Skip to the text

Caput XII

Igitur Apostolus ducit metaphoram ab iis, qui currunt vel decertant in stadio, quibus duo prajeipue sunt cavenda, ut non graventur aliquo onere, et ut non impediantur in certamine, vel cursu ab aliquo obstaculo: Deponentes, inquit, omne pondus, et circumstans nos peccatum, curramus ad propositum nobis certamen ctc. Et quidem per pondus intelligunt expositores curas inanes rerum temporalium; per circumstans peccatum intelligunt occasiones, et pericula peccati, sive ipsa peccata, qua; nobis undique insidiantur. Vox enim Graeca suTtotWcov significat id, quod facile circumdat, et obsidet, qualia sunt qua; nobis per sensus corporis undique ingeruntur, a quibus facillime capimur, nisi diligentissime caveamus.

Opponit autem B. Paulus eleganter circumstans peccatum circumposita; nubi Sanctorum exemplorum; dixerat enim: Habentes iijitur tantam circumpositam (Gra;ce -3?'.- xoijaevgv) nubem testium, deponentes omne pondus, ctc. significare volens ita nos undique circumdari exemplis sanctorum Patrum, sicut circumdamur periculis, et occasionibus peccandi, ut ad exempla illa aspicientes discutere possimus omnia jacula adversarii. Ex quo intelligimus verum esse quod supra diximus, per circumstans peccatum non posse intelligi concupiscentiam nobis insitam, sed extrinsecus tentationes; sicut extrinseca sunt exempla Sanctorum, qua; circumstanti peccato Paulus opponit.

Undecimum sumit idem Lutherus in assertione art. 3. ex illo Jacobi i: Ut simus initium aliquod creaturse ejus. Philosophatur enim Lutherus, nos dici initium, quia imperfecte justificamur, et semper aliqua ex parte peccatum in nobis remanet, ac si dictum esset, inchoatio quasdam sumus, non com plementum, partim justi, partim peccatores. Respondeo: vox Graeca apud Jacobum «rap/r, omnium consensu non opponitur complemento, sed primarium, et praecipuum significat. Quare multi vertunt, etiam cx adversariis, ut simus primitiae creaturarum.

Vult igitur B.‘Jacobus sanctos, ct electos esse primitias, id est, partem perfectissimam creaturas. Alioqui si Lutheri sententia vera esset, Christus ipse non perfecte, sed inchoate tantum resurrexisset. Nam I. Corinth. xv. ubi legimus: Christus resurrexit, primitix dormientium. Et rursus; Omnes vivificabun¬

tur, unusquisque in suo ordine. Primitke Christus, deinde ii qui sunt Christi, in utroque loco nomine primitiarum in Graeco habetur dirap/pq, quo vocabulo (ut diximus) utitur Jacobus cum ait: Ut simus initium aliquod creaturae ejus.

Duodecimum sumit idem Lutherus exilio, I. Joan. i. Si dixerimus quia peccatum non habemus. Ubi notat, non esse dictum, habuimus, sed habemus. Nullum est autem peccatum semper in nobis manens, nisi concupiscentia. Respondeo loquitur B. Joamies de peccatis actualibus, sed quotidianis, ac minutis, quae frequentissiina sunt, ut docet S. Augustinus tractat. 1. in epist. Joan. lib. de natura et gratia cap. 36. et alibi passim. Similis est sententia illa B. Jacobi cap. m. In multis offendimus omnes. Ubi tamen clarius explicatur, haec esse peccata actualia, non originalia.

Adde, posse fieri, ut saltem ad breve tempus aliquis eareat omni peccato, etiam veniali; tamen quia vere Job dicit cap. ix: Si justus fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea (o). Ideo de se ipse nemo affirmare potest, se non habere peccatum. Quare recte B. Joamies non ait: Si dixerimus, aliquem non habere peccatum; sed, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus ctc.

Kemnitius in Examine Concilii pug. 514. plane ridiculum se ostendit circa hunc locum. Clamat enim ingentem esse blaspliemiain, si hunc locum dc peccatis actualibus intolligendum esse dicamus, quoniam si ita esset ad infantes et dormientes ea sententia minime pertineret. Quasi vero infantes et dormientes unquam dixerint, se peccatum non habere. Au non ipse Joannes, cum ait: Si dixerimus, apertissimo testatur, se de iis tantum loqui, qui sermonis et rationis usum habentes falso pronunciant, se esse quod non sunt? quod c<?ftc infantes ct dormientes facere non possunt.

Solvuntur objectiones ex Putribus.

Ex Patribus adversarii non pauca argumenta colligant; praesertim Kemnitius. Nam

Lutherus uno vel altero Augustini testimonio, coque falso citato contentus fuit. Calvinus Ambrosium Augustino adjunxit. Kemnitius Cyprianum, Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum produxit. Id quod necessario fecit; nam Concil. Trident. sess. 5, docet, per baptismum tolli quidquid in nobis peccati rationem habet; et concupiscentiam reliquam Ecclesiam Catholicam nunquam intellexisse, veram peccati rationem habere. Ille igitur reprehendens hanc sententiam tenetur ostendere, Ecclesiam Catholicam sensisse, concupiscentiam in renatis verum, ac proprium esse peccatum; quod se facturum prolatis vetustissimorum Patrum testimoniis, audacissime pollicetur.

Ex Cypriano igitur Kemnitius in Examine Concil. Trid. pag. 481. quaedam verba profert in medium, quee sunt apud Augustinum lib. ii. in Julian. Sic autem Kemnitius loquitur: « Et Cyprianus apud Augustinum malis motibus de origine venientibus fortiter resistens, inquit: Ne quisquam sibi de puro, atque immaculo pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum sit, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? Si autem nemo sine peccatis esse potest, quisquis se inculpatum esse dixerit, aut superbus, aut stultus est. >; Respondeo, incredibilem esse Remnitii impudentiam et nequitiam, cujus perpetuas in gehenna sine dubio poenas luet.

Sciendum igitur est S. Augustino in 2. lib. advers. Julian. id propositum fuisse, ut ex testimoniis sanctorum Patrum everteret quinque argumenta Pelagianorum. Sic enim ipse loquitur initio libri: « Nunc argumenta ipsa vestra, quibus agitis, ne hominum prima nativitas originali peccato credatur obstricta, eloquiis sunt redarguenda sanctorum ». Et mox, enumerans illa argumenta: « Dicitis, inquit, nos asserendo originale peccatum, diabolum dicere hominum nascentium conditorem, damnare nuptias, negare in baptismo dimitti universa peccata, Deum crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere, Ha;c quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci parvulos, peccato primi hominis obligatos. » Deinde toto libro recitat sanctorum Patrum varia testimonia, quibus modo linum, modo alterum, modo plura simul ex prtedictis argumentis evertit. Adfert igitur

preeter cratera, testimonium Cypriani* ut evertat argumentum quintum, ac probet, posse hominem perfecte vivere, etiamsi peccatum originale contraxerit, et, eo per baptismum remisso, relicta sit in membris nostris concupiscentia, cum qua sit perpetuo, dum vivimus, depugnandum.

Testimonium Cypriani ex libro de mortalitate hoc est: « Cum avaritia nobis, inquit, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus vitiis, cum illecebris sracularibus assidua et molesta luctatio est, etc. » Post hoc testimonium subjungit Augustinus: « Absit autem ut S. Cyprianum aut avarum existimemus, quia cum avaritia; aut impudicum, quia cum impudicitia; aut irae subditum, quia cum ira; aut ambitiosum, quia cum ambitione; aut carnalem, quia cum carnalibus vitiis; aut saeculi hujus amatorem, quia cum illecebris saecularibus confligebat. Imo vero ideo nihil eorum erat, quia his malis motibus partim de origine, partim de consuetudine venientibus fortiter resistebat. Ilis verbis docet Augustinus, S. Cyprianum victorem fuisse vitiorum, et malos illos motus de vitiata origine venientes, non solum non fuisse in eo vera peccata, sed potius cotem fuisse virtutis et materiam gloriosae victoriae.

Craterum quia periculum erat, ne Pelagiam colligerent ex hac S. Augustini responsione, posse hominem ita perfecte vivere, ut in nullum unquam laberetur veniale peccatum, qui erat alius ipsorum error: idcirco idem Augustinus subjungit continuo: « Nec ideo tamen in tam periculoso, laboriosoque certamine nullo telo feriebatur hostili, cum dicat in epistola sua de eleemosinfs, Ne quisquam sibi de puro, atque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus non putet medicinam adhibendam esse vulneribus; cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor? etc. »

Itaque S. Augustinus ex testimoniis Cypriani a Kemnitio etiam citatis, duos confutat errores, qui sunt hoc tempore ipsi Kemnitio cum Lutheranis omnibus communes. Unus est, non posse eum, qui habuerit originale peccatum, veram justitiam operari. Existimant enim Lutherani omnia opera nostra esse peccata, quia contaminentur a concupiscentia, qua? est, ipsorum sententia, vere proprieque peccatum. Alter est, nullum esse peccatura natura sua veniale, sed omnia per se esse mortalia.

Hinc igitur apparet multiplex Kemnitii impudentia. Primum enim ita conjunxit verba illa S. Augustini: « His malis motibus de origine venientibus, » cum illis Cypriani: « Ne quisquam sibi de puro, atque immaculato pectore blandiatur, etc. » ut videatur Cyprianus dicere, malos illos motus vera esse peccata, etiam cum eis resistitur.

At priora verba non sunt Cypriani, sed Augustini, qui (ut jam diximus) probat ex libro Cypriani de mortalitate, eum qui resistit malis motibus veram virtutem assequi, et non solum non peccare, sed etiam coronam mereri. Posteriora verba sunt Cypriani, sed ex alio libro, ex tractatu videlicet de eleemosyna, ubi Cyprianus ostendit, homines quantumvis justos et perfectos non carere peccatis venialibus, et ideo eleemosynae pharmaco indigere.

Deinde Kemnitius non solum perperam testimonia sanctorum Patrum usurpat, sed etiam incredibili audacia illa ipsa pro se adducit, quibus error ipsius, ut jam ostendimus, manifeste planeque convincitur. Denique addit ad impudentiam, cura ob luec testimonia, Cypriani et aliud Hilarii, quod mox citabimus, liis verbis triumphum canit. «Obsecro autem lectorem, ut ha;c Hilarii et Cypriani verba conferat ad decretum Tridenti num, quod affirmat in baptismo ita tolli, quicquid habet veram et propriam rationem peccati, ut renati efficiantur innocentes, immaculati, puri, innoxii. Patres certe contrarium dicunt; et tamen non verentur Tridentini de consensu Catholica; Ecclesia; gloriari. » Imo non veretur haereticus pervertere verba Patrum, et cum ceciderit in foveam, quam fecit, ita gloriari, quasi alios dejecisset. Sed videamus, quid ex Hilario Kemnitius proferat.

Hilarius, inquit Kemnitius, «vocat corpora nostra omnium vitiorum materiam. Mala, qua; in nobis sunt, malitiam per conditionem originis. Et ubi expresse de renatis, qui concupiscentia; repugnant,' Hilarius loquitur, inquit: memores illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiam, pro qua polluti, et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus. » Et paulo post: « Augustinus etiam hanc Hilarii sententiam citat, Nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo, mundos esse non posse, nisi per ablutionem coelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis, terreni corporis

nostri effecta gloriosiore natura. » Rursus:

« Ipsis, inquit, Apostolis verbo jam licet fidei emundatis, atque sanctificatis, non deesse tamen malitiam, per conditionem communis nobis originis docuit dicens: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. »

Respondeo; in primo testimonio ex Hilario adducto habemus, corpora nostra propter morbum concupiscentiae materiem esse omnium vitiorum, quia concupiscentia, quamvis ipsa proprie peccatum non sit, tamen causa est peccatorum, dum ad peccata stimulat et impellit. Et quantum est ex parte concupiscentia;, nihil mundum, nihil innocens in nobis est, sed variis peccatis polluti et sordidi sumus. Sed quamvis ita se res habeat, tamen si gratia Domini adjuti fortiter concupiscentia; resistimus, non solum non polluimur, aut sordidamur, sed coronam obtinemus, et a peccatis alias perpetratis per hanc victoriam emundamur. Sic enim loquitur idem Hilarius in eodem loco ab Augustino citatus: «Tanta, inquit, et tam admirabilis in nos misericordiae Dei bonitas est, ut per quem in Adae offensa generositatem primae, et beata; illius creationis amisimus, per eum rursus id quod amisimus obtinere mereamur: tunc enim diabolus invidens nocuit, nunc autem cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela cum ad lasciviam accendit, ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per infirmitatem animi horum omnium surrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoria; gloriam. « Hinc autem deducit per modum conclusionis verba illa, quae citat Kemnitius: « Memores igitur, inquit, et conscii, illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, pro qua polluti et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus; gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus. »

Ubi non dicit Hilarius nos absolute pollutos et sordidos esse, et nihil mundum, nihil innocens obtinere; sed ex parte concupiscentiae, qua; materia est vitiorum, et semper incitat ad peccata, nihil nos nisi pollutionem et sordes habere posse, tamen ex parte gratiae, per quam vincimus concupiscentiae incentiva non solum pollutionem et sordes evadimus, sed magis etiam emundamur, atque purgamur. Alioquin si absolute polluti, et sordidi essemus, etiam quando resistimus concupiscentia; (ut Kemnitius docet) non diceret Hilarius, gaudendum nobis esse, quod hostem habeamus (qua; verba studiose Kemnitius prajtermisit) nam si nihilominus polluimur et sordidamur, et nihil mundum, nihil innocens obtinemus, certe non gaudendum, sed flendum nobis est. Neque verba illa: «Memores igitur etc. » idem Hilarius tamquam conclusionem ex verbis illis deduceret, « emundamur a peccato per hujus victoria; gloriam»: quomodo enim emundamur per victoriam, si, etiam pugnantibus nobis nihil mundum, nihil innocens obtinemus? Atque hicccle primo testimonio.

Alterum testimonium et tertium ejusdem hilarii S. Augustinus ad peccata venialia refert. Postquam enim probaverat ex Cypriano homines justos in hac vita indigere mundatione a peccatis venialibus; idem probat ex Hilario, adductis duobus testimoniis, qua; sunt illa, qua; citavit Kemnitius. Quamvis enim renali puri, justi ct innocentes (ut Concilium Trident. loquitur) re vera sint, et mundi a peccatis omnibus pneteritis, sive originalibus, sive actualibus per baptismum, tamen in hac vita, qua; tota tentatio est, non possunt longo tempore vivere sine aliqua uoja sorde peccati, saltem quotidiani et venialis, unde immundi et mali dici possunt.

Possemus pneterea duo luec hilarii testimonia exponere de pronitate ad malum, qua; tametsi proprii nominis peccatum non sit, tamen malum quoddam est et immundities, ac malitia dici potest. Certe verba illa Domini: « Si vos cum sitis mali, Mattii, vu. qua; Hilarius citat, omnino commode referri possunt ad pronitatem, ut sensus sit: Si vos, qui ex natura corrupta proni estis ad malum, nostis bona dare liliis vestris; quanto magis Pater coelestis, qui ex natura sua pronus est ad benignitatem, dabit spiritum bonum petentibus se?

Sequitur testimonium S. Ambrosii, quod Calvinus et Kemnitius ex eodem S. August. lib. H. in Julian. citant. Sed verlm ipsa Kemnitii audiamus: « Ex Ambrosio, inquit, Augustinus vocat vitia nostra, quic legi mentis ex lege peccati resistunt. Illorum reatus quidem in baptismo periit, infirmitas vero mansit. » Item, « Ambrosius vocat iniquitatem, non illam qum deletur iu Baptismo. Illa nam¬

que peccatorum, qua; fecimus, fuit, qua; cuncta remissa sunt, atque omnino non sunt. Istam vero legem peccati, cujus manentis reatus in sacro fonte remissus propterea vocavit iniquitatem, quia iniquum est, ut caro concupiscat adversus spiritum, quamvis adsit in nostra renovatione justitia. » Ibidem: « Ambrosius dicit quamdam delectationem esse divino mundato adversam, et de illa Paulum loqui cum ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mea;. Ambrosius igitur nostram sententiam ipsissimis verbis reddit, et exprimit.

Respondeo, tota Kemnitii objectio in tribus vocibus posita est. Quod videlicet S. Ambrosius vocat concupiscentiam, qiue est in renatis, « vitium, iniquitatem, et delectationem mandato Dei adversam. » Quod attinet ad vocabulum vitii, dico per eam vocem significari omnem corruptionem et languorem, etiamsi proprie non sit peccatum. Et haec non mea, sed Augustini responsio est. Sic enim ipsi; loquitur in eodem II. lib. in Julianum: c Jam ne discernis, jam nc perspicis, jam ne respicis, et in baptismate fieri omnium remissionem peccatorum, et cum baptizatis quasi civile bellum interioium remanere vitiorum? non enim talia sunt vitio, qua; jam peccata dicenda sint, si ad illicita opera spiritum concupiscentia non trahat, et concipiat, pariatque peccatum; passiones sunt, vitia sunt, frenenda, cohibenda, sananda sunt, sed dum curantur, infesta sunt.

Quod ad vocem iniquitatis, dico vocari concupiscentiam ab Ambrosio iniquitatem, quia est deordiuatio quantam, et perversitas naturae contra ordinem in prima creatione positum, non tamen proprie peccatum, cuiu ejusmodi perversitas non sit in voluntate, qua; sola capax est peccati proprie dicti, sed in carne. Nam etsi nunc equus freni impatiens dejiciat sessorem, iniquitas est, quia secundum ordinem a Deo in creatione positum, debuerunt animantia omnia homini obedire. Quia tamen equus nec virtutis, nec vitii proprie capax est, ea non est iniquitas, nisi materialiter et improprie.

Hoc modo intellectam esse verbis Ambrosii ab Augustino iniquitatem, patet ex tribus. Primo, quia dicit, hanc iniquitatem esse in carne, non in mente. Propterea, inquit, vocavit iniquitatem, quia iniquum est, ut caro concupiscatadversus spiritum. Secundo, quia cum hac iniquitate justitiam in eodem homine esse testatur. « Quamvis, inquit, adsit in

nostra renovatione justitia. » Non potest autem iniquitas proprie dicta cum justitia in eodem homine commorari. Tertio, quia idem Augustinus tractatu 41. in Joan. dicit, per baptismum tolli omnem iniquitatem, et solum remanere infirmitatem. Ex quo sequitur, ut concupiscentia remanens, non sit proprie iniquitas, sed infirmitas. Adde quod S. Ambrosius in lib. de Isaac et anima cap. 8 unde sumptum est testimonium, de quo agimus, satis aperte significat, per iniquitatem se intelligere passionem corporis, qu» caret proprio nomine, et iniquitas dici potest per tropum, quia ad iniquitatem perducit. Nam comparat animam currui, Christum aurigae, quatuor virtutes cardinales quatuor bonis equis, quatuorpassior.es quatuor malis equis: « Boni equi, inquit, virtutes sunt anima;, mali equi passiones corporis. Boni equi prudentia, temperantia, fortitudo, justitia; mali equi iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas. » Ubi vides opponi prudenti» non vitium stultitia;, sed passionem iracundiee; temperanti», et fortitudini opponi vides non vitia contraria, sed passiones; sic igitur et justitia; non opponit vitium contrarium, qua; est iniquitas proprie dicta, sed passionem quamdam corporalem, qmc non est iniquitas, nisi improprie.

Quod attinet ad ultimum vocabulum, id est: « delectationem divino mandato adversam: » supra copiose respondimus, ubi demonstravimus, concupiscentiam involuntariamlcgi Deiesse contrariam, solum materialiter, id est, ut objectum, non ut actum. Lex enim proprie ipsi homini prohibet, ne consentiat in concupiscentiam, sive carnis delectationem. Et ideo consensus est proprie actus legi Dei contrarius; delectatio vero solius carnis, spiritu repugnante, non est contraria, nisi materialiter, ac per hoc neque peccatum est, nisi materialiter. Vide cap. 10. in refuta! ione quarta; objectionis.

Ex his intelligi potest, quam vana sit illa Kemnitii gloriatio: « Ambrosius igitur nostram sententiam ipsissimis verbis reddit et exprimit. » Ipsissima enim verba Lutheranorum illa sunt, quod concupiscentia in renatis, per se, ex se, et ex natura sua sit verum et proprie dictum peccatum, quod reum facere et damnare in sternum possit, si Deus imputare velit, et propterea nulla sit in homine vera justitia, sed omnia ejus opera bona sint peccata mortalia, et similia, qua; nec in Ambrosio, nec in ullo alio sancto Patre reperiuntur,

Quarto loco producit Kemnitius S. Hieronymum: « Ilierbnymus, inquit, in 7. cap. Matth. dicit irpoitdOcwv naOo? esse primos motus, quando ab initio movent et irritant: vero esse, postquam ad illos voluntatis consensus accesserit, et de primis motibus dicit, quamvis habeant culpam, tamen non teneri crimine.

Respondeo: n«3n loquitur S. Hieronymus in commentar, cap. d. Matth. (hic enim est locus, non in cap. 7. ut falso Ivemnitius citat) de concupiscentia, ut significat pronitatem, quam adversarii peccatum originis esse volunt, sed de actu concupiscentia;: et distinguit duplicem actum. IJnum plane voluntarium. et hunc vocat « passionem et crimen » id est, peccatum lethale, ut cum quis consentit desiderio adulterii. Et hoc sine dubio peccatum est, sed actuale, non originale. Alterum non omnino voluntarium, nec omnino involuntarium, et cum quis visa muliere titillatur delectatione, quam videlicet pnecavere potuisset, si diligenter oculos suos custodire voluisset, et hanc vocat « propassionem, » ac dicit vitii culpam habere, non tamen crimen, hoc est, peccatum esse veniale, non mortale. Quod quidem verissimum est, et cum Kemnitii et Lutheranorum c»terorum sententia manifeste pugnat, qui discrimen peccati.mortalis et venialis ignorant.

At pro sententia Kemnitii testimonium hoc S. Hieronymi, nullo colore adferri potest. Siquidem ipse cum Lutheranis caderis concupiscentiam renatorum aut liberant ab omni culpa, si culpa pro reatu accipiatur aut culpam mortalem, et damnantem illi tribuunt si culpa pro eo accipiatur, quod natura sua imputari, et damnare potest. S. vero Hieronymus apertissime distinguit inter « culpam vitii, et crimen, et propassioni » tribuit tantum « culpam vitii, » qua; polluit aliquo modo sed non damnat ex natura sua, cum non sit crimen, « Passioni >» autem, id est, concupiscenti» omnino voluntati», tribuit « crimen », quod facit reum ignis »terni. Quod si, ut quidam volunt, in textu II. Hieronymi non legatur vitii culpam, sed initii, tum sensus erit, primos motus non esse peccata, sed originem et causam peccatorum.

Chapter 69 of 93