Caput XXX. Concluditur disputatio divino testimonio
Jam ad finem totius disputationis placuit annotare divinum sive judicium, sive testimonium. Nam Deus multis modis ostendit post exortum schisma, utri errent, Graeci an Latini. Nam usque ad tempus schismatis ita floruit Graecia viris doctis et sanctis, ut omnia Concilia generalia apud Graecos celebrata sint: post schisma autem per annos fere 800. nullum habuerunt Concilium, nullum virum sanctum miraculis clarum, paucissimos homines doctos. Latini vero hoc eodem tempore habuerunt duodecim generalia Concilia, et innumerabilia particularia. Item singulis aetatibus viros miraculis clarissimos, novos Ordines religiosorum, plurimos homines doctos.
Praeterea hoc tempore Fides Latinorum propagata est accessione Indorum Orientalium, et novi orbis in Occidente: Fides Graecorum minuitur in dies quotidie: Graeci in Conciliis convicti, ad nostram Fidem conversi sunt quater, aut quinquies, et fortassis etiam saepius; et semper ad vomitum suum redierunt.
Latini semper in disputationibus superiores in eadem Fide et “doctrina permanserunt. Denique apud Latinos regna, et imperia potentissima adhuc florent: imperium vero Graecorum per Tureas Christi hostes eversum, Uc destructum est penitus, ipsique omnes in miserrima servitute degere, gravissimumque jugum captivitatis perferre coguntur.
Ac ut intelligant causam exitii sui esse pertinaciam in errore de processione Spiritus sancti; in ipsis feriis Spiritus sancti capta fuit Constantinopolis a Tureis, Imperator occisus, et Imperium omnino extinctum. Nam, ut probat Gerardus Mercator in sua Chron. anno 1452. die 28. Maii indixit
Mahumetes exercitui suo ultimam oppugnationem, et sequenti die Gonstantinopolim ccepit. Illo autem anno fuit Pentecoste die 28. Maii, ut planum est ex aureo numero, et littera dominicali, unde festa mobilia investigantur. Erat enim aureus numerus 9. et
littera dominicalis A. Itaque multi comparant Ecclesiam Graeam regno Samaria, quod separavit se a vero Templo, et tandem in captivitatem perpetuam adductum est.
De Christi divinitate, quae illi communis est cum Patre et Spiritu sancto, necnon de distinctione personali ab utroque disseruimus libris superioribus. Nunc ad humanitatem ejus accedemus, ac de carne quidem, et Incarnatione in hoc Tertio Libro: de anima vero in sequenti disputabimus. Porro praesens controversia quinque partes habebit. In prima referemus errores hujus temporis de Incarnatione. In secunda ostendemus in Christo esse duas naturas. In tertia demonstrabimus in Christo unam esse personam. In quarta exponemus in quo proprie consistat unio hypostatica. In quinta an ex hac unione caro Christi id obtinuerit, ut sit ubique, breviter disseremus.
De erroribus hujus temporis circa Incarnationem.
Quod ergo ad primum attinet, duo sunt hoc tempore genera errantium circa Incarnationem: aliqui enim aperte et directe oppugnant hoc mysterium: alii obscure et quasi oblique. Ad primum genus pertinent Anabaptistse et Swenckfeldiani. Anabaptistse diserte docent, Ghirstum non habuisse veram carnem ex Virgine assumptam. Testatur Joannes Gochlaeus in lib. de error. Monasterien. Anabaptist., hunc esse unum ex praecipuis eorum articulis.
Preeterea Memnon ex signiferis Anabaptistarum docet, Christi corpus ex Patris substantia coelitus delatum in uterum Virginis, ut patet ex Colloquio Wismariensi. Michael Servetus, et ipse Anabaptistarum unus 1. II.
de Trin. docet, Christi carnem esse divinam et coelestem, ac ex Patris essentia genitam. Gaspar etiam Swenckfeldius in lib. De div. majest. humanit. Chr. docet, Christi humanitatem post Ascensionem non esse creaturalem, sed supercreaturalem, et ipsum Christum etiam, ratione humanitatis esse verum Deum. Denique testatur Petrus Canisius praefat. lib. I. de corrupt. verb. Dei, anno 1571. publice factam potestatem Anabaptistis disputandi quaestionem illam: an Christus ex Virgine carnem assumpserit, an aliunde; idque in ditione Palatini prope Heidelbergam.
Ad secundum genus pertinent hoc tempore fere omnes Lutherani, qui duo docent, ex quibus sequitur, eos vel esse Eutychianos, vel Nestorianos, vel monstrum ex utraque haeresi temperatum. Primo dicunt, Christi carnem habere attributa divinitatis, ac praecipue omni-praesentiam. Secundo docent hypostaticam unionem consistere in ista communicatione attributorum divinorum ipsi carni et humanitati. Et siquidem volunt ista attributa conjungi essentialiter humanitati, jam illa fiet unum cum divinitate, quae est haeresis Eutychiana. Si vero conjungi volunt accidentaliter, tum distinctae erunt personae Dei et hominis, et una erit in alia per inhabitationem et per accidens, quod est aperte Nestorianum. Sed de refutatione postea agemus: nunc sententiam ipsorum tantum explicamus.
Auctor hujus erroris videtur Jacobus Faber Stapulensis: ita enim scribit in cap. XII, epist. prioris ad Cor.: « Corpus Christi, id est, assumpta humanitas ccelum implet et terram: est enim ubicumque Yerbum Dei est, quia Verbum caro factum est, quare Yerbum nusquam est sine carne. » Et in cap. XIV. Jo. ita scribit: « Cum Filius sit in Patre et in omnibus Sanctis qui sunt in coelo et in terra, an etiam corporaliter sit? quidni? sed absque modo, nisi dicas divino et incomprehensibili modo, qui non tam modus, quam non modus dici debet. »
Hunc secutus est in primis Lutherus, qui etsi ubique jactet se credere in Christo unam personam, et duas naturas: tamen doctrina ejus aliud habet. Nam in Serm. de Sacram. Ccen. Dom. tom. 2. Oper. ejus fol. 112. « Credimus, inquit, quod Jesus Christus sit juxta humanitatem super omnes creaturas collocatus, et omnia impleat. » Et paulo post: « Et habeat omnia in sua manu, et sit ubivis praesens. » Item in lib. quod verba Christi: Hoc est corpus meum adhuc firma constent, prolixe docet, dexteram Dei esse ubique. Deinde assumit corpus Christi esse in dextera Dei, et ut ipse ait: « Non in minimo digito, aut ungue dexterae, sed in tota; » atque inde concludit, corpus Christi necessario esse ubique. Item in libro qui inscribitur: Confessio Martini LutherideCoena Domini, dicit, se probare evidenter, Christi corpus esse realiter praesens in Ccena, quia est ubique: esse autem ubique dicit se probare, quia est in dextera Dei quae est ubique: et ibidem ponit tres modos essendi in loco.
Primum localiter, id est, circumscriptive, et hoc modo non vult Christi carnem esse ubique. Secundum spiritualiter seu per penetrationem, et hoc dicit convenire corpori glorioso, sed neque hoc modo ponit Christi carnem ubique. Tertium coelestem et divinum per unionem hypostaticam, et hoc modo tribuit carni Christi ubiquitatem, et ait: a Necesse habes, Christi carnem qua? est cum Deo una persona, longissime extra crea¬
turas collocare, adeoque tam longe, quam Deus ipse extra creaturas est etc. » Quibus verbis, videtur omnino velle, Christi carnem non esse creaturam, sed Deum, cum velit eam longissime distare a creaturis, et tamen esse ubique. Hinc enim colligitur, eam non distare a creaturis distantia locali, cum sit ubique, sed distantia dignitatis, et excellentiae, ac proinde esse revera Deum, Et ibidem reprehendit Zwinglianos, quod passionem Christi soli tribuant humanitati, non etiam Deitati. At certe si caro Christi non est creatura, et Deitas passa est; videtur omnino unum quid factum ex utraque natura, et hoc idem repetit in lib. de Cone., nimirum, errasse Zwinglianos cum dicunt, Christi divinitatem pati non potuisse, ubi (ut alias dixi) defendit, Nestorium et Eutychetem non errasse nisi in modo loquendi.
Joannes Brentius adeo locupletavit hanc doctrinam, ut putetur auctor Ubiquitatis, cum tamen vere non sit, sed Lutherum sequatur. Primum igitur in Apol. pro Confess. Wirtembergen. in tract. de Ccen. Dom. ex professo tradit, Christi carnem esse ubique ratione unionis hypostaticae, et in lib. de duab. nat. Christ. et ascens. et sess. a dext., idem asserit, et probat multipliciter, cujus argumenta postea solvemus. Ibidem asserit, Christi corpus etiam ante passionem fuisse in ccelo invisibiliter, et nunc quoque non esse in aliquo certo loco coeli, sed ubique. Denique in alio lib. de rnajest. Christ. hom., in hoc ponit unionem hypostaticam, quod Filius Dei in Filium Marise effuderit omnia dona, et proprietates quas: ubi simul Nestorianus est, distinguens Filium Dei a Filio Marise, et Eutychianus est, tribuens carni omnia divina attributa: « Et Petri, inquit, humanitas in uno tantum loco est: divinitas autem qua impletur et sustentatur, ubique sese diffundit; 'et cum propter causam Petrus et Deus, seu Filius Dei qui est in Petro, sint duse distinctae hypostases, seu personae: quomodo non etiam propter eamdem causam Filius Mariae et Filius Dei, qui est in Filio Mariae, duae fierent personae? » Haec ille; ubi hoc solum discrimen ponit inter unionem Dei cum Christo et cum Petro, quod Deus non habet Petrum, ubique sibi unitum, et ideo ab eo distinguitur personaliter: Christum autem habet ubique unitum, et ideo ab eo non distinguitur personaliter.
Notabis vero hoc loco, et in sequentibus
Brentii verbis Nestorianas illas phrases, Filius Dei est in Filio Marise: item, Filius Dei assumpsit Filium hominis. Sic enim pergit in eodem libro: « Cum dicitur Deus, seu Filius Dei assumpsisse, aut univisse hominem sibi, seu Filium hominis personaliter, non id solum significatur, quod Deus substantia seu essentia sua existat in homine, et conferat aliquot dona sua in hominem: (sic enim dici posset, quod Deus sibi univisset personaliter, non tantum semen Abrahse, aut filium Virginis, verum etiam quemvis hominem, imo quamvis creaturam) sed illud proprie significatur, quod Deus ita se uniat, et conjungat, cum homine, ut in ipsum omnem majestatem suam conferat, nec eum uno tantum, aut altero, aut etiam multis, sed infinitis, adeoque omnibus, omnibus, inquam, suis coelestibus ac divinis donis ornet. » Et infra: « Cum omnipotentiam suam Filius Dei in Incarnatione contulerit in Filium hominis, adeo ut eam communem habeat cum Filio hominis, omni-praesentia vero ab Omnipotentia pendeat; negari non potest quin etiam contulerit omni-praesentiam. » Et infra declarans quid sit, Verbum caro factum est: « Hoc, inquit, tale est, quod Filius Dei sic impleat Filium Mariae, ut communicet cum eo omnem suam potentiam, sapientiam, et felicitatem, st praesentiam: nisi enim haec sit sententia, non habebitur inter Christum et alios homines discrimen. » Et haec saepissime repetit, in quibus certe vides, unionem hypostaticam nihil esse aliud, quam effusionem donorum, et attributorum Dei in naturam Christi humanam.
JamMatthias Illyricus in lib. de Ascens. Dom., et loc. Pet. Act. III. Quem oportet coelum suscipere, contendit, Christum hominem non esse in Coelo ut in loco, sed potius Coelum esse in Christo, cum ipse sit ubique. Et ibidem vult, Christum in die Ascensionis ascendisse usque ad nubes, deinde non ulterius perrexisse in illa forma corporis visibili, et circumscripta, sed quodammodo evanuisse, ita ut jam nusquam sit in illa forma aspectabili, sed ubique sit invisibili majestate, quod quid est aliud, quam veram Christi carnem plane destruere?
Martinus Kemnitius in lib. deduab. Christ. nat. vult videri valde cautus, et omnia mirabiliter involvit: nam cap. 30. ubi tractat ex professo, an caro Christi sit ubique, non
audet dicere absolute esse ubique, sed dicit esse ubi voluerit, et posse esse ubique si voluerit, tamen vel pugnat secum, vel dicit quod alii dicunt. Nam in primis initio libri proponit praecipua loca Scripturae pro majestate Christi, et inter alia ponit illum ex Mat. ult. Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et hoc modo explicat, data est mihi omnis potestas, id est, omnipotentia: in caelo et in terra, id est, omni-prsesentia. Deinde cap. 4. habet haec verba: « Quae unio adeo arcta, individua, et insolubilis, et inseparabilis est, ut divina natura tou loyov nec velit, nec possit, nec debeat extra hanc cum carne unionem, sed in arctissima illa unione cogitari, quaeri, aut deprehendi. » Et hoc aliquoties infra repetit. At si natura divina non potest cogitari, vel comprehendi sine carne; necessario sequitur, unum esse de essentia alterius, et proinde una natura erunt.
Ibidem dicit, ex unione hypostatica communicari carni, seu humanitati omnes divinas dotes. Et cap. 21. dicit, praeter dona infusa et creata, communicari naturae assumptae etiam attributa propria divinitatis, et proinde omnipotentiam, et omni-praesentiam. Denique cap. 30. dicit, Christi humanitatem non solum esse in ccena, sed etiam extra ccenam in Ecclesia praesentem Fidelibus reipsa: et addit, etiam extra Ecclesiam omnia subjecta esse Christi humanitati, et Christi humanitatem omnibus rebus dominari, et omnia regere, non per Vicarios quasi a rebus distet, quomodo reges gubernant provincias per alios, sed habere omnia praesentia: at nonne hoc est esse ubique?
Similia docet Joannes Wigandus in lib. de communic. idiom., et Nicolaus Selneccerus in lib. de paedagog. spirit., ubi Symboli articulum de ascensione exponit. Joannes etiam Timanus pastor Bremensis in libro quem vocat farraginem sententiarum, adducit plurima testimonia insignium Lutheranorum,quod Christi corpus sit ubique. Andreas Musculus, teste Staphilo, in lib. de Cone, discipul. Luther. cqntendit, divinitatem Christi in cruce passam esse, idque probat pluribus Lutheri testimoniis.
Item Jacobus Andreas Smidelinus superintendens Wirtembergensis, insignis Brentianus, in thesibus Tubingae disputatis omnino non agnoscit aliam unionem hypostati-
Chapter 49 of 91