Caput XV. Refellitur eorum Catholicorum sententia, qui peccatum originis in quadam positiva qualitate constituunt
Refutavimus hactenus tres errores hujus temporis fucrcticorum: nunc refutanda? sunt dua? Catholicorum incommoda? sententia?, quae videntur etiam errores nominari posse.
Prima sententia eorum est, qui duas esse docent in homine malas qualitates, unam in carne, alteram in anima, quarum posterior a priori oriatur, (animam enim ex contactu carnis pollui existimant) utramque autem concupiscentiam dici posse censent, sed solam posteriorem statuunt esse originale peccatum. Itaque peccatum originis nihil aliud esse volunt, nisi concupiscentiam, hoc est, morbidam in anima qualitatem, prava desideria perpetuo excitantem. Ita docet Petrus Lombardus in n. lib. sentent. dist. 31. g. 2. et 3. quem secuti sunt Henricus Quodlib. 2. qua?sl. 11. et Gregorius Arim. in 2. dist. 30.
qua?st. 1. et ex recentioribus JoaunesDriedo in 1. lib. de gratia et libero arbitrio. Hoc tamen interest inter Hern icum et Gregorium, quod Henricus arbitratur malam illam anima? qualitatem esse propensionem ad omnia mala: Gregorius autem restringit ad inclinationem in bonum delectabile secundum carnem.
Ha?c sententia tametsi convenit ex parte cum errore Lutheranorum; tamen in eo differt, quod Lutherani non agnoscunt ullam superadditam qualitatem, sed eam potius ridet Philippus in Apologia Confessionis, non procul ab initio: « Dc fomite, inquit, disputant, quod sit qualitas corporis, et, ut suo more sint inepti, qua?runt, utrum qualitas illa contagione pomi, an ex afflatu serpentis contracta sit. » Ha?c ille. Pra?lerea differt etiam in eo, quod Lutherani concupiscentiam post baptismum, ex natura sua peccatum proprie dictum esse volunt; auctores autem illi Catholici minime id concedunt.
Videtur autem nobis luce sententia nullo modo defendi posse. Quod ut manifestum fiat, pauca qua?dam pra?miltenda erunt, ex quibus controversia? status omnino aperietur.
Sciendum est igitur primo, concupiscentiam non semper eodem modo accipi in Scripturis. Interdum enim significat appetitum boni in universum, qua notione multa? bona? concupiscentia? inveniuntur, ut S. Augustinus monet concion. 8. in Ps. cxvm. nam concupiscentia sapientia? bona et laudabilis est, quippe qua?, ut dicitur Sap. vi. deducit ad regnum. Bona est item concupiscentia, qua spiritus adversus carnem concupiscit, de qua loquitur Apostolus ad Galat. v. recte quoque.concupiscebat, qui dicebat in Ps. cxviii. concupivi desiderare justificationes tuas.
Rursus concupiscentia aliquando significat actum, aliquando potentiam. Nam et concupiscentiam dicimus ipsum desiderii motum, ut patet ex Augustino lib. vi. in Julinuuwi eap. 8. et ipsam potentiam, seu vim appetendi bona sensibilia, ut patet ex eodem Augustino lib. iv. in Julian. cap. 14. et lib. vi. eap. 7. et hoc modo concupiscentia non est mala, sed bona, vel indifferens. Nam possumus per eamddm vim appetendi, et bene et male concupiscere, et sine dubio vis appetendi bona sensibilia fuit in Christo, et in primo homine ante peccatum, et rursus in nobis post resurrectionem erit. Itaque S.
Augustinus locis citatis fatetur, non ita accipiendam esse concupiscentiam cuin agitur de peccato originis.
Est igitur alia notio concupiscentia;, qua concupiscentiam appellamus vitium, quo proni sunt homines ad appetenda bona sensibilia contra ordinem rationis. Et hoc modo accipitur concupiscentia passiui ab Augustino in libris adversus Pelagianos; lib. 2. in Julianum ante medium, scribit concupiscentiam non esse substantiam, sed substantia; vitium; et apertius lib. vr. cap. 7; « Ego, inquit, tanquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse dico homini vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum. » Et lib. i. de nuptiis et coneupisc. cap. 25:
« Non enim, inquit, concupiscentia substantialiter manet, sicut aliquod corpus, aut spiritus, sed allectio est quasdam mala; qualitatis, sicut languor. » Et.in cap. 31: « Carnem, inquit, appellavit, ubi est quidam morbidus carnis affectus, non ipsam corporis conformationem. »
Sciendum est secundo, istud vitium in carne potissimum residere, hoc est, in parte hominis inferiore, qua; sensualitas dicitur, bl (juod supra docuimus ex Apostolo Rom. vii. ubi concupiscentiam dicit esse malum inhabitans in carne, et repugnare legi mentis, ctc. QuorcireaS. Augustinus in omnibus libris, quos adversus Pelagianos scripsit, semper de concupiscentia loquens, ad vitium partis inferioris recurrit lib. 1. de peccat, meritis et remiss. cap. 29. «Quod igitur, inquit, in membris corporis hujus movetur, fotumque animum in se dejectum conatur attrahere, et neque cum mens voluerit, assurgit, neque cum meus voluerit, conquiescit, hoc est malum peccati, in quo nascitur omnis homo. » Et lib. iv. in Julianum c. 4. dicit, libidinem, sive concupiscentiam esse vitium, quo appetimus immoderate delectationem omnium sensuum, sed pnueipue gustandi ct tangendi. Et lib. vi. cap. 8. « Huic chirographo, inquit, nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine, vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. » Denique in omnibus libris contra Pelagianos directe scriptis, cum in singulis fere capitibus concupiscentiam saepius nominet, semper fere pro vitio partis inferioris, qua; rebellis est superiori, concupiscentia; nomen accipit. Tom. V.
Caderum negandum non est, etiam in parte superiore simile vitium inveniri. Nam ea quoque animi pars prona est ad concupiscendos honores, inanem gloriam, et alias vanitates, et, etiamsi nolimus, interdum parit ejusmodi desideria. Quocirca B. Paulus in epist. ad Galat. cap. o. cum dixisset carnem concupiscere adversus spiritum, statim enumerans opera carnis, non solum nominavit fornicationem, ebrietatem, et alia id genus; sed etiam idololatriam, haereses, inimicitias ctc. quod diligenter notavit S. Augustinus lib. xiv. de civ. cap. 2. 3. et 4. ubi demonstrat, carnem interdum accipi pro toto homine, qualis est, sine gratia Dei, post lapsum Adami, et eum dici carnalem, qui secundum se ipsum, non secundum Deum vivit. Ex quo in explicatione Psal. t.xxix dicit, omne peccatum oriri ex cupiditate male inflammante, vel ex timore male humiliante.
Itaque concupiscentiae vitium licet pnecipue in sensualitate, tamen etiam in mente sedem habet. S. autem Augustinus in libris contra Pelagianos ideo pene ubique loquitur dc vitio sensualitatis, quia in sensualitate magis hoc vitium se prodit, non quod ignoraret etiam in mente locum, habere. Atque in liis omnibus nisi lallor, cum Petro J.ombardo, Henrico, Gregorio, et cieteris omnibus convenimus. Solum qua;stio manet de hoc vitio, sitne positiva qualitas, an non, et utrum hoc ipsum vitium sit. proprie, ac foriualiter originale peccatum. Illi affirmant utrumque, nos utrumque negamus. Dicimus enim sensualitatem esse pronam ad concupiscendum etiam contra ordinem rationis, non ex aliqua insita qualitate eam inclinante, sed ex carentia justitia; originalis, quae cam perfecte rationi subjiciebat. Quemadmodum si equus incitetur ad currendum, non quia admoventur ei calcaria, sed quia sublatum est frsonum: et voluti si aliquid propendeat ad casum non quia premitur aliquo corpore gravi superaddito, sed quia sublatum est aliquid, quod prohibebat ne caderet. Quod autem diximus de sensualitate, de voluntate quoque intelligendum est.
Ilis praenotatis probamus, non esse concupiscentiam positivam qualitatem. Primo, testimoniis sancti Augustini, quem adversarii vel solum pro sua opinione patronum habere sc putant. Is igitur iu lib. 2. de peccato originis cap. f. loquens de concupiscentia, cujus reatum dicit esse originale peccatum, ut patet ex capitibus sex praecedentibus, sic ait: « Comparatur homo pecoribus per vitium, non per naturam, non pecoris vitio, sed natura;. Tanta; namque excellentia; est in comparatione pecoris homo, ut vitium hominis natura sit pecoris. » Item lib. iv. adversus Julian. cap. 5: « Ilsec autem libido, inquit, ideo malum non est in belluis, quoniam non repugnat rationi, qua carent. » Et cap. 14: « Ideo, inquit, in pecoribus malum non est concupiscentia, quia non adversus spiritum concupiscit, sed eorum potius oblectat spiritum. » Et in Psalm. ciii. concio. 4: « Quod equo, inquit, natura est, homini crimen est. » In his locis S. Augustinus docet illud ipsum esse in homine vitium concupiscentia;, quod est in animantibus rationis expertibus natura. Certum est autem in animantibus rationis expertibus nullam esse corruptam qualitatem, qua sint prona ad concupiscendum, sed solum appetitum sensitivum, qui rationi utique repugnaret, si ratio in belluis esset. In homine igitur nulla est qualitas positiva, praeter ipsam sensualitatem, sed ipsa sensualitas; ideo vitiosa dicitur, et est in homine, quia deberet rationi obtemperare, quod etiam faceret, nisi homo propter peccatum justitiam originalem amisisset.
Praeterea idem S. Augustinus, lib. 1. de nuptiis et concupiscentia cap. 25. dicit, concupiscentiam non substantialiter manere, sed sicut kinguorem. Et lib. 2. in Julianum, ante medium, dicit, non esse substantiam, sed substantiae vitium. Solet autem S. Augustinus per substantiam intelligere id omne, quod est in rerum natura, id est, omne positivum. Sic enim ait in Psalm. lxviii:
(i Quod nulla substantia est, nihil omnino est. » Idem quoque auctor ubicumque concupiscentiae causam explicat, semper recurrit ad privationem, sive absentiam gratiae. Lib. i. de peccat, meritis et remiss. cap. 16:
<( Quando ergo, inquit, peccavit Adam non obediens Deo, tunc ejus corpus gratiam perdidit, qua ejus animae omni ex parte obedicbat; tunc ille extitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate. Ex hac igitur inobedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis, quisquis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter opus habet. » Et lib. iv. in Julian. cap. ult.:
« Quid, inquit, est gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum, et animale corpus
bestialem libidinem non habebat. »*Idem. repetit lib. II. de Genesi cap. 31. et lib. xiii. de Civ. Dei cap. 13.
Vides in his locis, non solum ad gratia; absentiam revocari concupiscentia; vitium, sed etiam vocari libidinem bestialem, quia illa ipsa libido est in homine vitium, quae in bestiis est natura. Et rursus, ideo magna Dei gratia factum esse in paradiso, ut terrenum et animale corpus libidinem non haberet, quia ex se et ex natura sua libidinem habiturum fuisset, nisi magna illa gratia, ne haberet, impedivisset. Non igitur accessit mala qualitas aliqua; sed ipsa sensualitas, ut spoliata originali justitia rationi repugnat, concupiscentia dicitur.
Deinde hoc ipsum rationibus confirmatur. Nam primo si concupiscentia qualitas esset positiva, positivam causam habere deberet. Qua;ro igitur, qua? sit ista causa. Nam vel erit Deus, vel diabolus, vel serpens, vel ipse homo, vel certe pomum ipsum vetitum. Deus non potest esse, prmsertim secundum adversarios, qui volunt concupiscentiam esse peccatum originis; nam tunc Deus esset auctor peccati. Et praeterea si ea qualitas esset a Deo, ut a propria causa efficiente, sequeretur saltem Deum esse causam tenlationis ad malum. Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua, ut habetur Jacobi I. quod si concupiscentia infunditur a Deo, certe sequitur, ut Deus sit causa tentationis ad malum; quod tamen est contra eumdem Jacobum, qui in eodem loco dicit, Deus intentator malorum est, ipse autem neminem tentat.
Sed nec diabolus esse potest causA efficiens ejus qualitatis. Neque enim potestatem habet diabolus aliquid producendi, nisi per motum localem applicando activa passivis, idque in rebus corporalibus tantum. Haec autem qualitas spiritualis esse dicitur.
Multo minus serpens corporalis causa esse potuit ejusdem qualitatis, tum quia serpens corporalis non potest afflare spiritualem qualitatem, tum quia nihil egit ille serpens in Adamum, sed solum cum Eva collocutus est. /
Ipse autem Adam per actum peccandi efficere potuit in se dispositionem aliquam ad similem actum, sed non talem qualitatem, qua; perpetuo haereret, et ad omnia mala inclinaret, qualis est concupiscentia. Nam «ictus ille superbia; fuit, et per eum gigni non potuit continuo habitus superbia;, sed solum levis dispositio, quae facillime tolli potuisset;
et multo minus gigni potuit habitus inclinans ad fornicationem, adulteria, homicidia, furta, etc.
Denique neque in pomum vetitum causa ejus qualitatis rejici potest, neque enim pomum illud malum fuit, et ideo prohibitum, sed ideo malum, quia prohibitum, et alioqui ex natura sua bonum, ut caetera quae Deus creaverat, ut S. Augustinus recte docet lib. xiv. de Civit. Dei cap. 12. et etiamsi pomum vitiatum et corruptum fuisset, non tamen intelligi posset, quemadmodum in anima qualitatem spiritualem efficere potuisset. Restat igitur ut mala concupiscentia. quae causam positivam non habuit, non sit qualitas positiva.
Praeterea secundo, si concupiscentiae vitium qualitas esset positiva, per peccatum primi hominis in ipso primo homine exorta; non facile posset ostendi, quemadmodum transmitteretur ad posteros; neque enim habitus acquisiti trajiciuntur in prolem, ut perspicuum est de omnibus habitibus scientiarum, virtutum, artium, donorum. Quod si aliquando pater ingeniosus filium ingeniosum gignit, aliquando etiam contra accidit, ut pater sapiens filium insipientem generet, ut Scriptura testatur de Salomone et filio ejus Roboam.
Tertio, vel Deus est auctor positivae illius qualitatis, vel non: si est, igitur est auctor peccati. Istam enim concupiscentiam adversarii peccatum esse contendunt: si nou est, igitur Deus non est auctor omnium rerum, neque verum erit quod in Evangelio legimus, Joan. i: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
Quarto, etiamsi concederemus, in carne qualitatem morbidam ex peccato primi hominis accessisse: tamen intelligi non posset, quomodo caro infecta animam inficeret. Neque enim corpus immediate in spiritum agere, et spiritualem qualitatem producere potest.
Quinto, cum illa qualitas, si ponatur, adventitia sit, et contra naturam, quomodo fieri potest, ut tam longo tempore non sit imminuta, vel penitus extincta?
Sexto, videtur omnino supervacanea; nam ad hoc, ut caro concupiscat contra spiritum, satis est si habeat sentientem appetitum, qualem bestiae habent, et non adsit fraenum originalis justitiae. Ut autem animus sequatur corporis temperamentum, satis est quod
in eadem animae essentia radicem habeant sentiens apetitus et voluntas, et sensus et ratio. Hinc enim absque ullius qualitatis adjumento, ob solam corporis complexionem et constitutionem aliqui sunt ingeniosi, aliqui hebetes, aliqui hilares, aliqui tristes, aliqui proni ad unum vitium, alii ad aliud, aliqui mites, aliqui ipacundi etc.
Septimo, qualitas ista positiva per baptismum non tollitur, ut notum est; ergo si peccatum originis est concupiscentia, et concupiscentia est qualitas positiva; certe sequitur, peccatum originis per baptismum non tolli. Quod in Ecclesia Catholica, ut exploratus error exploditur.
Neque satisfaciunt duae illae solutiones quod peccatum originis per baptismum dicatur remitti, tum quia concupiscentia baptizatis non imputatur ad culpam, tum quia propter gratiam, quae in baptismo confertur, concupiscentia non amplius dominatur. Nam prior solutio Concilio Tridentino (cujus auctoritatem Catholici non spernunt) apertissime adversatur, damnat enim Concilium Lutheranorum errorem, qui dicunt peccatum originis post baptismum manere, sed non imputari; et affirmat idem Concilium, per baptismum tolli quicquid peccati rationem habet. Posterior solutio decretis ejusdem Concilii manifeste repugnat. Nam cum per baptismum infunditur gratia, non tollitur dominium concupiscentiae, sed ligatur et impeditur ad tempus, et cum per actuale peccatum amittitur gratia, iterum solvitur, ac redit idem concupiscentia! dominium. Quare si concupiscentia dominans est peccatum originis, manifeste sequitur peccatum originis per baptismum non vere tolli, ut Concilium docet. Nam si vere tollitur, unde quaeso idem peccatum in homine peccatore post baptismum existit? neque enim responderi potest, non esse idem, sed aliud. Nam eadem concupiscentia dominans est, quae ante baptismum erat; et peccatum originis, nisi per originem carnalis generationis, quae semel fit, existere non potest.
His accedat, quod haec solutio, non videtur consentanea doctrinae S. Augustini. Ipse enim cum dicit, reatum concupiscentiae esse peccatum originis, non recurrit ad concupiscontiam dominantem, sed dicit, hoc malum, tantum quia inest, etiamsi- non dominetur, perducere ad aeternam mortem, nisi reatus
ejus per baptismum expietur; ut perspicuum est ex lib. 2. de peccato originali cap. 39. et lib. vi. in Julian. c. 3. et 8. et alibi. Quemadmodum autem accipi debeat concupiscentia; reatus, qui solvitur in baptismo, supra explicuimus. Porro argumenta adversariorum, prader ea, qua; sunt a nobis refutata in disputatione adversus Lutheranos. sumuntur omnia ex testimoniis S. Augustini.
Primum igitur objiciunt, quod S. Augustinus scribit concupiscentiam esse qualitatem: sic enim loquitur de ea lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. 25: « Aon substantialiter manet, sicut aliquod corpus aut spiritus, sed affectio est quiedam rnake qualitatis, sicut languor. s> Et cap. 31. «Carnem, inquit, nunc appellavit, ubi est morbidus quidam carnis affectus, non ipsam corporis conformationem. » Deinde addunt, quod idem Augustinus lib. 5. in Julian. cap. 3. dicit, animam in corpore, tanquam in vase vitiato corrumpi, hoc est, ex mala qualitate carnis redundare malam qualitatem in anima. Postremo adjiciunt, quod in lib iv. hvpognostici idem auctor docet, libidinem iu homine ex aftlatu serpentis esse natam.
Ad primum respondeo, vocari ab Augustino qualitatem, sive morbidum allectum, ipsam naturalem inclinationem sensualitatis vitiatam non aliqua positiva labe, sed ex carentia justitia; originalis. A'am eodem modo S. Thomas in I. 2. qua;st. 82. art. I. vocat peccatum originis habitum corruptum, iu quo sil aliquid positivum, ipsa; videlicet potentiae anima; non bene disposita; et aliquid privativum, nimirum deordinatio ex carentia justitia; originalis consequuta. Quocirca tam S. Augustinus, quam S. Thomas concupiscentia; vitium siepenumcro natura; languorem appellant. Languor autem significat humores corporis debita proportione, et harmonia privatos.
Ad alterum respondeo, recte dici animam iu corpore tanquam in vase vitiato corrumpi, non quod sit in carne positiva qualitas ex qua rursus in anima qualitas alia oriatur; sed quod anima non incipiat habere peccatum, nisi cum infunditur corpori, tunc enim primum incipit esse homo lilius Adami. Siquidem anima; ut prius natura intelligitur creari a Deo, nihil habet cum Adamo, ac per hoc non communicat ejus peccato, sed cum iu corpore generato ex Adamo incipit habitare ct cum ipso corporo unum suppositum facere, tunc (ut sqpru fusius explicui¬
mus) peccatum originis contrahit. Dicitur autem corpus ex Adamo generatum, etiam ante animationem, vas corruptum, quia ex vi talis generationis debetur illi ut sit morti, et variis passionibus obnoxium.
Ad postremum ex libro hypognostici, ut omittam librum illum non censeri opus Augustini, respondeo, verba illius auctoris intelligenda esse metaphorice. Per afllatum enim serpentis persuasionem diabolicam significavit. Quod videlicet, ut ipse loquitur magis secutus sit Adam serpentem suaden - tem, quam Deum praemonentem. Nam ex Genesi constat, flatum serpentis corporalis ad Adamum non pervenisse, sed solum diaboli persuasionem, et eam non per serpentem, sed per mulierem. Sententia igitur illius auctoris est, quemadmodum serpens corporalis afflando venenum hominum corpora interimit, ita serpentem spiritualem, id est, diabolum, suadendo peccatum, primo parenti necem anima;, et corporis attulisse.
Chapter 72 of 93