Caput III
De nomine Concilii et origine.
Porro Concilii nomine idem significatur in Ecclesia, quod nomine comitiorum in regnis; nam quemadmodum cum oritur controversia in Republica, conveniunt in unum Principes Regni, vel Magistratus, ac statuunt quid facto opus sit: ita in Ecclesia cum oritur Controversia aliqua de religione, conveniunt Praesules Ecclesiarum, et simul collatis sententiis, statuunt quod bonum videtur. Ita actum videmus Act. XV, ubi primum coeperunt Concilia Christiana celebrari, ac deinceps singulis aetatibus.
Hanc autem originem Conciliorum, etsi Albertus Pighius lib. VI de coelest. hierarch. cap. 1. contendat esse plane humanam, et naturali ratione excogitatam, probabilius tamen est divinam esse. Nam Concilium Chalcedonense in epist. ad Leonem, et VI Synodus, act. 17. et Coelestinus Papa in epist. ad Cone. Ephes. et Cone. Tolet. III non procul ab initio, docent, Concilia esse demonstrata a Christo in illis verbis Matth. XVIII: Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, illic ego in medio illorum sum.
Deinde, credibile est, Apostolos, qui pleni erant Spiritu sancto nonnisi ipso Spiritu Sancto admonente primum Concilium congregasse; unde etiam dicunt: Visum est Spiritui sancto et nobis, Actor. XV. Praeterea, etsi ratio naturalis dictat, ut in rebus, dubiis Princeps consulat homines peritos; tamen ut soli Episcopi convocentur,
et ii non sint consiliarii, sed judices, non videtur solius humanae rationis inventum. Denique certum est, Conciliorum celebrationem, quae omnibus saeculis in Ecclesia fuit, de Apostolica traditione descendere: Apostolicas vero traditiones ego quidem humana inventa appellare non auderem. Sed hactenus de origine. Nunc de nominibus uno verbo.
Nomen Latinum Concilii, invenitur passim in Testamento veteri et novo, pro congregationibus Judaeorum, sed Graece nomen, id est, auvoSoj, non invenitur in Scripturis, ubi enim Latine legimus Concilium, in Graeco textu ubique est o-uvIS/jiov velo-uvaywy/!; invenitur autem nomen Synodi primum in canonibus Apostolorum can. 38, ubi jubentur Episcopi singulis annis bis Concilia celebrare: deinde invenitur apud Eusebium lib. V hist. cap. 23 ac deinceps in omnibus Auctoribus.
Partio Conciliorum duplex.
Sunt autem quatuor genera Conciliorum: quaedam enim sunt generalia, qua3dam nationalia, quaedam provincialia, et quaedam dioecesana. Membrorum trium primorum meminit Augustinus lib. II de Bapt. cont. Donatist. cap. 3. ubi dicit, Concilia provinciarum, vel etiam majora qualia sunt regionum, emendari a Conciliis plenariis. Ultimi membri meminit Concilium Toletanum IV, cap. 23.
Generalia dicuntur ea, quibus interesse possunt et debent Episcopi totius Orbis, nisi legitime impediantur, et quibus nemo recte praesidet, nisi summus Pontifex, aut alius ejus nomine: inde enim dicuntur cecumenica, id est, Orbis terrae Concilia.
Nationalia dicuntur, in quibus conveniunt Archiepiscopi, et Episcopi unius regni, vel nationis, quibus praeest aliquis Patriarcha, vel Primas, qualia sunt multa Concilia Romana, Toletana, et Africana, de quibus illud notandum est, ea, licet sint revera distincta a generalibus et provincialibus, tamen utrorumque nominibus interdum appellari.
Vocantur enim saepe Concilia Universalia, ut patet ex Conciliis Romanis sub Symmacho, ubi semper dicitur: « Symmachus Concilio generali Praesidens; » et tamen aderant solum Episcopi Italiae. Sic in Concilio Toletano III, cap. 18. dicitur: « Praecipit haec sancta, et universalis Synodus; » et tamen solum aderant Episcopi Hispaniae. Idem patet ex Concilio IV Carthaginiensi. Dicuntur ergo ista generalia, sive universalia, quia sunt generalia in eo regno, non autem absolute. Dicuntur autem provincialia ista eadem a Gratiano dist. III. can. Porro; quia certis provinciis continentur, non autem ad omnes Christianos pertinent, sicut vere generalia.
Provincialia dicuntur, in quibus conveniunt tantum Episcopi unius provinciae, quibus prseest Archiepiscopus, sive Metropolitanus; et hujus generis sunt plurima in tomis Conciliorum. De his videtur loqui VII Synodus act. 3, cum ait, se amplecti etiam decisiones localium Conciliorum.
Dioecesana sunt, in quibus conveniunt tantum Presbyteri unius Episcopatus, et iis Episcopus prseest: cujus generis paucissima exstant, nec immerito; namjvix dici possunt Concilia, cum in eis ordinarie nullus sit, qui jurisdictionem habeat, prseter unum Episcopum qui prseest.
Altera partitio Conciliorum complectitur item quatuor membra: qusedam enim sunt ab Apostolica Sede approbata atque ab Ecclesia universa recepta; qusedam omnino reprobata; qusedam partim approbata, partim reprobata; qusedam nec approbata, nec reprobata. Quod membrum postremum in Conciliis particularibus potissimum locum habet.
Chapter 4 of 69