mortale, sive sit operis, sive linguae, sive desiderii.

Deinde nulla est ratio cur peccatum absolute positum, cum dicitur: Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, Calvinus restringi velit ad peccatum operis. Nam cum peccatum oris, ut blasphemia, vel perjurium, et cordis, ut desiderium voluntarium conjugis alienae, non minus peccatum sit, ncc minus prohibeatur in Decalogo, quam furtum, vel aliud peccatum operis, quo jure vocabulum peccati, absolute positum, ad solum operis peccatum restringi poterit? Peccatum igitur quod concupiscentia parit, est omne peccatum actuale, sive cordis, sive oris, sive operis; sed illud, si plenum habeat consensum voluntatis, consummatum, et mortale dicitur; sin autem, imperfectum et veniale nominatur.

Dicent fortasse, si peccatum, quod concu¬

piscentia parit, est peccatum actuale, quid prohibet, cur ipsa concupiscentia non sit etiam verum peccatum, si non actuale, saltem originale?

At cum adversarii dicunt, concupiscentiam esse peccatum, vel loquuntur de primo ejus motu, qui dicitur a Patribus suggestio, vel de pronitate potentiae concupiscibilis ad malum; si de suggestione loquuntur, illa non potest dici peccatum originale, quia est actio quaedam et proinde si peccatum esset, actuale esset. Et jam ostendimus eam peccatum actuale non esse.

Si loquuntur de pronitate, eadem ratione probatur, eam nullum esse peccatum. Nam si pronitas illa peccatum esset, sive actuale, sive originale, ideo nimirum esset, quia pugnare videtur cum lege Dei, ut adversarii dicunt, ac praesertim Calvin, lib. m. Institut. cap. 3. §. 10. et Kemnitius in Examine 3. sess. Concilii Trident. pag. 434. At si pronitas peccatum esset, quia pugnare videtur cum lege Dei, multo magis actus ejus, quamvis omnino involuntarius, esset peccatum, cum magis pugnet cum lege actus, quam pronitas ad actum. Habemus autem ex doctrina Apostoli, actum concupiscentiae omnino involuntarium nullum esse peccatum, ut supra ostendimus: efficitur igitur, ut concupiscentia ipsa, id est, pronitas ad actum malum, nullum sit omnino peccatum. Et confirmatur haec nostra explicatio testimoniis Apostolicis ex Augustino, Cyrillo etBeda, ut alios Patres interim omittamus.

S. Augustinus lib. vi. adversus Julianum, cap. 3: « Sed, inquit, cum dicit Apostolus Jacobus, unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: profecto in his verbis partus a pariente discernitur. Patiens enim est concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; non concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit voluntatis assensum. »

S. Gyrillus lib. iv. in Joannem, cap. oi: « Voluptas quaedam, inquit, ante omne peccatum praecurrit, et fervens cupiditas ad delicta solet allicere, quae ante peccandi actum insidet, et mentis consensum arripit, persuadens facile hac via veniendum esse quo gliscimus. Quod verum Christi discipulus ostendit, dicens: Nemo qui tentatur, dicat a Deo se tentari, neminem enim Deus tentat, sed unusquisque a sua cupididate abstractus, atque seductus, tentatur. Cupiditas deinde, postquam conceperit, parit peccatum, porro consummatio mortem generat. »

Certe si ante omne peccatum voluptas quaedam praecurrit, et si cupiditas ad malum alliciens, ante peccandi actum insidet, non est veri nominis peccatum ipsa titillatio et incitatio, etiam cum delectatione conjuncta, nisi aliquo modo consensum mentis obtineat. Quod si titillatio, quae actus quidam est, peccatum non est, multo minus pronitas ad eum actum, peccatum esse poterit.

Beda in commentario hujus loci distinguit suggestionem a delectatione, et delectationem a consensu; ac dicit, solam suggestionem, nisi trahat ad delectationem, non solum non parere peccatum, sed e contrario parere coronam vita;, juxta verbum ejusdem Apostoli in eodem loco: « Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. »

Secundum argumentum principale sumitur ex cap. 7. epist. ad Boman. ubi B. Paulus sic loquitur: « Nunc autem non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum. » His enim verbis satis aperte docet Apostolus, concupiscentiam in homine justificato non esse proprie peccatum, quod reum facere possit. Nam primum dicit, motum concupiscentiae non esse suum opus, ac per hoc non posse sibi imputari. Quo enim jure mihi imputari possit, quod meum non est? Deinde addit hujusmodi malum non esse in se, sed in carne sua. Constat autem carnem non esse capacem peccati proprie dicti.

Sed contra objiciunt Calvinus lib. ii. Instit. cap. i. §. 9. et cap. 2. §. ult. et Beza in annotationib. ad 7. cap. epistolae ad Romanos, in hoc 7. cap. epist. ad Rom. carnem accipi pro toto homine, qualis est secundum naturam corruptam. Quod probat Beza in annotationibus ad hunc locum, quia Beatus Paulus inter corruptissimas partes mentem numerat I. ad Timoth. vi. et alibi, et adEphes. iv, jubet renovari spiritum mentis nostrae.

Respondeo, in multis locis divinae Scripturae sine dubio per carnem intelligi omnes potentias tum inferiores, tum superiores per peccatum corruptas. Unde etiam videmus ad Galatas quinto, inter opera carnis haereses numerari. Itaque non negamus etiam

mentem per peccatum fuisse corruptam. Caeterum in 7. cap. ad Roinan. negamus, carnem sumi pro toto homine, atque asserimus, accipi pro altera parte tantum, quae vires inferiores complectitur. Nam in primis si per carnem intelligeretur totus homo, non vere diceret Paulus: Non ego operor illud. Quomodo enim non ipse operatur, quod ejus caro et animus, hoc est, ipse totus, operatur? Sin autem reluctante ratione, quae est potissima hominis pars, sola pars inferior operetur, vere dici potest, Non ego operor illud.

Deinde cum Apostolus dicit: « Scio, quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum. Quorsum attinet illa correctio, in me, id est, in carne mea: » Si in toto homine est illud malum, de quo loquitur? Tertio, nonne Apostolus disertis verbis distinguit carnem a mente, id est, unam partem hominis ab altera, cum dicit: « Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae? et ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. »

At (inquit Beza) mens non consideratur ab Apostolo simpliciter, ut adversarii faciunt, sed it opponitur membris, quia legi Dei consentit, quod in solis regeneratis accidit. Itaque vult, mentem accipi hoc loco pro mente renovata per gratiam, quae opponitur membris, id est, toti homini, qualis est ex se, sive ex corruptione naturae, et probat, quia ad Colossenses secundo, ubi nos legimus: Inflati sensu carnis suae. Graece pro sensu est vou<;, id est, mens, et ad Rom. vm, eadem mens carnis dicitur oppov^ua capxo;, id est, prudentia carnis.

Sed haec objectio nihil concludit. Admittimus enim, mentem cousiderari a Paulo, ut renovatam per gratiam, et nos eodem modo illam consideramus; negamus autem illam opponi toti homini. Consequens enim est, ut mentem renovatam opponat parti non renovatae, id est, carni, cujus redemptionem adhuc expectamus.

Et confirmatur quarto, quia quod Apostolus hic dixit, in carne sua esse malum, clarius dixit ad Roman. vi. in corpore mortali id malum esse, et in hoc ipso cap. vii: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Per corpus autem mortale certum est, non posse intelligi omnes partes hominis, sed alteram tantum.

Quinto, quia quod dicit: « Mente servio

legi Dei, paulo ante dixit: Condelector legi Dei, secundum interiorem hominem.» Intelligimus autem ex cap. iv. posterioris ad Corinth. exteriorem hominem esse corpus corruptibile, interiorem autem esse animam rationalem: « Licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, is, qui intus est, renovatur de die in diem. »

Sexto, quia tametsi caro interdum accipiatur pro toto homine, tamen cum caro dicitur, in malam partem, non usurpatur h?ec vox in Scripturis, nisi cum agitur de impiis, quorum animus carni obedit, ut Genes, vi: Aon permanebit spiritus meus in homine, quia caro est; Joan. m, Quod natum est ex came, caro est; ad Galat. v, Opera carnis sunt fornicatio, etc. I ad. Corinth. xv, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Et in illis etiam locis agitur de impiis, in quibus mens, vel prudentia tribuitur carni, qua? loca Beza citaverat. Justificati autem, quia carnis desideriis fortiter resistunt, non solum non dicuntur caro, sed etiam dicuntur in carne non esse, ut patet ex cap. vm. ad Roman. Quare cum in toto cap. vii. loquatur Apostolus de se, aliisque justificatis, sine dubio per carnem non intelligit totum hominem, sed tantum partem hominis inferiorem,

Accedat auctoritas sancti Augustini, qui passim ita exponit hsec loca, ac praesertim in i. lib. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 10. et toto i. lib. de nuptiis et concupiscentia, in quo libro cap. 6. sic loquitur: « Ibi homo primitus Dei lege transgressa, aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris, et inobedientiae suae malum sensit, quando sibi retributam dignissime inobedientiam suae carnis invenit. »

Adde ultimo quod etiamsi cogeremur nomine carnis intelligere omnes animae potententias etiam in vn ad Rom. tamen omnino discendum esset, nomen carnis in justificatis non pertinere ad voluntatem, sive mentem, nisi quoad primos quosdam motus indeliberatos. Nam apertissime opponit Apostolus consensum voluntatis, desideriis carnis. Itaque etiam hoc modo concupiscentia non haberet sedem nisi in parte animae, quae non est capax peccati proprie dicti. Nam nec pars inferior, nec superior, ut praevenit suo motu judicium rationis, peccati proprie dicti capax est. Ibi enim tantum peccatum proprie dic¬

tum esse potest, ubi justitia proprie dictat esse potest; non potest autem justitia proproprie dicta esse in parte inferiore, vel in superiore, ut praevenit judicium rationis, igitur nec peccatum proprie dictum.

Tertium argumentum duci potest a testimonio beati Pauli in epist. ad Rom. cap vm ubi sic loquitur: Nihil ergo damnationis est iis qui sunt in Christo Jesus. Quo loco, cum in vi et vii, cap. multa dixisset de concupiscentia, quam modo peccatum per metonymiam, modo legem membrorum appellaverat, tandem concludit, nihil esse timendum justificatis in Christo, etsi concupiscentiam illam adhuc sentiant in membris, repugnantem legi mentis. Nec tam significat, nullam esse condemnationem justificatis in Christo ob concupiscentiam, quam nihil esse in eis condemnatione dignum, sive nullam esse causam condemnationis. Quod enim nondum essent actu, ac re ipsa condemnati, perspicuum erat, quia sententia damnationis non fertur, nisi post hanc vitam. Habemus igitur ex hoc loco, concupiscentiam, qualis remanet in renatis, non esse peccatum ex natura sua.

Respondent communiter adversarii, Lutherus, Calvinus, Kemnitius et caiteri, Apostolum dixisse, nihil damnationis esse renatis ob concupiscentiam, non quod ea non sit damnatione digna, sed quod ejus reatum Deus dimiserit in Baptismo.

At hgee responsio multis de causis non est solida. Primum enim si vere crederent adversarii, reatum dimitti in Baptismo, fateri deberent consequenter, nihil esse in renatis, quod habeat veram peccati rationem. Siquidem reatus et sancti Augustini testimonio, et ipsorum confessione est id, quod proprie dicitur peccatum. Sic enim loquitur sanctus Augustinus lib. i, de nuptiis, et concupiscentia, cap. xxvi: «Hoc est non habere peccatum, reum non esse peccati. » Et Philippus in locis communibus ut sapra citavimus tit. de peccato, docuit, formale peccati esse reatum. Quod idem indicat Calvinus lib. in. Instit. cap. m, § xi, cum dicit, remisso reatu, manere in homine peccati materiam. At certe sublata rei forma, non manet ejus rei ratio, sive natura, cum forma sit prajeipua pars natura;, immo sit ipsa ratio et quidditas rei.

Deinde, reatus est omnino inseparabilis ab

Chapter 65 of 93