Caput XIV. Solvuntur objectiones ex ratione
Praeter testimonia Scripturarum et Patrum, proferunt- etiam adversarii aliquot rationes.
Prima ratio. Motus concupiscentia? sunt illiciti, etiamsi nobis nolentibus fiant, ut ex Augustino colligitur lib. i. de nuptiis eteoncupis. cap. 27. igitur lege divina prohibiti sunt, ac per hoc inobedientia legis, et peccatum est illos habere, quamvis justis et fidelibus non imputentur.
Respondeo: motus concupiscentiae dicuntur illiciti, quia non licet eis praebere consensum, non quia non liceat eos invito animo pati, quemadmodum carnalis copula extra conjugium res est illicita, et tamen si quis per vim turpitudinem pateretur, aut omnino ignoranter committeret, non peccaret. Itaque S. Augustinus loco notato, non dicit eos motus esse illicitos, quia non liceat eos pati, sed quia non liceat eis obedire: « Non enim, inquit, si bona et licita desideria essent, cis obedire prohiberet Apostolus, dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. »
Secunda ratio. Id quod per se trahit ad malum, eadem lege prohibetur, qua prohibetur ipsum malum, ut perspicuum est de amplexibus et osculis impudicis: concupiscentia autem, quantumvis involuntaria per se trahit ad malum, Jacobi i: Unusquisque lentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; igitur ejusmodi concupiscentia lege divina prohibita est, et legem violat qui concupiscit, quamvis invitus.
Respondeo: id quod Jier se trahit ad malum, eadem lege prohibetur, qua prohibetur ipsum malum, sed sicut ipsum malum non prohibetur proprie, ita ut reum faciat, nisi cum est in potestate nostra illud non.committere, sic etiam, vel potius majori ratione, id quod per se trahit ad malum, non censetur proprie prohiberi, nisi quatenus in arbitrio nostro est illud assumere, vel rejicere. Nam si jure non potest reprehendi, qui stuprum per vim oblatum patitur, quanto minus reprehendi poterit, qui complexum, vel osculum impudicum pati cogitur, etiamsi inde se stimulari ad flagitium sentiat? Sic igitur concupiscentia? motus, qui reluctante animo interdum exoriuntur in carne, non sunt illiciti, nec prohibiti nisi materialiter: proprie vero, ac formaliter solus consensus intelligitur prohiberi.
Tertia ratio contra solutionem superiorem. Qui cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, et ideo facit contra pra?cepta justitia?, vere et proprie peccat, ut S. Augustinus docet lib. I. retract. cap. 15. At in lege justitia? non solum prohibetur opus, ut adulterium, sed etiam desiderium, ut concupiscentia adulterii; igitur sicut opus est vere peccatum, etiamsi resisti bona voluntate non possit; ita concupiscentia ipsa vere peccatum erit, quamvis invito animo oriatur.
Respondeo: multum mterest inter motus concupiscentiae carnalis involuntarios, qui in sola carne sedem habent; et desiderium voluntatis, sive opere compleatur, sive non compleatur. Nam motus ille carnis involuntarius nullo modo est in potestate nostra, et ideo nec peccatum proprie, sed tantum per melonvmiam, ut in illo ipso loco idem S. Augustinus docet. Desiderium autem adulterii voluntarium sive ipsum opus adulterii pariter voluntarium, aliquando non est in nostra potestate immediate, quia divino judicio deserti non habemus vires, quibus cogenti cupiditati resistere valeamus: tamen semper est in potestate saltem mediate, quia possumus a Deo auxilium petere et gratia ejus adjuvante tentationi resistere: « Et ideo (ut ibidem Augustinus dicit) tunc facere contra preeeepta justitia:, sive opere, sive consensu, sic est peccatum, ut sit etiam pcena peccati. »
(Juarc totum argumentum conceditur, si in consequente de concupiscentia illa sit sermo, quse in ipsa voluntate per consensum oritur. Fieri enim potest ut ea concupiscentia invito animo oriri dicatur, si forte nollet aliquis consentire, et tamen victus tentatione consentiat. Sin autem de concupiscentia carnis agatur, qua: nullo modo consensum extorqueat, argumentum nihil omnino concludet; nam in antecedente dicitur esse peccatum id, quod fit cogente carnis cupiditate, quod non est in nostra potestate immediate, sed tantum mediate. Ex quo non sequitur, ut peccatum sit ipsa cupiditas carnis, qua: non est in potestate nostra, neque mediate, neque immediate.
Quarta ratio. Concupiscentium, qua: remanet in baptizatis. Deus odit, ut S. Augustinus docet in Psalm. xxxv. explicans illud: malitiam autem non audivit, Apostolus item illam odio habebat, Uom. 7.-. Quod odi facio. Et nos illam odio habere debemus, juxta illud Judic:<Jdienlcs eam, quae carnalis est, maculatam tunicam. At nihil odit Deus nisi peccatum, Sap. xiv. Odio est Jteo impius, et impietas ejus. Etcap. ii. Diligis omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti (o). Fecit autem omnia Deus, pneter peccatum. Quare concupiscentia remanens in renatis peccatum est.
Respondeo: jam supra diximus in explicatione testimoniorum S. Augustini, concupiscentiam odio haberi a Deo, et a nobis odio esse habehdam; quia tametsi proprie peccatum non sit, tamen incitat ad peccatum; et cum ea bellum intestinum et assiduum gerere cogimur.
Quod autem Scriptura dicit, Deum nihil odisse eorum, qua: fecit, verissimum est; sed illud est falsum Deum omnia fecisse praeter peccatum. Deus enim fecit, ac diligit omnia quae sunt, quia omnia bona sunt. Vidit enim cuncta quae fecerat et erant valde bona, Gen. i. Proinde malum nullum fecit, et malum omne odit, quatenus malum non est res aliqua, sed rei alicujus privatio. Itaque in eodem libro Sap. cap. i. legimus: Deus mortem non fecit (G). Et de concupiscentia Joan. Apostolus in 1 epistol. cap. 2. dicit Eam non esse ex patre, sed ex mundo. Odit igitur Deus in nobis concupiscentiam, non ut peccatum, sed ut languorem ex peccato relictum, cainquc sanando quotidie minuit, donec penitus consumatur. Quomodo autem intelligendum sit, quod Consilium Tridentinum dicit, Deum in renatis nihil odisse, explicatum est capite superiore.
Quinta ratio. Concupiscentia non est a Deo, ut habetur, 1. Joan. 2. At omnis justa pcena est a Deo, ut habetur Amos 3. Igitur concupiscentianon estsolum pcena, sed etiam culpa.
Respondeo: si argumentum hoc vires haberet, efficeret etiam mortem corporalem non esse tantum poenam, sed etiam culpam. Nam mors non est a Deo, ut habetur Sap. t. Et omnis justa pcena est a Deo etc. Dico igitur concupiscentiam non esse a Deo, quatenus illa est mala, et tamen esse a Deo, quatenus bonum est, ut eo malo puniatur hominis inobedientia. Item concupiscentiam non esse a Deo, quia non fuit ipse auctor peccati, unde illa manavit; tamen esse a Deo, quia in ultionem peccati abstulit donum originalis justitia:, quod carnem spiritui subjiciebat, quo tanquam siamo quodam sublato, continuo extitit in homine rebellio ista membrorum: « Quia dixi (inquit S. Augustinus lib v. in Julian. cap. 7.) inobedientiam carnis, qua: in carne concupiscente adversus spiritum apparet diabolico vulnere contigisse: et rursus hanc legem peccati repugnantem legi mentis, a Deo esse illatam propter ultionem, et ideo poenam esse peccati; haec inter se asseveras esse contraria. Quasi fieri non possit, ut idem malum, et diaboli iniquitate, et Dei aequitate peccantibus ingeratur. Neque hinc sibi ipsa divina adversantur eloquia quia scriptum est, Deus mortem non fecit. Item scriptum est, vita et mors a Domino Deo. Quia deceptor hominis causa mortis est diabolus, quam non ut primus auctor ejus, sed ut peccati ultor intulit Deus. »
Sexta ratio. Nulla est poena hujus vitae, quae oh finem bonum expeti non possit, at concupiscentia ob nullum finem recte expeti potest: igitur concupiscentia non est solum poena, sed etiam culpa.
Respondeo: falsa est propositio. Nam ignorantia earum rerum, qua) ad salutem necessariae sunt, sine dubio poma peccati est et tamen expeti, nisi imprudenter et male non potest. Pari ratione tentationes Satanae expeti non possunt, cum orare jubeamur: Et ne nos inducas in tentationen, Math. vi, et tamen tentationes internae, quibus Satanas imaginationem movet, et inania, vel illicita interdum nos cogitare compellit, poena peccati sunt. Denique nullas poenas expetendas esse docet S. August. sed omnes tolerandas, cum sic loquitur lib. x. Confess. cap. 28. « Quis velit molestias et difficultates pati? tolerare jubes eas, non amare. Nemo quod tolerat amat, et si tolerare amat. Quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. Porro concupiscentia eadem ratione expeti non debet, non quod peccatum sit, si' non ei consentiatur, sed quod ad peccandum inducat, et quod molesta sit,etgravis, et ideo non amanda, sed toleranda sit, si debellari nequeat. Neque displicere debet judicium Dei, qui eam ad agonem, et exercitium virtutis remanere voluit, ct Apostolo suo dixit: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur, II Corinth. xii.
Septima ratio. Christus per omnia tenturi voluit, sed absque peccato, ut Apostolus docet ad Hebr. iv. Et ideo communes humana) vita) miserias omnes assumpsit, ut fratribus per omnia similis fieret. At concupiscentiam carnis non assumpsit, neque tentationem ejusmodi, qua) a rebellione carnis oriretur, pati voluit: igitur concupiscentia non solum poena, ac miseria, sed culpa, et iniquitas est.
Respondeo: non solum concupiscentiam, sed etiam ignorantiam Christus assumere noluit, quamvis neutra sit peccatum si sit omnino involuntaria. Cur autem ignorantiam et concupiscentiam Christus habere noluerit, docet S. Thomas in 3. part. qua)st. Io. art. 2. et 3. Tum quia duae istae miseriae nihil proderant ad redemptionem generis humani, sed potius oberant. Tum etiam quia plenum gratia et veritate Christum esse oportebat, quibus duobus donis concupiscentia et ignorantia manifeste repugnant. Vide S. Augustinum lib. ii. de peccatorum meritis et remissione cap 29. Et lib. v. in Julianum cap. 9. ubi docet Christum fuisse ab ignorantia et concupiscentia semper immunem.
Octava ratio sic proponitur a Kemnitio pag. 506 in examine Concilii. Concupiscentia etiam in renatis est dvouda, propterea quod dissidet, a norma legis, et cum illa pugnat: et quia lex est norma justitiae, et quicquid ab ea dissidet et cum ea pugnat rationem peccati habet. Sed Petrus Martyr in comment. epist. ad Romanos magis artificiose sic argumentum texit: Omne quod non est conforme legi divinae, peccatum est, ut patet ex illo i. Joan.3. Et peccatum est iniquitas, sive dvou.ia, ut habetur in Graeco: At depravatio naturae humanae non est conformis legi divina), eique triplici; repugnat enim primo legi institutionis primae, quia non est qualis eam Deus condidit; secundo, legi naturae, quia non potest vivere convenienter rationi; tertio, legi scriptae: Non concupisces. Igitur ea depravatio peccatum est. Hoc argumentum Achiles est (ut vulgo dicitur) Philippi, Buceri, Petri Martyris, Calvini, Kemnitii. « Argumenti hujus (inquit Kemnitius pag. 506.) mole premi se omnes Pontificii sentiunt, ideo varias quaerunt rimas, ut elabantur. »
Respondeo: argumentum hoc ex iis, qua: dicta sunt facile solvi potest; et adeo non premit sua mole Catholicos, ut a multis per jocum eludatur, quippe quod seria responsione non egeat. Nam concupiscentiam esse avopiav, in renatis, largo modo et materialiter supra concessimus cum Augustino, et eadem l atione concedimus esse pcccatunrlargo modo, materialiter, vel improprie, quemadmodum omne vitium, omnisque recessus a regula, vel ordine, non solum in moribus, sed etiam in natura et arte, dici potest esse peccatum. Sin autem concupiscentiam renatorum contendant proprie esse avoaiav, quomodo hanc vocem accipit S. Joannes, cum ait, Et peccatum est dvoufa, sive iniquitas i. Joan. iii. negamus, concupiscentiam renatorum esse avoiria.
Neque bona est illa Kemnitii probatio: Concupiscentia etiam in renatis est dvogi' a propterea quod dissidet a norma legis, et cum illa pugnjjt. Nam non quod dissidet a legis norma, vel cum illa pugnat, est dvouta, sed ipsadiscordia, sive repugnantia, vel recessus, ac deviatio proprie est dvojjua et formaliter peccatum. Dissidet enim a lege diabolus tentans ad peccandum, sed non est ipse iniquitas, sed iniquitatis suasor. Dissidet etiam homo qui peccat, sed non est ipse neque esse dicitur iniquitas et peccatum, sed auctor peccati. Dissidet item a lege voluntas humana, cujus consensu peccatum perficitur; sed nec ipsa dicitur iniquitas, vel peccatum, sed principium, vel causa peccati. Denique dissidet a lege actio humana, cum non est legi congruens, et ne ipsa quidem est iniquitas, sed iniqua. Iniquitas igitur (ut diximus) est ipsa recessio a norma legis, quae melius explicatur gneca voce dvogia. Illa autem recessio, vel deviatio a norma legis immediate inest in ipsa actione, quae secundum legis normam fieri debuisset.
Jam vero concupiscentia repugnat quidem legi mentis, ut Apostolus dicit ad Rom. vn. sed neque est ipsa formalis repugnantia; neque repugnat, ut actio recedens a norma legis; neque ut potentia, vel persona, qme normam sequi teneatur: sed repugnat, ut incitans et impellens ad praevaricandam legem, quemadmodum de diabolo diximus. Tentatur enim unusquisque a concupiscentia sua, ut habemus Jacobi i.
Est autem hoc loco notandum, haberi i. Joannis 3. peccatum esse, dvogta, quod noster interpres vertit iniquitatem. Sed i. Joan v. non haberi omnem dvopiav, esse peccatum, sed ir3<av dSlxiav, id est, omnem injustitiam esse peccatum; nostrum autem interpretem in utroque loco vertisse iniquitatem, quia non habebat vocabulum, quo proprie exprimeret dvoaiav, quse est recessio a lege. Caiterum quicquid sit de aequivocatione Latinai vocis, certum est non esse idem, omnem dvogtav esse peccatum, et omnem doixtav, esse peccatum, ut Kemnitius contendit. Nam, dS.xi* species est, dvouta, est genus. Omnis enim injustitia est recessus
a lege, non autem omnis recessus a lege est injustitia. Et quod dicit S. Joannes, omnem doixtav esse peccatum, verissimum est: quod auterh dicit, et saepissime repetit Kemnitius, omnem dvouiav esse peccatum, non est verum, nisi peccatum largo mundo accipiatur, ut etiam peccata artis et naturae comprehendit. Sed de his hactenus. Nam ad mendacia et calumnias et varia Kemnitii absurda, satis respondit Andradius, in quem proprie illa omnia Kemnitius effutiit.
Jam vero ad argumentum, ut texitur a Petro Martyre, respondeo, propositionem illam a Omne, quod non est conforme legi divinae, peccatum est », veram esse in universum, si peccatum accipiatur largo modo; sin autem agatur de peccato in moribus, debere etiam restringi ad conformitatem legis praecipientis actus morales. Alioqui etiam monstra, quae sunt peccata naturae, essent peccata proprie dicta, et puniri deberent; quod certe est absurdissimum. Assumptionem vero illam: « At depravatio naturae humanae non est conformis legi divinae, » dico etiam esse veram, si agatur de lege in universum, non autem si agatur de lege, cujus praevaricatio inducat reatum, sitque peccatum proprie dictum, de quo nos in praesenti disputamus.
Nam etsi depravatio, quae est in voluntate, si accipiatur pro aversione a Deo, sit vere peccatum, ut postea dicemus; tamen depravatio quae est in intelligentia, vel in carne, necjion pronitas quaedam voluntatis ad obsequendum desideriis carnis, et difficultas ejusdem ad obsequendum Deo, non est contra legem ullam, cujus praevaricatio sit peccatum proprie dictum. Et ideo non est per se, et ex natura sua peccatum. Quod enim attinet ad legem primic institutionis naturae, non est ea lex moralis, cujus praevaricatio reum constituat transgressorem, non enim jussit Deus, ut homo nasceretur cum justitia originali, vel hoc, aut illo mo-, do; sed instituit naturam, sicut voluit, et ornavit iis donis, quibus ei placuit illam ornare; et eidem attribuit principia, ex quibus propagari posset. Si quando autem contingit, ut aliter res oriatur, quam Deus instituerit, est quidem in ea re peccatum aliquod naturae, sed non tale peccatum quod supplicio dignum sit. Nam non creavit Deus homines caecos, vel surdos, aut claudos, et tamen cum nascuntur aliqui caeci, vel surdi, aut claudi, nemo eos reprehendendos, aut casti-
gandos censcot, etiamsi non congruat eorum natura cum lege primae institutionis.
Quod vero attinet ad legem naturae, qiue jubet ut vitam agamus secundum rationem, quam legem viribus natura? corrupta? servare non possumus; dico, posse legem illam bifariam considerari. Primo, ut signitieat legem moralem, quae proprie imperat voluntati, ut sequatur ductum rationis, non consentiat desideriis carnis etc. et hoc modo vera lex est, sed ejus praevaricatio non est peccatum originale, sed actuale, et ad rem pra?sentem non pertinet. Secundo, ut significat ordinem et congruentiam naturalem, quae requirit, ut pars superior imperet, inferior subjiciatur, et voluntas sine difficultate rationi obediat etc. Et hoc modo lex ista naturalis eadem est cum institutione naturae, contra quam institutionem pugnant rebellio carnis, ct difficultas voluntatis, sed ea non sunt peccata proprie dicta; sed poena? peccati, et defectus consequentes materiam, quemadmodum se habet rubigo in cultro ferreo. Porro dc lege scripta, Non concupisces, satis multa supra diximus, ubi demonstravimus. eam legem proprie non prohibere nisi desideria voluntaria, qua? sunt peccata actualia, non originalia.
Chapter 71 of 93